De insectis, in methodum redactus; cum notularum additione

발행: 1685년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

bus illas tabella delineatas exha,et 'ex utraque post xxxi. dies ad diem v. Calend. Quinctil. prodiit papiatio, colore flaVus, tardus atque P ger, qui interdiu volitare detrecta

bat i Huius generis papiliones cibam debilis admodum videntur esse

visus atque caecutire: currere mulunt, quam Volare, curruntque quam Ocyssime: simulac cursum suum consummarunt , in locum obscuriorem fugiunt, teneorIS enim

magis, quam luce. delectantur. Melle vivunt, dc humore dulci, e floribus collecto: ideoque oblon o a Natura instructi videntur aculeo, cujus beneficio humoreme floribus exugunt: hunc industrie, ubi repunt, curruntVe, norunt carpiti circumvolvere, quo eum Coim servent illaesum, uti pleraque alia animalcula, quae aculeos gerunt. Hyberno tempore in locis ten

112쪽

brosis latitant , ut diceres lucis noti patientes, veluti noctuas, & striges, aliasque nocturnaS aves. N U M. XXXIV. Ictitant hoc genus Erucae, quarum Num. 3 . ad V, Uum exsculptam, dc expictam dedi unicam, foliis viridantis absenthii, illiusque praecipue, quod in aggeribus marinis crescit; cui hanc insidentem offendi, in insula quadam Flandriae, prope Axesiam, atquc

Ingenio hae truculento, & iracundo sunt: si enim eas manu, aut bacillo levit, attingas, confestim posteriori corpore manum, aut id, quo eas tangis, repercutiunt, &astute eadem opera, punctim ferientes, totis illi viribus ictum infesta non apprime tenaces - sunt:

113쪽

sunt: velocissime repunt: toto corpore exacte sunt absunthio marino concolores: cujusvis etiam tactus impatientes sunt, minimum illico persentiscunt, immo & ho rent, uti & mortem proculdubio: ubi cibum capiunt, abfynthii multum in terram demittunt, atque semper etiam. lenites attactae, &extemplo se delapsis illis immergunt, ut ViX ac ne ViX Videndo, aut inveniendo sint, siquidem ejusdem omnino, cujus herbae, sunt coloris, ac idcirco non nisi aegre ab iis db

stinguendo : ovum enim OVo non

tam simile est, atque hae erucae ab , synthii caulibus, loliis, floribus &semini. Ubi se in terram dant praeci P tes, caute posteri 'ri corpore caput tegunt, probabiliter, me judice, ne, cum cadunt, noxam capiat, siqui 'dem tenellum ipsis caput est, ut &

114쪽

Erucis aliis quae, superne in terram labentes, hoc etiam modo capiti suo solent consulere: non semel enim comperi hasce Erucas C leviosimo capiti illato vulnere continubexanimari. Hinc vero simile mihi Videtur, eas ex ingenita sibi hujus rei notitia quod capite tenellae sint,& plagam lavissimam in eo acceptam, serre nequeant, & naturali instinctu, ac sagacitate, tam sollicitam capitis sui curam gerere, ne deorsiim labentes noxam aliquam, aut saltem ne dolorem accipiant.

Est & hoc observatione dignum& admirabit quod de his expertus

sum, eas: quamvis tenerrimo sint capite, & leve admodum vulnus id fauciet lethaliter, frigoris tamen, &aquae Valde patientes esse, adeo ut iis non facile necentui, innab, ubi frigore & aqua exanimatae Videntur, attamen reviviscere. Harum

115쪽

enim aliquot in frigidam conjeci.

atque in ea per duodecim horas continui continuas. deinde exemi, recta extensas & frigore rigidas, ut ne minimum vitae in iis indicium animadvertere potuerim, imo putaVerim eas emortuas, utpote omnis omnino motus eXperteS. Soli tamen exposui, ut exiccarentur: cujus calore illae, intra horae dimidiatae spatium adeo refocillabantur, & incalescebant, ut sicuti

caeterae earum consortes, Omnia

omnino vitae indicia ederent, atque ab iis discerni non possient. Idem hisce Erucis evenit, quod submem sis Muscis, quae ubi eas in cerevisia aut aqua per integram noctem jacere siveris, & exemptis paululum cretae in pulverem redactae super insperseris, ut ea tectae sint, statim inde prorepunt, quum antea mo tuae Videbantur. Observatu

116쪽

Observatu quoque dignum est,

hasce Erucas, aqua exemptas, atque Solis calore recreatas multo avidius Vorare, quam anica, & ipsarum consortes in frigidam non immersas comedere deprehenduntur.

Causa m hujus rei aves cognoscere 3 in promptu est, & quidem experientia nixa. Annon haec, quae insciorum magistra est, nobis testis est, hominum atque animalium ventriculos in frigidioribus Septentrionalibus, nostrisque Regionibus Hyberno tempore, ciborum plus digerere, quam in calidioribus, aestim. Insuper & istud animadvertendum, haec insecta & intelligendi

facultate destituta animalcula, ubi jam ex instinctu naturae praesciunt, destinatum sibi transmutandis tempus appetere propinquum, lectum praeparare ac sternere, in quo tuto

117쪽

& commode decumbant: aliquot enim ramusculos, ex absynthii semtice mordicus ablatos in terram domittunt, iisque se involuta componunt, noVam indutura formanae

Haec autem Eruca se deposuit trans

mutandam in stratum sibi lectum,

Prid. Non. Sept. atque in eo quieta decubuit, & tanquam eXanimis per menses. X. & dies duodevigint1 Continuos, ea serma, qua illam in Num. 34. Videre est: atque xii. Calend. Sextil. Papilionem enixa est,

mirandum in modum Comparatum, de instructum. Hic prim im editus, per biduum quievit fixus,& immotus, at x. Cal. dictas semoVcre caepit, & mansit denuo quietus usque ad viii. Cat ejusdem mensis ue istoque die expiravit alia menti deiectu ue quodcunque enim ipsi comedendum p aebcbam, adspernabatur, nec Licuam, quid ipsi saperet,

118쪽

saperet, quove yesceretur aut so

lassis etiam liberioris geris , illius

enim usuram non dabant ei, ne molaret, aut elim utriusque dosectu. Hanc Erucam, quae Papiliqnom

hunc partu ediderat, siquidem l bens in fruticis fastigio degebat ;& in terram aut infimam, aut m diam fruticis partem. depositus, confestim semper in summam adscendebat,nominare mihi visum est

N U M. XXXV. VIvit haec Eruca, quam depi 'istam vides Num. 3s. & se oblectat rubi canini odoribus, dcvite: tarda valde, & pigra est , se pedibus conteri mavult, quam fmga saluti consulere, attacta tamen, sic infestata irasci videtur, seque assi yersus

119쪽

versus illatam vim tuetur; at ition facile in fugam se dat, ubi tameni fugit, lente proserpit; celeriter non videtur posse progredi; propterea discriminis ergo, eam licebit nuncupare. Postquam hanc peram, alimento sibi debito, &grato per quadrimestre spatium sustentavi: hoc elapso, illa sibi coim struere sepulchrum, c charta Pura, minutatim affabre demorsa, &Melissae foliis, ac stillata ex ore pituita : hinc sibi conficere domicilium, ut in eo tuta ac quieta documberet : ad transformationem se accingere ipsis Id. Septemb. atque in ea perdurare Viii. menses, nec plus, nec miniis eo situ atque habuetu; 9uo eam cernere est deline,

tam in Num. 3 s. iii. enim Id. Maii 'subsequentis anni papilionem protulit, colore non inelegantem, sed inediae impatientem, unicum enim

a in i duntaxat

120쪽

ebam enim quo victitaret hoc genus papilionum.

N cI M. XXXVI. QV m in Num. 36. tabulae hu

jus exaratam vides Erucam,ci nomine suo discupis cog

tabis : namque Vescitur omnibus, quaecumque objicis , veluti helluones, atque gurgites, qui cuncta devorant, ingurgitant, in stomachum condunt, & concoquunt,

quaecunque os ipsi offert. Nulli peculiari alimento, uti pler quς aliae Erucae, addicta est: avide deglutit, quodcunque ipsi praebeas gustandum, Rosarum solia, Memtham, Atriplicem sylvestrem, aliasque herbas quampluriam Hoc ubi

SEARCH

MENU NAVIGATION