Dissertatio medica inauguralis de ciborum concoctione laesa ...

발행: 1825년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA. 5

October 1821,V bene expugnata est, de hac nihil aliud hic dicam.

Dixi jam succum gastricum posse etiam eXtra corpus mutare cibos pari modo pene atque in ventriculo ; verum mutationes in concoctione artis-ciali ut vocatur) non ex toto eaedem sunt. Hoc quidem discrimen fortasse Oritur ideo quod, extra corpus, eadem portio succi gastrici perpetuo agit in eandem portionem cibi, donec exterior pars ejus mollis atque chymosa reddita est. But the gas-

trio fluid,' ut dicitur in libro jam citato, must have been altered considerably in consequence of this very change ; for, in every chemicat ac- tion, the altering agent is itself assected by the action whicli it has accomptished. The dissol- ving agent, theres ore, in the artificiat digestion, can proceed no further in iis action after the change which we have supposed has taen place Atque in Ventriculo perpetua Secretio hujus succi e8t, perpetuusque motus ciborum, id quod prioris actionem plurimum adjuvare debet.

12쪽

ii DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA.

Duplex autem modus est, quo succus gastricus inventriculo agere putatus est, per Solutionem Scilicet, atque per fermentationem. Contra priorem quidem dictum est quod, si SimpleX solutio esset, chymus non minus varius esse debet, quam cibi qui assumpti sunt; id quod nullo modo verum esse dicitur. Secundum experimenta ΜAGENDIE quidem in bestias, non pauciora genera chymi quam ciborum sunt ', si ex manifestis proprietatibus ejus judicare licet; idemque in homine quoque accidere dicit. Adjicit autem quod, cujuscunque generis cibi fuerint, chymus semper habet acerbum Saporem atque Odorem, caeruleosque colores herbarum in rubros convertit. Quod pertinet ad fermentationem autem, dixi jam hanc opinionem vetustissimam eSSe ; nuper Vero, in Encyclopaedia Edinensi, sub capite Physiologiae, renovata est '. Praecipuae res in quibus concoctio ciborum atque fermentatio inter se similes sunt, Sequentes enumeran

tura

13쪽

In utra ille, res admodum variae in unam atque aequalem massam mutantur, additione exiguae copiae corporis alieni ; 24', Utriusque actio est solum in res organicas ; Actio utriusque impediri potest multis rebus, quae, primo aspectu, nihil tale essicere posse videntur; Ubi ex

utraque mutatio effecta est, Si nova res in eadem conditione relinquitur, alteram mutationem quoque subit, alteraque ΠοVa et propria res formatur. Sod si in tot rebus hae duae actiones similes sunt, in certe non paucioribus plurimum distant. Νeque enim, si admittimus fermentationem solam, facile est dictu quemadmodum interdum certa portio ventriculi exe8a sit; neque quapropter tanta copia succi gastrici Secernatur ; neque cur tam perpetuus motus ventriculi ad cibos concoquendos necessarius sit, cum Seiamus fermentationem melius etiam in quiete procedere. Ex experimentis Doctoris WILSON PHILIP ', docemur Suceum gaStricum non protinus totam

14쪽

DE CIBORUM CONCOCI IONE LAESA.

massam ciborum ad medium penetrare, neque quidem cum cibo aequaliter commisceri; sed novum cibum centrum massae Semper occupare, nisi a minore curvatura ventriculi, ubi interdum nihil, praeter novum cibum, deprehenditur. Igitur succus gastricus exteriorem partem ciborum primum concoquit, qui, ubi concoquitur, a cardiaca portione ad pyloricam detruditur ; atque ita sequitur

nova portio, donec totus cibus ad duodenum transit. Prope pylorum autem Omnes parteS maSSae, exteriores atque interiores, similes esse reperiuntur ; atque ex multis rebus verisimillimum est, ciborum concoctionem in parte cardiaca Ventriculi potissimum effici. Idem Doctor PH1L1Pjudicat vim nervosam imprimis necessariam esse ad succi gastrici secretionem '. Dixerat VALSALVA quidem, quod, si Octavum par nervorum in collo dividitur, concoctio impeditur; atque de hoc quidem omnes consentiunt. Secundum ΜAGENDIE autem, hic affectus Oritur solum ex impedito spiritu '; inquit enim, si hic nervus Seca-

15쪽

tur infra locum ubi ramos ad pulmonem emittit, ciborum concoctio nullo modo laeditur. Hanc sectionem nerVorum, protinuS Super Septum transversum, WΙLSON PHILIP nunquam Viderat; sed,

ut ille ait, iis essecis On the stomach, it is evi- dent, may be disserent froni that of the division of these nerves in the nech, beeause they form various connections With the great sympathetic nerve in the thorax Adjicit paulo p0st: It seems surprising that a Warm-blooded animal should live long enough to assorii proos of tho functions of the stomach being perseetly per-

formed, after so severe and tedious an Opera- tion in the cavlty of the thorax.'' Ut ait ΜΑ-GENDIE, verisimillimum est praecipuam utilitatem octavi paris nervorum e88e commercium facere inter ventriculum atque cerebrum ; ita ut, si quid noxium in priorem acceptum fuerit, a posteriore

protinus percipiatur '. Cum igitur haec dixerim de modis variis quibus

16쪽

DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA .

concoctio ciborum effici putatur, proximum est ut brevem historiam Dyspepsiae proponam. Hoc vocabulum Dyspessia derivatur a male, et cocto, atque defectum Vis organicae, Seu concoctionem pravam, significat. Exinde oritur Latine Indigestio,'' et sermone vernaculo In- digestion. V Dyspepsia in Nosologia celeberrimi CULLΕΝΙ, in classe Mur ium, ordineque A na-miarum collocatur ; et ab eo hoc modo definitur : Anorexia, nausea, Vomitus, inflatio, ructUS, ru- minatio, cardialgia, gastrodynia, pauciora, Saltem vel plura horum simul concurrentia, plerumque cum alvo astricta, et sine alio, vel ventriculi ipsius, vel aliarum partium, morbo.' Alia quae interdum superveniunt Sequentia

Sunt. LOCO anorexiae, esuries admodum rabida, necdum ingestis concoctis, nonnunquam SaeVit.

Vomitus, unum ex jam enumeratis Dyspepsiae signis, plenum cibum sequi solet. Aeger cardialgia assicitur, atque in regione epigastrii doloribus, et vel astricta alvo, vel e contrario, diarrhoea graVatur. Dejectiones speciem induunt insolitam, nunc nigrae, nunc Subcoeruleae sunt; creberrime autem

17쪽

DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA.

11 coloris subviridis. Lingua plerumque est vel alba

tantum, vel etiam sordibus onerata. Sapor ingratus, hora praecipue matutina, in ore Sentitur, cum spiritu foetido languoreque. EXtremae corporis

partes Oedemate nonnunquam vexantur. Haec indicia, aliquamdiu durantia, in dolorem regionis jecinoris saepissime transeunt, et ita demonstrant fore ut hoc quoque viscus mox morbo assiciatur. D ectiones nunc colorem album luteumVe praestant. Et Dyspepsia laborantes depre88ione animi, praesertim cibo saturati, tentari solent. Vultus est luridus. Arteriarum pulsus, magna eX parte naturalis, tardus nonnunquam intermittensque evadit. Globus quasi hystericus, sursum in Ventriculum ascendit. Somnus perturbatur ; et complura ex Hypochondriaseos signis sese OStendunt. Horum malorum numerus apud diversos aegros variat; uno Solum Vel duobuS ex iis saepe apparentibus, quamVis interdum omnia Supra memorata, atque etiam alia, ut Vi8u8 duplex, et caetera,

comitantur.

Dyspepsia oriri potest vel ex morbo ipsius ventriculi, quae conditio Idiopathica vocatur; vel ex

18쪽

De DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA.

aliarum partium totiusve corporis vitiis, cui emiae Symplomaticae nomen est. Si autem ex quovis assectu ventriculi organico, vel ulcere, Vel Seirrho, excitatur, tum non idiopathica est, sed Dyspepsia Symplomatica.ΡrOXimae causae praecipuorum malorum quae Dyspepsiam constituunt sunt sequentes ; scilicet, primo, Cibus mutationem illam chemicam, quae naturae conVenit, non subit, eX defectu aut vitio aliquo liquoris, cui nomen est Succus gaStricuS, et cujus operae.maXime tribuenda est illa mutatio per quam ventriculi ingesta transeunt. Secundo, Debilitas, vel fibrarum ventriculi musculosarum relaxatio ; ita ut cibus, quamVis Satis paratUS, quatenus ad partes ventriculi idoneas apportatus fuerit, non tamen poteSt, ob eam rem, Omnino ita ap-p0rtare ; nec quod fuerit paratum in duodenum

recte transfertur. Hinc Sequuntur ea Signa quae

hunc morbum ab omnibus aliis dignoscendum faciunt.

At causae remotae in duas classes dividi possunt; quarum priore8 sunt eae, quae, nulla re intercedente, ipsum ventriculum aggrediuntur ; p0Ste-

19쪽

riores eae, quae vel universum corpus, Vel partes quasdam ejus assiciunt. Sub prima classe enumerari possunt nimius usus rerum quae naturam h bent excitantem, vel sedantem, Vel narcoticam, vel aqueam ; quales sunt thea, cossea, Opium, amara, aromatica, Sternutamenta, tepidi potus, abstinentia nimia, consuetudo ventriculi distendendi

alimentis solidis fluidisve quotidiana, quae distensio plerumque condimentis excitatur. Hae causae Dyspepsiae proximas cauSas pariunt, nimium succum gastricum eliciendo ; quae igitur oportet esse multo quam aliae pejor, vel fibras musculorum proxime aggrediendo, et ita eorum vim vel minuendo, vel aliquamdiu omnino superando. Classis

cauSarum remotarum secunda complectitur studium literarum nimis diuturnum, Vel curam quamlibet immodicam, vehementes et effraenatos animi affectus cujuspiam generis, sed praecipue eos qui animum deprimunt, quales sunt timor, luctus, tristitia, libido effraenata, Ac. Hae causae vim totius corporis, et ita etiam nervorum, minuunt ;vel nervorum functionibus nimis excitandis, succi gastrici secretionem perturbant.

20쪽

DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA.

Venio nunc ad Curationem hujus molestissimi mali, in qua tria propria consilia servanda Sunt. Quorum primum est, Causas morbi remotas evitare, vel discutere ; secundum, Μala Signa, quae praecipue morbum continuant vel augent, depellere ;et teritum, Ventriculi vires rescere, atque ita causam proXimam tollere. Quam necessarium Sit cau8as remotas Dyspepsiae discutere, satis evidens est; interdum tamen hoc dissicillimum factu est, ex diuturna conSuetudine aegri. Is autem diligenter monendus atque hortandus est, ut omnem intemperantiam studiaque fugiat, ut mature mane Surgat, atque imprimis cibis salubribus utatur. Ex his carnes facilius quam fruges concoquuntur ; itaque ex prioribus cibus con-

Stare maXima ex parie debet, isque his quotidie Sumendus est. Caro juniorum bestiarum, nisi bubula, dissicilior concoctu quam seniorum est, itaque plerumque evitanda est; item pisces, qui difficulter concoquuntur ; neque tuto recens panis multaque vegetabilia, ut pisa, fabae, aliaque similia, sumuntur. Sed quodcunque genus cibi est, h0mo

SEARCH

MENU NAVIGATION