Collectio Romana bipartita veterum aliquot historiae ecclesiasticae monumentorum, edi coepta a Luca Holstenio Vaticanae Basilicae canonico, ... absoluta post eius obitum; notis ipsius posthumis adiunctis

발행: 1662년

분량: 641페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tatem . Estote igitur, ut esse coiis uenit Domini sacerdotes,ecclesiarum praesules, religionis nostrae doctores. Reseruate iratri, coepiscopo nostr reuerentia qua debetis inter vos pacem concordiam custodite . Sit in vobis, ut esse credimus, cor num&anima una . Nec credatis vobis minui, quidquid reuerentiae illius, ad que ni Maiores nostri&nos Illyricanas Ecclesias iuxta morem traditum Voluimus per tinere, a vestra dilectione .seruari volumus Heserri. Data XV Kal. Ianuarias , Aetio iterum Segisvult COSS. Item recitata est.

122쪽

R O M A N A. VICTORES VALENTINIANVS MIII.

E MARCIANV INCLITI TRIVM

phatores semper Augusti sancto Patri

IVIN humanaq; scripta conesentiunt diuinitatem imprismis esse venerandam, abi ominnipotentem Deum esse propitiu, ubi colatur rite religio . Id ergo quod quaerebamus inuenimus,meffectum vota nostra merue runt . Inuenit religionis fide religiosus affectus nec dubium est Deo auctore definitum, quod de maiestate quaerebatur Explo se igitur contentione atque di scordia, quam liuor fidei inimucus obiecerat, Deum omnes na

123쪽

io SYNOD Vs mente cognoscunt. Iam non incusamus ingrati . Religionis inimici praestiterunt nobis, ut Deum sudiosius quaereremus, manifestus inueniremus. Maius etenim

Iumen videtur, quod post tenebras fulserit dulcior est sitientiabus potus, fessis otium . Laetetur igitur sanctimonia tua victoria Fidei huius laurea omnipotenti Christo referenda est, qui de perfidis egit triumphum . Atque ideo ipsi interesse sancta Synodo sestinauimus, quamuis nos in alijs

locis expeditiones .necessitates publicae detinerent . Itaque omnia pro votis atque oratione religionis tuae, opsae fidei conueniunt auctore Deo sunt ordinata.Totius

orbis qui sub imperio nostro est reuerentissimis Episcopis Chalcedonem conuocatis, tractatu havit post multa certamina vera

124쪽

Oes obtinuit, iuxta literas lanistitatis tuae ni rsi assenserunt expositioni , prout Veritas post lauit. Nec dubitamus huius rei 'atulationem nobis Sanctitati tuae esse commune , pariterque Letari, quos pariter manifestui est optais veritatem . Superest ut uniuersis pro catholica fidein pro veritate compositis, S pace eccles; restituta , votis omnibus lita .perniciem hostium Sanctitas tua diuinam prouocet maiestatem rquod te lante iteras nostras 1 cere certissimum est . Quoniam vero & hoc statutum est, ut ea quae centum quinquaginta san

ctissimi Episcopi suo diu The

doso maiore de honore venerabilis Ecclesiae Constantinopolit

nae statuerunt, quae nunc a

sancta Synodo de eadem re sta- suta sunt, firma seruentur scili-

125쪽

cet, ut post sedem Apostolica Constantinopolitana Vrbis antia fies secundum iobtineat locum quoniamin eadem spleti didissima ciuitas iunior Roma nuncupatur dignetur Sanctitas tua etiahuic parti proprium adhibere consensum . Quamuis reueren tissimi epis opi, qui tuae religionis vicem agentes ad sanctam synodum conuenerunt, contradixerint . Vehementer enim prohibebant de hac venerabili Ecclesia a Synodo aliquid ordinari

Speramus autem quod concor dantibus toto orbe sacerdotibus, ea quae reipublicae Romanae proderunt, diuinus fauor praestare dignabitur . Qua de re per Lucianum virum religiosum episcopum,&Basilium diaconum ha-Tum portatores Omnia vere insinuari oportere censuimus mdc

126쪽

petimus ut ea quae sancta Syno diis fiatuit, etiam religio tua in. perpetuum praecipiat obseruari Et alia manu. Diuinitas te seruet per multos annos sancte ac relis giosissime Pater . Data xv Kal. Ianuarias, Constantinopoli, D. N. Marciano P. Aug, qui fuerit

nominatus, COSS.

Item recitata e . LEO EPISCOPUS MARCIANO XIX. Augusto

M AGNO munere misericordiae diri Dei totius Ecclesiae catho ,, 'licae multiplicata sunt gaudiae , cum sancto glorioso clementiae vestrae studio perniciosissimus e ror extinctus est: vi labor noster citius ad desideratum perueniret effectum, quem Deo seruiens

principatus vester de fide, potestate iuvisset. Quia etsi in vi

127쪽

los 'tute spiritus sancti, inter quaslibet dissensiones per edis Apostolicae famulatum Euangeli erat defendenda libertas, manifestior tamen apparuit gratia Dei , quae praestitit mundo, ut in victoria

veritatis auctores tantum violatae

fidei deperirent,& sua integritas Ecclesiae redderetur Bellum igitur, quod pacis nostrae inimicus

excitauerat, adeo feliciter, dextera Domini pugnan te, confessiim est ut triumpnante Christo, omnium sacerdotum esset una vietoria, coruscant lumine veritatis, solae erroris tenebrae cum suis adsertoribus pellerentur.Nam scut in ipsa Domini resurrectione credenda, ad corroboranda initia fidei multum securitatis a

cessit, quod quidam Apostoli de

Corporis Domini nostri Iesu Christi veritate dubitauere, xvisu γ

128쪽

nOMANA aeoque contactu fixuras clauorum d vulnus lancea perscrutando ambiguitatem cunctis, dum ambigunt , abstulerunt: ita nunc quoque, cum aliquorum in fide

litas confutatur,omnium haesita lium corda firmata sunt,&ir

fecit uniuersis ad illuminatione, quod quibusdam intulit caecita tem In quo operem digne de iust exultat vestra clementia rqua fideliter, proprieque prospexit, ut Orientalibus Ecclesijs di bolica insidia non nocerenta sed ad propitiandum Deum Scaciora ubique osterrentur holocausta, quando per mediatorem Dei ει hominum hominem Christit Iesum eadem consessio plebium, eadem sacerdotum , eadem esset

regum , gloriositIime fili, de

clementissime Auguste . His au- παὶ propter me tanta iachia

129쪽

1 B sest congregatio sacerdotum bono inoptabili fine compositis, miror doleo, quod pacem --niuersalis Ecclesiae diuinitus reformatam, ambitionis, si is spiritus inquietet. Qua muta enim necessari sibi frater meus Anatolius consuluiae videatur, ut o dinatorum suorum errorem erens, in assensum catholicae fidei salubri correctione transiret; custodire tamen debuit, ut quod nostro beneficio noscitur consecutus,nullius prauitatis cupiditate Turbaret. Nos enim vestrae si dei interuentionis habentes intuia tum, cum secundum suae consecrationis auctores eius initia titubarent, benigniores circa ipsum quam iustiores esse voluimus,quo perturbationes omnes, quae ope--rante diabolo fuerant excitata ad

hibitis remedijs leniremusis quae

130쪽

ROMANA. III

illum modestum magis, quanta immoderatum iacere debuerunt.

Qui etiamsi praxipuis metitis, opimoque rudicio legitime suis

se ac solemniter ordinatus, contra reuerentiam tamen canonum paternorum, contra sancti Spiritus instituta , contra antiquitatis

exempla , nullis posset sustragijs adiuuari. Apud Christianum vere religiosum, Vereque orthodoxum Principem loquor, multum Anatolius Episcopus proprio

detrahit merito, si illicito crescere optat augmento. Habeat, si cur optamus, Constantinopolitan tiuitas gloriam suam , ac protegentei xtera Dei diuturno clementiae vestne fruatur imperio. Alia tamen ratio est serum secularium , alia ditisnarum nec praeter illam petram , quam Do minus in tundanaento posuit

SEARCH

MENU NAVIGATION