Anthologia in regis exanthemata, seu, Gratulatio musarum cantabrigiensium de felicissimè conservata regis Caroli valetudine

발행: 1632년

분량: 80페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

REgem Patronum literatorum unicum, In cujus anima spiritum ducunt suum Musaeque Musarumque cultores simul, Audivimus dudum- Nefas caetera loqui. Horruimus, atque inauspicatum nuncium Abominati, tardius dedimus fidem. Sed interim spissae petunt coelum preces. Ut falsus ille fiat aut brevis metus. Nec aure surda vota Numen excipit. Statim advolant qui nuncient, REX revaluit. Verum nec illis ausus est quisquam cito Credere, fidem nempe prohibente gaudio. Sic nostra fert natura: qui quae nolumius, Quaeve volumus sumine, facile non credimus. Hinc tardior fit nostra gratulatio. Non sera, sed matura sunt haec gaudia. Rich. Sterne, C. C. C.

Ad Augustissimum Regem C AROLUM

de recuperata , eontinuanda val

tudine Votum.

C A R L E tuam nobis cum serret fama salutem,

Quam decuit nostras exagitare preces: Reddi visus eras, nitidum ceu nube remota Phoebus purpureo fundit ab axe diem.

Ipsa lues praemissa juvat, fruimurque dolore: Confirmant vigilem tanta pericla Deum.

32쪽

ao inibologia Cantabrigie s

Nec tamen hic sistit pietas immensa tuorum, Unius voti jam rea: plura petit; Temporaque anticipat, desideriumq; propagat; Hanc tangit quaeque est, quaeque futura fatus. Pro Te quisque rogat supplex, Tibi pectora sudant Sollicita, & nobis cura secunda sumus. Nemo suam Regis tanta est reverentia nostri Sed Domini vitam Carolianus amat.

mn. Molle, Coll. Regal. Socius.

Hen. More, Colleg. Christ.

33쪽

In manissemusta Regia. Soterim Regi Serenissimo Carolo Derum.

TO, numina sunt nec otiosi Coelos dii facili sopore volvunt

Et reges propius vident deorum Filios, Carolum suum tuentur, Columnam Carolum Britanniarum. . Non illum furor aut acuta morbi HS rapit. Scopulos ut unda frustra Pulset: sic cecidit maligna quicquid Molitur metuenda clade Parca. . Io, numina sunt, nec otiosa.

ad Serenissimum Regem Carolum. SI tibi, Rex, sero Musae dixere salutem;

Sero fama etiam decubuisse tulit. Scilicet illa metu obstupuit temeraria quondam, Nescia framari facta molesta sibi, Conscia votorum quae toto pectore Musae Concipiunt, nostis & quam Tua juncta salus, Moestaque, quam nigris volitaret conscia penniS, Vix ausa est tandem tam male grata loqui. 'Quod nollet fieri, differt pia dicere factum. Poenae, est pro magno munere,parra mora. Diluit ingratae sic vocis provida culpam :Quod valuisse prius, quam doluisse refert. Sam. Hor' cit . S. Petri Sor. C;

34쪽

salutem a morbilias recuperatam. Ninc morbi meminisse tui juvat: Iste dolorem Laetitiamque dedit, vulnus opemque tulit. Morbi signa tui periere: sed undique nostra Ora voluptatis plurima signa ferunt. Iste tuus morbus nobis haec otia fecit: Si dedit haec morbus, quae dabit ergo salus e

'. Cornelius, A. P. Soc. DUstula quam celeri cursu venit, atque recedit l-- Languentes morbi tardius ire solent. At nimis hoc, Venisse, fuit, mala pustula: Regem Augustum leviter vel tetigisse, grave est. En, quae dicta fiuit modo pinula, nomine turpi Mutato, morbus regius esse cupit. Esto: sed hic morbus, regi medicabilis uni, Ad Carolum aegrotum non venit, at medicum. Tales pustulae erant regis, quibus ipse medetur Rex sacer, & medici non petit aeger opem.

Haud mora, prisca salus Carolo redit: haud mora, post- Laetitiae indultum, nos pia vota damus. quam Nuper

35쪽

In Exunoemata Rem

N ζx purpurea cutis tumebat Regalis macula, repullulansque Diris pustula torruit favillis Dilectum caput: hinc fluebat imber, Quo recens populus rigavit ora: i,ne Rex proprio cremetur igne, Iargo flumine lacrymas hiulcis Fudit ex oculis: nec ille vanus Est visus superis labor Deorum. Namque Rex veluti renatus illis Flammis exilui nitorque Vultus AJam vincit Venerem Cupidinemque. Sic scandit Pharius volucris ignes, Ut vitam renovet; renasciturque Mille post hyemes; refulget atque Auri lamina purius camino Explorante fidem. Serenus esto se Jam vultus populi, nec ingemiscat Immenso amplius Albion dolore: Revixit Carolus, reviximusque Nostrae cum Carolo salutis Astro.

ri IUper languentes aegrotavere Camoenae: a v Prae morbo mutae conticuere suo. Jam recinunt, rident passim, falsistatque jocose, eis iterum vox est reddita, vita, salus. Carole, nescimus, te decumbente, Valere: Nobis summa salus undique, si valeas. Job. Green, Generos C.DI. .

36쪽

ivi Orbus edax hominum Regem quoq; tentat: at illum 1 Reddidit incolumem gratia summa Dei. Sis Rex o) similis renovati pelle colubri,

Aut Aquila ut rostro surge novante novus. Vivat Rex Carolus, vivat Regina Maria, Et Carolus Princeps, & Marietta Soror: Vivat,& in Patriam redeat, cum prole, Bollem O charum semper nomen Elisa bonis Quam bene cum summa jam majestate manebunt Consortis pius hic, ille sororis amori Dicite Io Paean, Paean citerate Camoenae: Redditur hinc nobis omnibus una salus. i

NIl erat, ex animo similes si metior artus, Unde foret minimo crimine laesa salus: Intravit tantum; nil se quo pasceret illic

Morbus ut aspexit, rettulit inde pedem. Purior excocto repetitis ignibus auro Surgis,&,ut saturae veris,honore rosae.

Mens sine labe tibi,corpus sine labe: Deorum Illa sed erigies nobilis, illa domus: Illa domus tumidae vincat Capitolia Roma Illa sit aeterni semper imago Dei.

37쪽

SAlve sancta Salus, & amicae vatibus herbae:

Ipsa pias, grati queis carminis autor Apollo. Ipse valere ubet, jubet & cantare sorores Et doctos latices, totumque Helicona lacessit. Et Tu,commentas solvunt quo sospite grates Quae prius haud alio perculsis pectora morbo , Languebant moestae, Domino languente, puellae, Carole, dissiciles quamvis sibi credere tantam Audent laetitiam, & sero molimine,mersas Attonitin tarde revocant de pectore voces Innocuos plausus, & Tu pia vota tuorum Accipe, deque brevi Lovgum Salvere periclo

Ipsa pias visa est populi timuisse querelas

Parca, nec, aeternis quamvis exercita diris,ar erat invidiae, populi commune sepulchrum Cumq; sitio totam descendere Principe gentem Portitor, & validam sensit subsidere cymbam. Ergo feram coepti mox poenitet acris,& ipsam Divini tangit Capitis reverentia Parcam:

Tollere solem ipsum, tenebrasque inducere terris. Vivat, & aeternum solio dominetur in alto Justitia, & longos sceptrum moderetur in annos-ΜOrtales ut poeniteat contemnere coetus 'Astraeam, superosque velit mutare Britannis :Vivat, & immenso Pietas contermina coelo Dilectum superis populum commendet & aris

Vivat casta Fides, & Tu Prudentia, molesinae regis immensias, atq; impete pectora pulsas Ingenuo, seris usum nec quaeris ab annis. Vive,& Nestoreos annos, o Carole,Vince.

38쪽

Ad mores populumq; tuoS compone Britannum. Interea parvs Iudat Regalibus aulisCarolus, & teneros superanS Virtutibus annos, . Crescat in exemplum, soboles Immensia, paterni Pectoris ut vultus: virtutum & nominis iueres Discat ab ingenti Sceptrum tractare parente. Carole tam planus, nunc ut virtutibus, annis, Exue mortales artus, Sceptrumque supernum Aggredere 'ancque tuam muta meliore Coronam

Dii, quibus interea regni spes una Britanni Nititur Alma Salus, & carminis Autor Apollo, Ad thalami vigilate fores Aegalis, & omnem inposito memores ingenti pellite morbum . . Sic tibi, Diva Salus; & sic tibi, Cantor Apollo, Plurima fumabunt nostris altaria donis.

Guillelmus milliams, e Collegio Trinitatis, N. Miltiams Saron tu iυ natu maximus.

de reeuperata valet uim .

39쪽

Horroris, jubar aureum ,

Et solus tenebras tristitiae fuga,

Anglorum Iubar aureum.

Sic summo Tua Te sentiet Anglia Dilectum penitus Jovi: Sic se laeta suo sentiet Anglia Dilectam penitus Iovi. Dilectam Carolo terra Britannica Sese sentiet hinc suo:

Dilectum Carolus iam Britannicae Terrae sentiet hinc suae. Sic nil nostra mali sentiet Anglia . Ilex tonsa bipennibus

Ut Vires teneras mox repetit suas;

Mollis gaudet ut hinnulus, Agneliusve tener, sedula quem manus Ex ore eripuit lupi, Unive, aut rabidae Tigridis unguibus rQuae pene occidit Anglia, Vires laetitiae sic repetit suas; Gaudet, sedula quod manus Custodis Caroli jam Carolum fera Morbi fauce, quod Angliam EX ore eripuit,quem timuit, lupi: Gaudet, summaque gaudio Laxat fraena, suique, & Caroli Deum Custodem precibus petit, Ut nunquam Clarius nube Deus nigra Rursus deliteat suus; Ut nunquam Carolus deliteat suis. Rob. ciet , R I LD Σ SOT

40쪽

SO TERI A AD REGEM.

U Cce novus nostras venit natalis ad aures, Carole Magne, tuus: nec enim quis computet annos Τransmissos. Nasci, populo commune; renasci Taliter, inque novos semper revirescere soles, Non nisi Regis erat, qui plurima cura Deorum est, Et quem perpetuis sustentat Jupiter astris. Quis tibi tunc animus, morbo circundatus isto Audisti Regum cum funera dira duorum' Funera non terrae motu, non illa cometa Praemonstranda satis,rapidi licet aetheris omnes Unum consertim igniculi glomerentur in astrum. O quam terrarum tunc Mars jam, credo, Deorum)Spectandus rutilis cecidit Gustavus in armisso quam fyderibus quamvis prius ortus iniquis

Magnus sydereos fugit Fredericus in orbesi Cum tales animas ad sedes ire beatas Vidisti, poteras contemnere, Carole, lucem, Et mortem sperare lubens; ut scilicet illis Usus Epistathmis, qui lata per atria coeli Exquirant,quae mox te sint habitura Deorum Concilia; a superi meliori Ixionis orbe,

Aut Ariadnaeae cingantur vestra corona

Tempora, seu malis habitare ubi lactea coeli Semita nocturnis fulget praestantior astris Iupiter at nondum statuebat Principe tanto Imperium spoliare tuum, sed candida fatis

Et meliora tuae tradebat stamina vitae r

Ut, qui jam morbo langueres, clarior tande Iunc populum regeres, aeternaque sceptra teneres.

SEARCH

MENU NAVIGATION