장음표시 사용
261쪽
αδέ ANNALIuM GENU EusIUM de illo sunt in spe posita , oculis legebantur . In Italiam primo advenientem humilis excipiebat Genua , & tanquam aditum illi, quod etiam augustissimo patri ante praestiterat, ad ma Ximos triumphos , Mad immortalis gloriae cursum patefaciebat. Sed quo me vis animi rapit λ qui ingrediar ad ea commemoranda , quae neque pro dignitate satis explicari possunt , & quanquam, dum spectantur , admirationem habent & pulchritudinem , non tamen cum leguntur eandem habent delectationem , ea- ue gravissima historiae scribendae ratio reispuit. Quindecim omnino dies Genuae commoratus est , atque interim in tanta hominum frequentia, quanta conVenerat, ad summam rerum omnium libertatem illud
accessit, quod ex moderatissima disciplina atque optimo more pacatissima visa sunt
Verum in tam moderato rerum statu ad v11 I. idus decembris repentinum incomis modum accidit. Hispanum hominem , nobili loco natum , qui huc e X patria fugerat , homicidii reum , legum ac justitiae ministri , qui cohortem Principis sequuntur , casu comprehenderant , & Senatus consensu in Palatio publica custodia asservandum collocaverant. Eo igitur, quem dixi
262쪽
L1κER u ARTU s. 235 diximus , die, ut hominem e custodia abducant , in Palatium iidem ministri , suis cum apparitoribus stipati redeunt ; libere ingrediuntur : verum ubi milites , qui in Palatii praesidiis collocati primo in aditustationem tenebant , animadverterunt apparitorum numerum maximum subsequi,
quod cum iis alii complures se conjunXerant , atque omnes ab armis igneque tormentis imposito admodum paratos , cum eorum parti introeundi facultatem feci Lsent, reliquos i ngressu prohibent. Ibi tum, cum nonnulli paulo minus considerati, immo decertatione verborum licenter usi, vi conarentur irrumpere gladiis districtis , fit in eos celeriter impetus, duoque e vestigio interficiuntur: ceteris Gigantus Corsus, ct
duo Senatores, qui eo accurrerunt, salutem attulere . Eodem temporis momento eX
hujus tumultus fama nescio cujus imperiti vox in vulgus emanat, Palatium Occupari, libertatemque Genuensibus eripi. Ad eam vocem universi opifices ac tenuiores repente excitati, desertis domibus , tabernis occlusis, ultro auxilium Palatio ferre contendunt , eoque armati advolant . Quae tum urbis facies fuerit, quis horror, quisve animis additus furor, vix possumus cogitatione comprehendere. Tantus tamen is armo
263쪽
1,6 ANNALIUM GENUEMs Iu Mrum atque animorum ardor ad nutum Senatus eodem ipso pene temporis vestigio restinctus est, omnisque sedatus tumultus Dignum id quidem ac memorabile eXem plum , quod Genuensium memoriae atque
posteritati tradatur. Id factum satis aequo animo tulit Philippus, quod quonam casu, vel potius cujus imprudentia id acciderit , probe intellexit. Urbem bis invisit: semel ad sedes Divi Laurentii ingressus tam insioni pompa, eoque comitatus splendore, ut nihil in vita viderim admirabilius : iterum animi causa , ut Cariniani amoenitatem, murorumque amplitudinem videret . III idus decembris Μediolanum discedens in Cermaniam ad Caesarem summa rerum omnium tranquillitate profectus est.
264쪽
NON eram nescius , cum haec literis
mandarem , sore , ut hunc laborem nostrum varia genera reprehensorum invaderent ; erunt enim , & ii quidem admodum eruditi , qui me reprehendent, quod in singulis libris utar prooemiis. Quibusdam vero, cum in patrio sermone verborum splendore abundemus, ct copia , ineptum videtur totum hoc: displicet latine scribere . Quidam autem aceris rimi aestimatores , qui orationum formassevera trutina examinant atque distinguunt, certosque sibi proponunt auctores, quoSac curatissime imitentur, genus hoc scribendi nostrum minime probabunt. Postremo complures futuros arbitror , qui me male accipiant, quod nimium exiles Annales consecerim, qui multo erant & splendidiores &
265쪽
138 ANNALIUM GENUENsIUM gratiores futuri, si plura his esiem complexus. His igitur ad singula breviter mihi hoc loco respondendum existimo. Qui meum institutum non probant , quod prooemia libris singulis adjungam, ea maxime ratione moVentur , quod dicant ceteris historiarum scriptoribus cum Graecis , tum Latinis haud id esse usitatum . Atqui si de iis, quorum historiae leguntur, vere id assirmare possunt, quod tamen nescio an de omnibus possint, quid habent explorati , quod eorum plerique , quorum scripta non exstant , praesertim in Annalibus conficiendis , quod per se sint aridiores , non hujusmodi quadam prooemiorum jucunditate elegantes homines ad Iegendum allexerint λ Hoc quidem meum institutum nonnullorum, qui aetate nostra res gestas literarum monimentis ornatissime prodiderunt, auctoritas comprobavit ; neque rationem ullam certam video, quae id
refellere possit . Sit oratio nostra plana , non horrida , non inculta , plena spiritus si potest, plena veritatis. Ceterum si vel desesia, vel paulo hilarior eX brevi sua rerum circumscriptione , tanquam eX angustiis latiori campo ad non incommodam delectationem evagari interdum velit, eruditi isti, & ad tenue omnia elimantes ,
266쪽
L 1 8 t a. Q u 1 t 6 s. quaeso ne sese opponant, ne illius crimen
si id erimen est j in musarum concilium
deferant, cum sive id recte fecerim , sive non recte, si cui haec principia minime arari serint , is inter legendum nullo negotio praetermittere possit. Quibus autem ineptum videtur haec Ia. tinis literis persequi, cum nostrati lingua, quae omni orationis vel copiosae vel eleugantis ornamento abundat, praeclare id se Cere possimus , Vere dicam, iis ego quoque libenter assentior, sed tamen latina oratio veteri sua nobilitate in longinquiores reugionum fines excurrit ; & iis parendum fuit , qui me ad hanc provinciam Vocavea
Quod ad formam orationis attinet, equidem fateor , nullum mihi certum auaetorem proposuisse , quem imitarer : sed cum legissem, gravissimos olim viros histoariam non tam historico, quam oratorio genere conscripsisse , & probe nossem varia esse hominum judicia , nec fatis explicari potuisse unquam , quae dicendi forma ma. Nime excellat , eam scribendi rationem sum secutus , ad quam mea me natura se. rebat; atque id quidem interdum non negligenter : majorem tamen partem amare me , aut certe non odisse vel hoc nomine debe-
267쪽
debebunt posteri , quod hoc tam ingenue fatear, non admodum accurate , vel quod tenuitate valetudinis haud ferre possum laborem , vel quod amici studio delectationis alio me saepe avocarunt . Illud etiam accedit, & quidem non in postremis, quod nonnulli eorum , qui muneri nostro praesunt , attentissimi scilicet homines, & minime mali, ut ego quidem arbitrGr , cives me saepe compellare, urgere, & subaccusare non destiterunt , quod non intra paucos menses opus absolverem ; quibus sane admonitoribus factum est, ut saepe mihi sub-Ossensus fraetusque animus in cursu ceciderit, & elanguerit ingenium. Abfuit igitur a me illa scribendi alacritas, quae facit, ut ex aridis etiam naturis interdum aliquid efflorescat, quod gratum sit atque jucundum, & sine qua nihil tractari, aut eXprimi potest , quod eorum , qui legunt, moveat approbationem. Quod vero plura, id est res gestas eXterorum non sim comple-Xus, facilis ea est, atque expedita defensio; nimirum quod iis ita si visum , ad quorum judicium atque praescriptum mihi fuit elaborandum, quibus ego non valde repugnavi . Equidem ut hunc sermonem con cludam ita mecum ipse statuo, quicunque non vel animi vel gloriae causa , sponte
268쪽
Lia ER QI INTUS. 2 Isua , & ad arbitrium suum scribat, eum in illorum numerum , qui paulo illustriorem laudis obtinent locum, ViX , Vel potius nullo modo posse pervenire. Haec ego cum a principio minime cogitarem, durum omnino munus suscepi, susceptum abjicere nolui, ne simul etiam abjicerem, quam ceteris rebus omnibus semper anteposui, fidem. Quamobrem haec paucis ante annis constituta,&, ut ita dixerim, infans Respublica infantem scriptorem habebit; haec eadem praepotentis Dei fulta praesidio adolescet, ct corroborabitur quotidie magis. Succedent item mihi scriptores , qui grandioris eloquentiae lumine futuri sint illius splendori & magnitudini pares : quos quidem
ego saltem ea re juvero, quod eX meis erratis magnopere cavebunt ipsi ne errent, ct incommoda, quae me torserunt , nostra Commemoratione admoniti vel levius ferent , Vel majori anteceptae virtutis robore
muniti facile superabunt. Haec dum praeclaris ingeniis, atque huic clarissimae urbi succrescet gloria, lateque Vagabitur , ego interim una unius fidei laude contentus in ea delitescam. Insequens annus Gasparem Grimal- dum Bracellium , leni moderatoque ingenio virum , & cum prudentiae laude , tum
269쪽
ex nobili familiae siue instituto latinis literis, liberalique doctrina ornatissimum , Respublica Ducem accepit: atque anni hujus primi sex menses taciti effluXerunt, neque res ulla exstitit, quae desideret officium meum. Exierat inito vere more suo cum paratissima classe Andreas Doria , Neapolimque pervenerat . Ibi adversa maris tempestas cum ipsius navigationi aliquot dies obstitisset, interea Dracutus insignis Archipirata prope Drepanum navim Canetorum frumento onustam, rebusque omnibus instructissimam expugnat; quam cum nullo prope repugnante esset potitus, rumor tamen Genuam assertur, magnum illi periculosumque certamen fuisse cum iis, qui navim eximia virtute defenderant, gravissimoque triremium suarum accepto detrimento , faucium ipsum & fractum, non esse per totam aestatem navigaturum. Haec vulgo credita sunt, quae vanus scilicet rumor sparserat,
nimirum suti credibile es callido ipsius
latronis commento , quo solutiore animo
essent ii, quibus erat feritas ipsius formidolosa, & paulo pos , quos designarat, negligentiores factos & nec opinantes opprimeret . Id quod illi sane feliciter successit ;
270쪽
LIBER u INTUS . a 3 quirit , & in Siciliam reversus , inde Regem Tuneti, cum, cui caecitatem filii crudelitas attulit, in Africam advehit , interim Dracutus e latibulis suis tacitus signa movet ,& occulta admodum , celerique navigatione usus, pridie nonas julii, paulo antequam diluce ceret, Rapallum, quod oppidum Genua abest XX. passuum millibus, cum oppidanorum negligentia & dissensione nulli ad salutem suam eXcubarent, improViso occupat, totumque funditus diripit . Quam horribilis ibi tum rerum facies, quanta trepidatio, quamque miseranda omnium omnis aetatis , & utriusque sexus, e Iectulis suis sine vestimento prosilientium fuga, tacita cogitatione, non sine sensu doloris sibi quisque subjiciet , beatosque populos illos esse dicet, qui ab ejusmodi periculis tuti in mediterraneis sedes fortunasque suas collocaverunt . Captivi circiter centum abducti, in quibus etiam fuere aliquot amabili forma virgines. Sane nolim, in tam lacrimabili atque acerbo casu, rerum, quae risum afferre possint, commemoratione lusisse videri; sed elegantis juvenis haud ignobile fastum non est prorsus silentio praetereundum. Is formosissimam virginem misere multos menses ama-τat, di cum ad moderatum virginis inge, Q. - nium ,