Dissertatio medica inauguralis de ciborum concoctione laesa ...

발행: 1825년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA.

certe tarde hoc devorare debebit. Ut inquit DrW. PHILIP , to eat moderately and 8lowly, for these reasons, is osten found of greater conse- quence than any other rule os diei. The dys-

of satiety. There is a moment When the relisti given by the appetite ceases ; a single mouilis ul taen after this oppresses a Wea stomach. Is he eris flowly, and cares ully, and attends to this feeling, he wili never OVerload the stomach. Ρlurimum quoque interest, ut post certa intervalla homo cibos suos capiat, idque ita ut exercitatione utatur tres quatuorVe hora8 post Singulos. Abstinendum quoque erit a nimia potione, cujuscunque generis haec sit; nam nimia dilutio succi gastrici rirtutes ejus plurimum debilitat, neque opus est dicere quam inimici sint omnes ardentes potus, nimiaque thea, et alia hujusmodi. Exercitatio quotidiana esse debet, non autem tanta ut fatigationem moveat. Ambulatio fortasse optima est,

22쪽

DE CIBORUM CONCOCTIONE LAESA .

proximaque ab hac equitatio, quae intestina proprio modo corroborare judicatur. Si homo nullam aliam exercitationem commode sustinet, frictiones plurimum prodesse possunt. Haec omnia idonea sunt ad tristitiam aegri depellendam; sed simul cum his multum interest ut animus hilari Sermone aliisque modis delectetur; nihil enim melius cognitum est quam quod, ubi animus male

assicitur, nullae functiones corporiS recte procedunt.

Secundum consilium curationis esse dixi ea molesta signa morbi solvere quae potissimum urgent; atque ita imprimis ventriculum et intestina deplere. Ad hoc, secundum Doctorem CULLEN ', VO-mitorium initio morbi multum prodest; idemque a Doctore W1LsΟΝ ΡΗ1LIP laudatur '. Dr GooD ι autem putat haec remedia per aliquot horas solum

23쪽

DE CIBORUM COI COCTIONE LAESA.

prodesse po88e, et contra multum nocere infirmitatem ventriculi adaugendo. Μelius igitur fortasse erit abstinentia uti, ne ventriculuS Oneretur, atque ita ciborum cursum purgantibus et corroborantibus adjuvare. Unum autem ex signi8 quae maxime urgent constipatio est ; sed in hac discutienda memorandum est, quod non subitum et magnum, Sed longum et medioerem essectum postulamus. Itaque

laxantibus medicamentis ex Rheo, Aloe, Senna, aliisque similibus utendum est, anteque Omnia pilutae Hydrargyri a quibusdam ' commendantur. Alia molesta signa inflatio atque a cor sunt; quorum prior discutienda est oleis volatilibus, uti Μenthue piperitidis, Rurismarini aliisque ; posterior autem primum utendo iis cibis qui minime coacescunt, deinde medicamentis alea linis, qualia 8unt Potassa, Calx atque Μagnesia. Cavendum modo est ne his rebus in tanta copia utamur, ut humores animales j ustam portionem acidi in se habere desinant. Οp-

Dr W. Philip on Indigestion, thiad edition, p. 248, et

seq.

24쪽

timus igitur modus tollendi acorem erit corrigere illum habitum ventriculi unde aeor proficiscitur. Sic igitur venimus ad tertium con8ilium curationis, in quo conamur Ventriculum corroborare, atque ita causam proximam Dyspepsiae discutere. Ex remediis autem ad hoc aptis, quaedam in Ventriculum ipsum, quaedam in reliquum COTPUS, R-gunt. Inter priora excitantia medicamenta Saepedantur ; dubium autem est an tuto, quia postea infirmant, itaque non temere adhibenda sunt, idque maXime cum, quo magis dantur, eo magis neceSSariae fiant. Optima corroborantia fortasse sunt amara atque aStringentia simul data; siquidem

amara per Se Ventriculum, atque adeo uniVersum

corpus, debilitare videntur, id quod ipsa Cinchona

fortasse quoque facit. Si volumus autem hoc proximum medicamentum dare, melius fortasse orit idem sub forma sulphatis Quininae praecipere. Unum autem eX Optimis medicamentis stomachaeis Columba est; quae, aut per Se, aut cum Magne8ia siquis acor in ventriculo est) Saepe summo Commodo adhibetur: plurimaque alia eX regno Vege-

25쪽

tabili eadem facultate aliqua eX parte fruuntur. Eodem consilio multa mineralia medicamenta laudata sunt, imprimisque compositiones ex Ferro, aquaeque ferrugineae, atque ante Omnia OXydum sive subnitras Bismuthi, quod plurimum valere in hoc morbo videtur. A W11 soN ΡΗ1L1P ' quidem aura galvanica adhibita est, ad vires ventriculi adaugendaS ; neque mediocrem opem asserre visa eSt. Ea remedia quae in totum corpus agunt Sunt aer purus, exercitatio matutina, lavatio in aqua marina, idonea vestimenta, securitas animi, Omniaque hujusmodi quae jam proposita sunt, quaeque nimiS manifesta sunt, quam ut longiorem Orationem POS-tulent.

SEARCH

MENU NAVIGATION