Delle opere di Jacopo Bonfadio parte seconda

발행: 1747년

분량: 329페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

rii ditionem pervenisset, vel perditorum hominum eae caede atque ex praeda viventium fuisset receptaculum. Hoc ab omnibus probato consilio , mittitur Paulus Pansa ad Hieronymum , ad quem loci illius haereditas pertinebat , qui ei Senatus voluntatem demonstret , hominique persuadeat , quae rationibus ipsius conducere maxime videbantur , nempe , ut quam commodissima

conditione , quae a Senatu ferebatur , accepta, sine ulla contentione eX arce cederet, pro qua osterebantur aureorum nummum

quinquaginta millia. Conditionem recusa vit Hieronymus , quanquam etiam atque etiam admonitus illum , si id negligeret , in discrimen omnium fortunarum , Vitaeque venturum , tamen in suscepta sententia perstitit; illudque addidit, non jam eam arcem in sua e sse potesate ,sed potentioris D misi , Regem Gallorum innuens , uti ea opinione & specie Genuenses ab oppugnatione tentanda deterreret. Postquam Sena

tus legitima via ad ius illius arcis se pervenire non posse intelligit , ad vim atque ad arma descendit. E Senatoribus duo deliguntur, qui militari consilio praesint, Christophorus Grimaldus Roscius , & Leonardus

Cattaneus , nullaque interposita mora , Curata ad eam expeditionem pecunia , circiter

242쪽

Lia ER UARTU s. 1 Ister armatorum hominum duo millia eo mitistuntur, quae copiae, oc obsessos corona cin.

gerent, & si qua sorte hostilis acies eis subsidio veniret, resistere , aditumque prohibere possent. Rerum administrationi Do minicus Francus, & Dominicus Doria praefuere . Summam imperii tenuit Augustinus Spinula, vir magni consilii, reique militaris peritissimus . Eodem tempore Lamba Doria, Bernardus Lumellinus , dc Gabriel Monelia in agri Genuensis fines quoquoversus prosecti earum regionum homines conistra externa auxilia , si qua se ostendissent,

re ad omnes casus , quos fortuna serre poterat, paratos in armis habuerunt. Viarum anfractus , imbresque assidui convehendis Μontovium majoribus tormentis maximam dissicultatem effecerunt, atque in ea re apri lis mensis totus positus est.

Μoritur interim Franciscus Gallorum Rex, & de Caroli Caesaris victoria, quam ad flumen Albin , quo Romanorum arma, duce Tiberio Caesare , primum penetrasse legimus, adversus Ianum Fridericum Saxonum Ducem rebus felicissime gestis est consecutus , Genuam nuncius affertur , maj que ineunte arx oppugnari coepta. Ea erat in colle, summo admodum praecelso loco,

praeruptis in faxis magnifice exstructa : ejus

O collis

243쪽

116 ANNALIUM GENUEMs Iu Meollis radices rivi duo tribus prope ex partibus subluunt ; ex omnibus vero in circulis tu partibus montes , mediocri interiectos patio , majori altitudinis fastigio illum cingunt , quorumquae pars ad Aquilonem vergit , imam in vallem declivem quandam planitiem protendit, in qua tormenta collocata sunt. Hieronymus , & qui illum secuti omnia administrabant , loci praesidio freti tantos sibi sumserant spiritus , ut

oppugnantium conatus etiam irridere solerent. Adjuvabant eorum fortunam tempestates maximae , quae sunt Consecutae; nam magnitudine ac continuatione imbrium fiebat, uti tormentorum opus necessario saepe intermitteretur , & militum ossicia animique languescerent ; eaque res multum fiduciae adversariis adderet, quod ii optimi argumenti sumebant loco , seque curae esse Coelestibus existimabant. Ad haec adversa illud etiam accessit , quod tot, toties, tari. tisque inflammandis tormentis pulvis minime suppetebat , isque ex longinquis locis

erat comparandus. Praeterea nonnulla toris

menta, quae assiduas inflammationes ferre non potuerant, perfracta , disjectaque sunt miserabili' cum administrorum caede. His de causis,& quod etiam tacitis secum cogitationibus repetebant, ejus arcis oppugna

244쪽

tionem frustra a Gallorum Rege paulo supra nostram memoriam fuisse susceptam, plerique vehementius perturbati , rem, vel turpem , Vel certe non optatum exitum habituram arbitrabantur. Ceterum omnes difficultates vincit assiduus una in re labor , animique magnitudo . Vis tormentorum muri partem tandem perfregit, majoresque in singulos dies edere coepit ruinas : tum

milites stipendii spe eo introducti, quod id

non esset persolutum , pene seditionem facere , ceterique , quod & ab omni praesi. diorum spe , & a fortuna deserebantur ,

timidius de falute sua cogitare coeperunt. Quanquam perinde quasi accepta detrimenta levi momento aestimarent, nullam timoris significationem praeseserebant , nullamque partem nocturni temporis ad ea resaris Cienda atque paranda , quae defensioni opis portuna esse viderentur , intermittebant. Ceterum postquam tormentorum impetus magis introrsus penetravit , eorumque dOmicilia attigit , foedo pulvere ac tenebrisOmnia complevit, inopinato malo perculsi illam animi contentionem , quae in omnibus rebus emciendis potiorem virtutis I Cum obtinet, facitque, ut qui etiam duri res partes defendendas susceperint , disce, dant persaepe superiores, penitus remittunt,

245쪽

& de tractandis deditionis conditionibus de liberant. Hieronymus Garaventa,& Thomas Asseretus deliguntur , qui ad Augustinum Spinulam descendant, & cum eo de compositione colloquantur. Fuit eorum oratio gravitatis atque ostentationis plena , ut non ab eo , qui rebus suis dissideret , sed quasi a victore, cujus arbitrio victi accipere conditiones debeant, venire videretur. Itaque Hieronymi postulata ubi sunt in Senatu audita, mediocrem quendam omnibus risum moverunt. Interim Augustinus Spinula, praeconibus circummissis, pronuncia. xi jubet, si quis vellet intra certas horas ad se transire , id ei sine periculo licere ; post id tempus non fore potestatem: quo factum est, ut duo eX arce , commodam occasionem nacti, profugerint. Ea spe, quam primum sibi maximam fecerat, dejectus Hieronymus paulo post eo descendit, ut polliceatur , se arcem ea sub conditione relicturum, si cum armis rebusque suis libera sibi abeundi potestas fiat. In hujusmodi compositionis conditionem Senatus , biduo dis, putationibus exstracto, tum studio eorum qui Fliscorum familiae favebant , tum pro ea mansuetudine atque humanitate , quae multis insita est, descenderat; cum interea venit illis in mentem dubitare , ne postquam

246쪽

Lia a R u ARTus. 2I9quam eX arce essent egressi , eos nihilominus Andreas Doria in hostium numero haberet : proinde, quo ab ipsius armis essent

tuti , iterque sibi ad salutem, quo vellent, sine periculo facere liceret, postularunt , ut , Doriae diplomate interposito , sibi caveretur. Re non impetrata , Omni spe repulsi, quo jam se verterent, non habebant. De summa rerum inter se deliberantibus id consilium omnibus maxime probabatur, ut silentio noctis ex arce profugerent. Dissensit unus Calcaneus , quod timere se diceret , ne Hieronymum gravitate corporis

impeditum , atque pedestri insuetum itineri , vires essent in rupium asperitatibus defecturae, facileque eum ab hostibus captum iri , praeserturi quod summa ab iis vigilantia omnes viarum eXitus observabantur ,

Latiusque esse in deditionem venire , Senatusque clementiae confidere , quam heri vitam in tam apertum periculum dimittere. Paucis contradicentibus superat haec sententia . Est hoc profecto admirandum ,

quod cum diligenter quaesiverim , ita fuisse comperi , Calcaneum, & Verrinam , qui, sicuti creditum est , majori scelere se adstrinXerant , graviusque exspectare supplicium merito debebant , non dicam approbatores , sed auctores in primis fuisse dedi-

247쪽

rro ANNALIUM GENU Eus Iu Milonis , eamque quantum potuerint ad maturasse ; quos tamen constat homines fuisse acuti ingenii , rerumque non imperitos , Ut mihi quidem ad occultum Coelestium ima

pulsum referenda esse Videantur , qui voluntates hominum saepenumero in eam partem flectunt , qua poenam admissis facinoribus debitam sint subituri. Qui vero suspicantur , aut etiam assirmant, nescio quid proditionis intercessisse , ii gravissimorum hominum testimonio , qui rebus Omnibus interfuerunt , quibusque nulla causa est , cur summam non adhibeam fidem , facile refelluntur. Igitur secundo & quadragesimo postquam oppugnari coeperant die , inermes se dediderunt: noete quae est insecuta, Vincentius Calcaneus , & tres praeterea , qui Ianetini caedi interfuerant , facinoris socii jugulantur; deinceps vero milites, qui

jure belli Hieronymi stipendio fuerant usi, incolumes dimissi ; ceteri noetis facinore

contaminati , partim morti, partim remis

addicti. Hieronymus post longam de ipsius

facto quaestionem habitam ad xv. idus Julii, sententia pronunciata, securi percussus eadem in arce vitam reliquit : de Verrina idem supplicium sumtum: Desiderius Can-gialancia laqueo suspensus : data deinde Opera est , uti arx everteretur. Hunc exitum

248쪽

habuit Fliscana conjuratio , atque ita illi Patritii, qui maxime honorati atque illustres hodie viverent , dum in nobilissima gente , patriaque clarissima , qui esse poterant, esse noluerunt, nulli jam sunt, aeternaque posteris suis acerbae recordationis

monimenta reliquerunt. Μaximum ceteris documentum , ut statu rerum suarum conistenti , certa ratione moderentur appetionibus suis , neque aut fallacibus cogitationibus, aut aliorum consiliis se abduci sinant; meminerintque in primis, cum quid secum ipsi meditantur, aut aliquid moliuntur, altissimis supremi Patris sedibus assidere justitiam a

Rebus sedatis, ad Henricum Galliae Regem Thomas Spinula, & Antonius Inurea Legati missi, qui & de patris obitu Reipublicae nomine condolerent,& fusceptum . illi imperium gratularentur ; atque ut admodum honorifice a Rege accepti , ita re amantissimis verbis dimissi sunt . In hoo cursu rerum Neapoli repentinus est excitatus motus, qui multorum animos suspensos habuit , cum incertum videretur in tam perturbatis temporibus , quem res eXitum esset habitura. Eius motus causa fuit, quod Petrus Toletanus , qui Neapolitano regno Caesaris nomine praesidebat, Inquisitionem

249쪽

adversus haereses ex eo more , qui jamdiu in Hispania viguit , Neapoli constituere vellet, plebs Vero , & nobilitas , & plerique nobilitatis principes communi consilio inter se conjuraverant , se , ne id fieret , omni ratione pugnaturos , & in ea libertate , in qua ad id tempus vixerant , defendenda, eandem omnes subituros esse fortunam . Ea ardenti in seditione cum tres e

patritia gente juvenes Petri Toletani jussu capti fuissent, quod lictoribus suis vim attulerant, & more pecudum jugulati, itum

est ad arma. Antonius Doria cum parata Hispanorum manu eo accurrit: ibi interim

caedes , direptiones, incendia, teterrimique belli ex omni parte horribilis facies. Inito vero mense augusto, Neapolitani, cum ex legationibus ad Caesarem missis nihil profecissent, debilitati succubuerunt, & plerique patriis sedibus relictis ad salutem alio contenderunt , factaque est in nobilissima

urbe miseranda solitudo. Caesar tum Germaniam tenebat, gravissimaque eum Valetudine assectum esse ,& prope desperatum in Italiam afferebatur. Haec cum in dies magis confirmaretur opinio , Petrus Aloysius Farnesius majorem militum numerum Contrahere coepit , remque militarem accuratius admini

250쪽

LiazR QIAR Tus. 223strare. Μagnam ea res finitimis civitati.

bus Caesaris imperio subjectis suspicionem

attulit , ne ea adversus se arma compararentur , novarumque rerum exspectatione

magni motus timebantur . Haec dum ille imperio suo stabiliendo, eiusque finibus propagandis intentus agitabat animo , interim de illius interitu clandestina aliorum consi- Ita dies & noctes concoquebantur . Nam

Hieronymus Scipio Palla vicinus , Ioannes Augustinus Anguisciola , Ioannes Aloysius Confatonerius, & Augustinus Landus, cum

a Farnesio eorum nonnulli multis essent affecti incommodis , opesque suas atque auctoritatem ad deteriorem in dies statum recidere viderent , contra ipsum coniuraverunt . Est in urbe Placentia ab ea parte , qua labitur Padus , Castellum haud infirmis moenibus cinctum , quod Petro Aloysio Farnesio domicilium sedemque praebebat quanquam , quod huius loci praesidio non admodum tutus sibi esse videbatur , aliam sibi arcem ingenti opere munitissimam exstruebat , eratque jam prope ad summum perducta aedificatio. Ubi dies illuxit facinori ab iis patrando constituta , quae fuit ad i. idus septembris , mane , cum jam Farnesius esset a cohorte relictus, α pransus accumberet, Ioannes Anguiscio-

SEARCH

MENU NAVIGATION