De insectis, in methodum redactus; cum notularum additione

발행: 1685년

분량: 457페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

lae motu compungere possit. Qui hac tabula expressus est, masculus est, foemellae non sunt tam formose, sed coloris magis cineret, iis' lecarent rotundis maculis, quae oculorum quendam speciem habere videntUr. Priusquam hujus generis erucae se dedant transformationi diu multumque moVentur, donec ab omni immunditie plane sint expurgata . Nullum sibi reticulum, aut tegmmentum parat, in quo se absconmdat aut ao externis injuriis tueatur, quod reliquae erucae fere omnes

solent diligenter observare) sed sola

cutis excussione in aurelias conVertuntur, sicuti in apposita tabula ubdere est. Contigit haec mutatio decimo-nono Septembris i 663. &quinto die mensis Maii sequentis anni 166 . comparuit papilio Va

92쪽

genere ooserVare potui papilionem persectum suisque omnibus pari bus absolutum provenisse, sed alis semper contractis, & quasi igni ardore corrugatis, adeo ut expandi recte non pos ent, aut ad volatum idoneae essent; unde papiliones ad quaerendum sibi victum invalidi sunt, atque inedia conficiunturi

solent tamen ante Vitae suae ςxitum, ova deponere.

I. Animadverto hic particulatim Authoris nostri obseroati onem de novo Cibamento Vetus expellente ue quod inde pro venire possi, quoniam Intesina eorum non ita oria sunt nec tam multa in sanguineis Animalibus ; aut saltem hoc sit ratione nO- se FermentationiS. a. Curiga est olfervatio de Erucarum, maris S foeminae, distinctione ; quae certe ul-rerras vestigari delet, ut absoluta earum couincinnet

93쪽

ci etur Historia, nam, obseruaue Malpugio, ova sunt unius coloris post copulatio

nem deposita, alterius vero cum citra eam

excernantur.

a . Ratio forsan probabilis, quod Author noster non potuit Papilionem hujus generis, omnibus partibus persediunt adipisci, inde peti potest, quod Eruc ae materiam, Fossicino faciendo commodum, non suppeditazerit, adeoque ex parte Fame perire coegerit.

Ruca haec quam in Num. 2s depie tam cernis, anteriori ac posteriori coporis sui parte armata incedit: in fronte scuti durius ultimaginem gerit cervo quodammodo silmilem ue albi capite nullos oculoS observare potui. In parte posteriori pinnam habet rigidam ac duram, color ejus viridis est, coeruleo mixtus, hanc Virulentam dmod im esse arbitror. . Siquando stramine ut lia quapiarn re

94쪽

tangitur, utique corporis partesiposteriorena sursum limovet, seque pinna praedicta tanquam aculeo quodam defendit. Vescitur soliis salicis , expurgayit se, ac mutari coepit primo Aprilis. eum in modum, quem in Num. 23. exhibui. Hanc irmam retinuit dies quinquagint quinque, non obscure

faciem viri cum barba, & quoad reliqua,) infantis fasciis involuti repraesentantem. Sed vigesinio quinto Maii erupit papilio, infra

transmutationis formam expressus.

Eruca haec etiam Ligustri I 'liis p a citur, S apud nostram circa sepes Ligustrales deprehenditur : Animalculum 'est semme formos . .

95쪽

N U M. XXVI.

Rucam hanc Elephantem appellare consuevi, quia simili-vidinem habet in capite proboscidis Elephantinae. Nutritur Vinearum soliis: sumpto cibo, caput imira corpus trahit atque Occultat,

eo sere modo quo testudines ; maxime meticulosa est, nam vel levissssimc contacta, usque adeo horret tremitque attonita ut similem quendam affectum in adstantibus facile possit excitare. Proboscidem celerrime : magnaque agilitate in

omnem partem Versare noVie ; necnon eandem contrahere, atque e

tendere: demittere & attollere: quaeque ea apprehensa tenet, nisi difficulter ei eripiuntur, magna enim pollet vi tum in attrahendo, sum alio qu is motu. Acutissimi auditus

96쪽

auditus est, nam ad minimum strepitum expavescit, corpusque coim trahit, ut tape expertuS sum. Appropinquante transformationis tempore, a cibo abstinet, quinxitque quieti idoneum atque a Commodatum locum. Eumque

in finem ipsi ligni quaedam frustula apposui, ex quibus, adlectis foliis

Vinearum, & limo quodam ex suo corpore protracto simul mixtis,domicilium sibi extraxit, inque eo ad Metamorphosin Naturalem subeundam se composuit quarto Septembris anni atque in ea vi-Va permansit usque ad decimum sextum Aprilis, ultra, quod ipse visu & ta ku meo observavi,eo ipso

tempore incertus quid taliaem inde .futurum sit, aut novi natura moliatur. Cum eam attingerem volaeque manus imponerem, instar

glaciei frigidissimam esse observa-

97쪽

vi, non obstante motu corporis tintius satis valido. Id porro constat& obser atu dignum judico, anisnaalculum hoc a quarto Septembris anni usque ad decimum sextum Aprilis anni 1668. sine ullo plane alimento vixisse. Cui inedi'

sustinendae multiim conducere Videtur quies continua, & temperies

admodiim corporis frigida , quibbus fit ut accedente succi vitalis

pinguedine ac tenacitate, necessest ejus consumptionem non dari nisi admodum tardam & diutu nam ; quod experientia in aliis quoque animalibus passim comprobat, quae hyeme quiescunt, nubioque alimento utuntur nisi tempore verno aut initio subsequentis aestatis.

Inperfecta Historia haec, apponitur enim solummodo Larva flve Polliculus, non e Papilio: proclivis sum ad credendum,

98쪽

Chrysalidem, quoniam e F6lliculo suo emeractam, periisse, ideoque partum aliquem aut Papilionem erumpere, temere ab AuthOre nostro expectatum esse. Quoad frigiditatem ejus: Ipse attestari possum, me, med a hyemronive etiam profan-Viore,iam Erucas quam vermes Hi exapodas, superficie nivis jacentes, ideoque ex cu prorumpentes, comperisse. Hae, inquam, Eruca ita gelu obriguerunt, ut in vas hyalinam projectae , sonum ederent tanquam lapilli ;Terum sub vitro postiae, Craque a oti, cito circumrepentes, agili mbtu fugam quae rere satagerent.

N U M. XXVII.

Hssic eri icae species inter segetes

commoratur, ibique nutri- tur Hedera quadam minori, quam Belgae memwnde nominant, & quidem ad minimum duas solet horas continuas Uno prandio occupari.

Excrementa ejus insolitam habent siguram, determinata quasi forma delineatam, quam in appositabula expressimus. Varii.

99쪽

Variis insignita est coloribus, Ii

neae binae nigrae dorsum tingunt, inter quas alia viridis intercedit. Reliqua corporis superficies subvbridis, in parte ejus posteriore pin- nam habet rubram incurvatam ;nonnullis quoque in locis albedo

coeruleo colore temperata ac commixta cernitur: acutillimi est auditus ac laetus. Vel minimo audito strepitu, statim ad tempus satis longum, sine ullo motu se continebat. Plura Author morte praepeditus non reliquit.

r. Historia haec ex confesso imperfecta est, cum Papilionis Larva solummodo exprimantur. Optandum esset, Autliorem per totum operis sui decursum eadem indu ria

Hum fuisse, quam, in verbali Erucalis pictinrationis descriptione hic exhibuit; sed penecillo suo, plus satis excellenti, nimium sus est, aliter sat otii temporirique suppetiit illud esse vi dedisse. Eruca haec cornigera est, ideίque inter congeneres e S illam pone.

u. Quoad

100쪽

et . Quoad determinatam Erucalis excres menti Huram,si Author attentius obstrυ set, es commune quid cum multis Erucarunt speciebus. Existimo Cainani ejus ex fi ura Coli aut quarundam ejus partium, ubi eta rementa horc coquuntur emianturque, pendere. γ

Apilio in apposita tabula d pictus, Parisiis missus fuit ad

Authorem, ob excellentem pulchritudinem, ac ingentem magni tudinem, qua longe omnes allos ante commemoratos excedit ue eum in finem, ut originem ejus, data occasione, indagaret. Deprehensus fuit in horto Regio, traditusque Nobilissimo D. Borelio, apud Galbliae Regem, Illustriss Ord. Foederati Belgii legato, qui eum huc transportari curavit.

SEARCH

MENU NAVIGATION