장음표시 사용
31쪽
irrita 1 i. Ad formam autem, sub qua Phloridetine
adhibetur, maxime attendendum, quoniam mihi constitit, Phloridginen solutum magis irritare membranam naticosam gastro - inteStinalem.
Mense enim Aprilis hujus anni, 2s grammata Phloridetines, in quatuor unciis aquae, aliquot guttulis acidi sulphurici additis , solutae , in anum injici jussi. Pellucida haec solutio Phlorid Zines, quae
tepida erat, statim post clysma vehementissimis me assecit doloribus ; neque nisi summo nisu eam per duas propemodum horae sexagesimas partes retinui; sed, dolore Victus, mox eam dejicere cogebar. Quamvis ea solutio breve tantum temporis spatium in Contactu cum interna superficie intestini recti fuisset, post ejectam Solutionem Vehementissimi exstiterunt tenesmi, qui totam noctem ac tres subsequentes dies, licet tandem Sensim sensimque minuti, perSeVeraVerunt.
Aliquot horis post hoG clysma evacuatum multum sanguinis dejeci, id, quod duobus primis
diebus ad singulos tenesmos contigit, sed postea materies, ita deperdita, erat tantum Sanguinolenta, ac serius non nisi mucus admodum foetidus. Perplures quam octo dies his tenesmis vexatus sum. Ex hoc autem experimento derivari posse existimavi, vim irritantem in certa aliqua quantitate Phlorid-ziues 8olutae majorem inesse, quam quae in majori non solutae ejusdem materiae parte habetur. Quum actio localis Phloridginos, prouti aut sub forma /olida, aut sub forma liquida sumatur, tantopere discrepet, poni licere credo: tum demum,
32쪽
quum Phloridetines ope, aliquo modo solutae, in homine sano aliquot eXperimenta secerimus, vim, quam ea in hominem aegrotantem eXercere possit, cognitum iri. Ex superioribus tamen hoc essicere mihi li cere autumo: Io. Phloridetinen , sub sorma solida sumtam, sano
homini non nocere. 20. Eandem, licet non vehementer, irritare muiscosam membranam , ventriculum interue obtegentem, tibi in contactu cum ea Sit.. 20. Phloridetinen nulla , quae deprehendi possint, Phaenomena pro praesenti conditione medicinae exhibuisse , quae quidem actioni ejus in systemanervosum tribuenda forent. sto. Solutionem Phloridetines valde concentratam maximopere irritare mea Vanam mucosam gastr intestinalem.
5o. Verisimillimum esse, in iis casibus, in quibus quantitas, quinque grammata eXcedenS, praescripta sine incommodis fuerit, et in quibus venistriculus non magnopere irritatus deprehendatur, partem tantum Sumtae Phlorid Zines solutam suisse. Itaque ut est in proverbio: corpora non agunt niataoltita , tali casu confirmari. Quae eX eo consequi possis, quod usum spectat
Phloridetines in homine aegro, luculentius capite quinto videbimus.
33쪽
OBSERVATIONEs DE PHLORIDZINEs EFFECTU MEDICO. AVARIIS ARTIS PERITIS INSTIΤUTAE.
Postquam Quinina ejusque sales tam felici successu in febribus intermittentibus adhibita sunt, ex eo fortasse plus aequo laudari coeperunt principia proxima vegetabilium deinceps detecta. Quo sectum CSt, Cum tot remedia, quae tanquam antiperiodica commendata fuerant, non id essecerint, quod ex iis exspectabatur 3 ut tandem plerique medici non amplius eorum, quae usu nondum comprobata erant, ope experimenta instituere voluerint. Sed quanquam sententiam Viri clarissimi C h o m o lamplectimur, dicentis: u Le nombre de medicaments decores du tit re de sebrisuge est immense; mais si Uon en excepte un se ut , leur action est generale ment salbie et douteuso. Clio mei, observat. re latio. α I. potidr. de Hotiae dana le traiiem. des
fleor. intereriit. Mom. de PAcad. Noyalo de Mod. Tom III. pag. 334.). Non minus tamen Sequentia Verba animadvertimus. V Loin de inoi lyidee se bla-
34쪽
men los essoris totiiovi s lovabIes des me locitas, quioni chorolle, dans de nouvelles substances, de nou-Vea 11X moyens de conabat ire uia genre de maladios aussi repandues que te forat les si evres intermittentos. Bien qu'on ait beaucoup exagere les inconveniens attaclies a Pemploi du quinquina, ii est, jule sais, des cas, dans tesqueis ce remside est contreindiqu6, it en est dans tesqueJs il est impuissant ;et, quelque rares que solent ces cas, it sera it utile de trouver un moyen qui leur sui applicabie. Constituimus igitur, nullo partium studio, nostris ipsorum experimentis videre , an Phloridetine , tanquam antiperiodicum commendata, reapse hujus naturae eSset. Quoniam hac in re numerus ObServationum, si nimirum cum aliqua certitudine ex iis concludere velimus, haud eXiguus esse debet, a duobus Viris, quos noveram, quibusque Oppor tunitas hujus rei erat, petii, ut Phlorid Zines experiendae gratia, aliquot observationes instituerent.
Sed alter tantum eorum, id quod rogavi praestitit. . Est igitur Vir doctissimus Quar in Willem ier,
cui hac opportunitate lubenti animo gratias ago. In quinque enim casibus Phloridgine usus est, quorum tres infra referam. Neque supervacaneum duco, in hac qualicumque dissertatione, antequam tranSeam ad eXponendaS, quas iaci, observationes , aliorum omneS eaS Commemorare , quae mihi, hoc caput conscribenti, innotuerint, easque eodem ordine chronologico, quo traditae sunt, paucis hic illic, ubi opus esset, additis annotationibus reddendas judicavi.
35쪽
Primis mensis Martis diebus qnidam oper rius se contulit in nosoco inium Lovanieri se, quia laborabat sebre intermittente tertiana, ad quam depellendam praescribebantur ei viginti grana Sulphatis Quininae. Quum auten1 febris liuic dosi non ce Savisset, majores Sulphatis Quin inae doses praescrip- Serant. Tandem ad dos in triginta quinque grano Tum pervenerunt. Quum febris nihilominus perse-Veraret, applicatae sunt cucurbitae et siccae et cruentae atque intus praescriptum est Hydrochloras
Ammoniae , in decocto Conticis Peruviani solutum ;sed haec omnia sine ullo fuerunt fructu. Clar. de Kon incli, quum hoc in Casu experien di gratia adhibere vellet Phlorid Zinen, eam Sequeu ti modo praescripsit: RC. Phloridgines gr. XSacch. albiss. dx. IDivid in quatuor partes aequales, quarum prima hora ante paroXysmum, Secunda una quadranti horae parte post, tertia interposito simili temporis spatio, quarta denique hora, qua subris par Xysmus solebat accedere, Sumebatur. Febris et mitigata erat et quinque horas postpo fuerat. Quare sequenti die ei iterum praescripta est PhloridZine ac quidem hoc modo:
36쪽
RC. Phloridetines gr. XIV. Sacch. alb. dr. j., M. F. pulv. NQ. VI. Sumatur singulis lioris ante paroXysmum pulvis. Haec Phloridgities quantitas una vi Ce Sumta est, quandoquidem aeger existimabat, majorem essectum a remedio praescripto obtineri, si una ingestum esset, quam si eo modo, quem praescripserat de
Doctiss. Hanet gravidae, quae per aliquot dies iam febre laboraverat intermittente, praeScripsit Plitoridginen. Grana decem ei suffecerunt ad se-hroni depellendam. Et iam aliis in casibus febrium intermittentium Vir ille doctissimus hoc remedio optimos obtinuit
Doctissimi vati Leeuw, medicinam factitantis Buldenbergae, auxilium imploratum est a Catharina Κa ij acri, foemina triginta et SeX annorum,
Querebatur, se ante quinque annos febre laborasse intermittenti, primo tertiana , deinde autem quotidianti, eaque haud sacile liberatam fuisse i atque
37쪽
Sequentibus annis, Vere ineunte, eadem sese correptam fuisse. Singulis vicibus sebris non , nisi postquam per aliquod tempus perseveraverat, adhibitis remediis, cessaverat. Anno 1835, die vigesimo quarto Aprilis, iterum hora nona matutina ei febris accessio siebat, quae redibat die vigesimo
sexto ejusdem mensis. Die vigesimo octavo circa horam septimam matutinam sumpsit decem grana Phloridetines, cum uno drachmate sacchari com
Quae quantitas sussciens erat ad expellendam se-hrema OBSERVATIO QUARTA. Doctiss. an Leeu v etiam in sequenti casu
Phloridgi non felici cum eventu adhibuit. Famulus quidam jam per aliquod tempus Iahoraverat febre intermittente quotidiana, quae neque Sulphate Quininae, neque alio Corticis Peruviani praeparato tolli potuerat. Vir doctiss. igitur ei dedit grana octo PhloridZines sumenda. Quum autemnit 1ilominus sebris perseveraret, ei praescripsit sequentem formulam: BC. Phloridgines gr. VI. Sulphat. Quin in . gr. X. Sacch. albiss. dr. j.
S. O. bilior. pul V. Quo sactum, ut febris Io horas postponeret. Quare subsequenti diu idem iterabatur. Neque illo die, neque postea febris aegrum iterum invasit.
38쪽
Felix autem successus, quem habuerunt ea expcrimenta, me, ut jam in i mroductione monui, incitarunt, ut ipse Phlorid Zines periculum sacorem.
praeteriti quinque reperiuntur observationes, in quibus sebrem intermittentem depulit ope Phlori gines Vir clar. V an MonS. Quanquam in iis observationibus multa desiderantur , quae abesse aegre serimus, eae tamen abuti de Phloridetinos vim febrisugam ostendere Videntur. Ab erudito et magnae spei adolescente Mathysen Communicatae sunt, quas hic subjiciemus.
Catharina Sue yers die decimo tertio Majianni 1836 in nosocomium Bruxellense recepta est. Per quatuor iam septimanas laboraverat febre intermittente quotidiana. Die decimo quarto ei data sunt grana sedecim Phloridgines, quatuor in pulveres divisa, quibus sumptis febris evanuit. Ad recidivam avertendam tribus sequentibus diebus aliquot grana sumpsit.
OBSERVATIO SECUNDA.Catharina Duray, triginta et sex annos na- a, per Πovem menses febre laborarat intermittente tertiana. Hoc temporis spatio bis vel ter perpaucos tantum dies ab ca liberata suerat.
39쪽
Die duodecimo Maii 1836 in nosocomium Venit. Febris complicata erat irritatione gastrica. V an Mons, Vir clarissimus, in clysma Plitori detinen praescripsit. Grana viginti et quatuor in tribus clysmatibus ei data sunt. Febris quum mitigata tantummodo esset, ei, duobus diebus post, eadem Phloridgines quantitas eodem modo data est. Quo facto, febre omnino liberata eSt. OBSERVATIO TERTIA. Maria Balanco uri, annos agens undecim', die vigesimo quinto ejusdem mensis, quod febre
intermittente tertiana correpta esset, in ΠΟSOComia una recipitur. Quatuor septimanas ei jam molestus fuerat morbus.
Dio 26 Maji duodecim grana Phlorid Zines quan
quam sumpserat, febrem tamen retinebat.
Die ej. M. 28, eadem Phlorid gines quantitas praescribebatur ; febris accessio ei nihilominus fuit. Die m Maji, dosi sedecim granorum febris CesSit. Bis vel ter , minori tamen dosi, ad curam firmandam Phloridginen sumpSit.
Petrus de Langlie, viginti septem annos natus, die 30 Maji se contulit in nosocomium. Quinque septimanas febris intermittens quotidianaeum molestaVerat.
40쪽
Sumenda ei data sum grana quindecim Phlorid-gines. Nullus eo die paroxysmus obtinuit. Sequenti autem die tantum duodecim grana quum sumpsisset, febris rediit. Augendo autem Phloridetines dosin
ad grana octodecim aeger sanitati restitutus est. OBSERVA ΤΙO QUINTA.
Iohanna Boduin, septuaginta et duos annos nata, aute hebdomadem febre correpta est intermittenti tertiana. Quindecim grana Phloridgines hic sussiciebant ad sebrem tollendam. Hae ergo sunt historiae morborum, quas eX diariis medicis colligere mihi licuit. Humanitati au- ltem Doct. Quar in Willem ier, alias quasdam lobservationes, quas meo quidem rogatu instituere lVoluit, gratas res ero. Hic enim Vir doci, qui in ldosocomio militari Rlieno-Trajectino, quod insormandis modicis militaribus in Belgio Septentrionali inservit, et docendi munere fungitur, et sectionis cujusdam aegrorum, morbis internis laborantium, curam gerit, opportuna hac occasi- lone usus est , ut Phlorid gines vim experiretur in depellendis sobribus intermittentibus. Quos autem
mecum Communicavit, casus, ad argumentum nostrum reserendi, SequenteS Sunt. OBSERVATIO PRIMA.Hendrili Vertia ar, undeviginti annos habens , ex provincia Ultrajectina, lymphatico sanguineo l