Gottfridi Smollii Trias, maritima. Proponens; per introductionem trium aegrotantium; sororum morbosarum domesticarum, ... ortum & interitum

발행: 1610년

분량: 67페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

T RI AD IS

to: ingravescentia sive consistentia. Quamvis autem haec aegra eXacte Omnium morbi temporum distinctiva symptomata passa videatur, ramen

pathognomica signa ut quibusdam placet ea appellare cujuslibet intervalli non habuit , quibus praecipue

inter se discernuntur. Et tunc demum quando apparent,vulgus medicorum ex sententia vetularum scor-butum arguit. Signa ergo principij ponunt D D:gi 'givarum pruriginosam rubedinem a naturali mutatam,

ac dolorem, addito faciei colore expallido in fuscum vergente. Augmentum, sive incrementum significari dicunt, si gingivarum laxus, kngui-fluusque tumor & putredo cum oris

faetore adest, aliquando etiam caro addentium radices consumitur, hinc dentes vacillare coguntur. Addunt, crurum,femorum,& non raro totius corporis lituras : easque duplices: majores ,& minores: illas maculas amplas vocant, plumbeas, lividas, purpu-

12쪽

purpureas, nigris violis. obscuriores, ex faece corrupti sanguinis eb decumbente genitas : &hac de causa raro in aliis locis,quam in cruribuS emergere solent: has, maculis ex pulicum morsu causatis comparant, & eX mi- inus crasso sanguine procreatas eas statuunt. Ingravescentis Mo rbi si1-gna ponunt, crurum Tigorem, ambulandi impotentiam, nervorum contractionem,anhelitus disti cultatem, ptiesertim si aeger movetur, aut erigitur, aut sedet , tum quoque fere vel omnino linquitur animo, decumbens autem respirat liberius, reficiturque: addunt i quosdam frequenter cibos appetere, quibusdam aviditatem edendi languere. Extremitatem morbi, mortisque periculum praedici putant , si in faucibus livor apparet, eo quod universum corpus hac putrilagine permaduit ita, ut fere mortis periculum haud longe absit. Verum equidem est, multum dicere eos, qui huic sententiae patrocinantur, quam

13쪽

iψ TRIA DIS

vis minus distincte, ae signis tem p rum distinctivis loquantur, & improprie symptomata accommodent, nulla communitate nulloque ordine observato. Miror ergo illos, qui ita scorbutum proclamant, non alio nisi ad dentes, ossa,& alia respicere membra e Xterna. Tunc enim, quando hac

figura in dictis partibus manis est tur, adeo validus esse ejusmodi asse- us significatur, ut principalem ad se rapiat curam , non sub forma scor-buti, ut talis,videlicet, ad suas causas relati, sed quatenus cum particulari- lbus morbis hujus, Vel illius membri in quibus hi conspiciuntur est conjunctus. Vix ergo ad principium specificum respiciens medicus, aliquid praestabit in cura tali in casu. Caeterum signa in principio mor- ibi absolute considerata, non sum cere videntur ad Scorbuti positionem.

Dentium enim carie S, nigredo,rube-do, dolor, prurigo, accidere possunt

absente Scorbulo, quod patet in illis

14쪽

SOROR PRIMA.

qui a nativitate scabritiem dentium producunt, quod potius ratione seminis quam a causa morbi factum, putarim. Doloris&ruboris eadem est conditio. squidem aliis alia de causa quas bic recensere& superva canemn , & prolixum esset accidere possunt. Jdem judicium est, de incrementi , ingravescentiae, & mortis judiciis: quandoquidem nullum signum per se uniusculusq; temporis morbi licet etiam omnia in unum colligantur Scorbutum scientis ce& medice loquendo denotare potest: nisi omnia&sngula, omnium tem porum & primi hujus morbi status simul uno conceptu perpendantur symptoniata. Hinc recta morbi oritur cognitio: & ex his quantum quis

recte cognoscit, tantum recte curat: multum enim facit ad curam, omni-nm signorum una complicatio. Arque tandem data certitudine morbi,

ex praesuppostorum s gnorum una collectione de Scorbuti processu, ge

15쪽

nerati quadam notitia ita fiatuere possumus,per signa distinctiva: ut videlicet, inopinata crassitudo vel pinguedo, cum coloris rubri & vivifici ad lividum transmutatione, princi- pium significet: gingivarum & dentium affectus, sic &.maculae utriu', generis, medium sive augprentum denotente tabes autem subculanea, macularum evanescentia,& alia graviora symptomata, finem & mortem denuncient. Quantum ad nostram aegram spectat, est haec hypochondriaca splenetica, eo, quod omnia symptomata, ad splenis vitium primario referantur, & in hypochondrih manifestentur. Scor butica autem non est, si nostrorum medicorum mentem spectamus , quia ut antea dictum fusius, propria scorbuti signa non habuit. Et largior illis hoc licentiae, ut illam Scor buticam propter communitatem quandam signorum vocent, si modo sublimius in consiliis ascendanis

16쪽

dant, & non in triviali curandi modo solum acquiescant, mitiuSque agant, quam si simplicem curent scor-butum, quem solis castidissimis medicaminibus expugnare laborant, non raro cum aegri detrimento,& sui ipsius infamia. Exactioris ergo intelligentiae caussa, syndromen symptomatum , huju- primi status aegritudinis, conclusionibus quibusdam synoptice ob oculos ponam. Et animadvertet sedulus lector dispositionem morbi tantum: gratia autem perfectioris notitiae , sco uti exacti signa apposita videbit.

r. Frigidi & indigesti cibi avidi

us sumpti, morbos hujusmodi causa, re videntur,eX quibus medici, unum. cach extam universalem appellant. a. ProXime causat humor crassus, crudus,frigidus, in vasis sanguinis contentus, sive is si melancholictis, sive cum pituita, vel simplici, vel alterius Ideae, miMus.

17쪽

3. Remote agunt seX res non naturales ; aer corruptus, victus pravus lputrisque, frequens in regionibus se ptentrionalibus, maxime navigantibus & locis maritimiS. 6. Prae caeteris inter dictas res numeramus, carnem suillam, a coctione . nonnunquam subolidam, lardum fumo in farctum, exiccatumque sub in

de rancidum, quandoque ab initio impurum, gravisque insectionis in- eliciis imbutum, plerumque crudum

etiam devoratum.

F. Item reliquae carnes & pisces, saliti prius, deinde atro, multoq; fumo transfusi & indurati, vel multo sale conservati diu. Similiter, qui crassar substantiae & exucci sunt, ut

salmo sumo induratuS,&c. s. Accedunt: caro venatica &putrida, volucres aquaticae, & quaecunque saeculentum sanguinem gi

gnunt.

7. Cerevisa crassa & faeculenta: usus aquarum vitiosarum, in dulcium Pe

18쪽

uiri penusia , unde laevi gignuntur morbi,praeter Hippoc. & Plinio l. n. Zy. cap. . teste qui ita: nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, sed interim aquarum quoq;& locorum.. 8. Jejunia quoque in causa sunt, cum exiguo mali succi cibo: ad haec vigiliae, labores intempestivi, immodicique assectus animi, cogitationes graves,& assiduae. Praecedentes febres quoq; inter causas numeramus, & vacuati Ο- num debitarum vel consuetaruli1 intermiss1onem sive suppressionem, ut haemorrhoidum, menstruorum&smilium. φ

IO. Immutata viscerum tempe

ries,dc virtus coctrix debilitata, Ven triculi cruditas, & obstructio vasoria, ab epate ad splenem, meritὁ ut rei accusantur si fixis & intentis oculis ad curam hujus praesertim aegrae respi

II. Motus gravativus in multis, u/rto,quintoq; die, in plerisque lese

19쪽

ao TRIA DIStiocin paucis singulis diebimine ma

nifesta tamen febre, observatur. I L. Aliquos interim quandoque simul febri re non est dubium. Nonnulli enim hac hypochondriacae specie correpti, febre lenta erratica affi

ciliatur. '

i3. Aliquando etiam febres praecesserunt ardentes, malignae, duplices

tertianae.

14. Quibusdam alvus adstrictior, alvus la lor. is. Si jam adest,&samis est Scor huius , maXime haec quae sequuntur, propter morbi excellentiam ipsum arguunt. Livor crurum, quandoq; integras tibias inferiores , circum quaque , usque ad pedes cum tumore ita obsidet, ut elephanti asin notham quis judicaret.

I 6. Aliorum crura sic attenuan- tur, ut offa videatur tegere sola cutis plerumque cum calore multo nonnunquam absque eo. '

I. Quorundam maculae in squa inulas

20쪽

SOROR PRIMA. 2I

mulas resolvuntur, quemadmodum in erysipelate, videri fere solet: aliorum leves , aequales, nonnunquan

splendicantes permanent, cum leVivestigio ad digiti impressionem.

18. Interdum apparet quoque Vena varicosa ,&sub lingua tota venae minutissimae, varicibus perquam similes, itendidem & in inferiori labro conspiciuntur. 19. Pulsus hic ut in quartana febre,Varius, eXilis, durus, frequens, de bilis, pro temporis morbi varietate. Zo. Urina rubicunda, turbida, crassa, faeculenta , instar vini rubri recentis, quemadmodum & fervente quartana, potissimum a sudore solet apparere, & est gravis odoris. . ZI. Scorbutum plerumque tabes comitatur, subinde hydrops, quandoque dysenteria o atrophia vero, pro pemodum semper. ,2λ. Vlcera in tibiis si non nunquam oriantur, quod raro fit, cicatricem dissiculter admittunt , quippe farti da

SEARCH

MENU NAVIGATION