Incipit regula sanctissimi patris nostri Aurelij Augustini Hipponensis Episcopi & Ecclesiae doctoris eximij]

발행: 1753년

분량: 17페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

INCIPIT REGULA

SANCTISSIMI PATRIS NOSTRI Aurelij Augustini Hipponensis Episcopi,& Ecclesiae Doctoris exim ij CAPUT PRIMUM.

De Charitate Dei re proximi: De unitate cor sim,

ae communitate rerum.

NTE OMNIA, FRATRES

charissimi, diligatur Deus, deinde proximus, qui ista praecepta sunt principaliter nobis data. Haec igitur sunt, quae ut obser Ve HS praecipimus in monasterio constituti. . λ: Primum propter quod in unum estis con gregati: ut unanimes habitetis in domo: & sit vo bis anima una, & cor unum in Deo.

3쪽

3. 3. non dieatis aliquid proprium: sed sint

vobis omnia communia. Et dii ribuatur unicuique vestrum a Praeposito vestro victus Jc tegumentum , non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes: sed potius un icuique sicut cuique opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum. Quia erant illis omnia commuitia, & distribuebatur unicuique, sicut cuique Opus erat.

f. . Qui aliquid habebant in seculo quando ingressi sunt monasterium, libenter velint illud esse

commune. Qui autem non habebant, non ea quae rant in monasterio , quae nec foris habere potuerunt. Sed tamen eorum infirmitati, quod opus est tribuatur : etiamsi paupertas eorum , quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire: tamen non ideo se putent es e felices, quia invenerunt victum , & tegumentum, quale foris habere non

potuerunt.

CAPUT II.

De Humilitate. . T. erigant cervicem, quia sociantur eis,l ad quos foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant, & terrena vana non quae rant: ne incipiant monasteria divitibus esse utilia,

non pauperibus , si divites illic humiliantur, &pauperes illic in fiantur. S. a. Ruriu5 ctiam illi, qui aliquid videbantur esse

4쪽

esse in saeculo, non habeant fastidio fratres suos,

qui ad illam sanctam locietatem ex paupertate Venerunt. Magis autem studeant, non de parentum

divitum dignitate , sed de pauperum fratrum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae aliquid de suis facultatibus contulerint: nec de suis divit ijs magis superbiant, quia eas ipsi monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur , ut fiant, superbia vero etiam bonis

operibus insidiatur, tu pereant. Et quid prodest dispergendo dare pauperibus, & pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo Θ3. 3. Omnes ergo unanimiter & concordit er vivite , & honorate in vobis invicem Deum, cujus

templa facti estis. CAPUT III. De Oratione , θ' Rismo.

. r. Rationibus instate horis & temporibus constitutis. In Oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde & nomen acce pii ; ut si sorte aliqui etiam praeter horas constitu-xas, si eis vaciat, orare voluerint, non eis sint im-pςdimento, qui ibi aliquid agendam putaverint. Psalmis, & Hymnis cum oratis Deum, hoc

5쪽

hoc versetur in corde, quod pro sertur in ore. Et nolite cantare , nisi quod legitis esse cantandum. Quod autem non ita scriptum est, ut cantetur,

non cantetur.

g. 3. Carnem vestram domate jejuni j si &abstinentiae scae& potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliquis non potest: jejunare, non tamen extra horam prandij aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat.

CAPUT IV.

De refectione utriusque hominis.

g. 1. Um acceditis ad mensam , donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur sine tumultu & contentionibus audite : ne solae vobis fauces sumant cibum , sed& aures esuriant Dei verbum. g. r. Qui infirmi sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu , non debet alijs molei um esse, nec eis injustum videri, quos fecit aliqua consuetudo fortiores. Nec illos feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsi : sed sibi poti gratulentur , quia valent quod non Va lent illi., 3. Et si eis, qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum; vesti' mentorum, Operimentorumve datur, quod alijs

6쪽

fortioribus, & ideo felicioribus non datur, cogitare debent, quibus non datur, quantum de suas eculari vita illi ad istam descenderint, quamvis usseque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire non potuerint. . . Nec debent velle omnes, quod paucos Vident amplius, non quia honorantur, sed quia

tolerantur, accipere : ne contingat detestanda perversitas, ut in monasteti O, ubi quantum posse

sunt fiunt divites laboriosi, fiant pauperes delicati.

CAPUT V.

De infirmis cursuris. . 2. C A ne quemamodum aegrotantes necesse habent minus accipere, ne graventur: ita&post aegritudinem sic tractandi sunt, ut citius recreentur . etiamsi de humillima saeculi paupertate venerint; tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed clim Vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudine n suam, quae Famulos Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent. Nec cibi eos teneat Voluptas jam vegetatos, quos necessitas te Varat infirmos: illos sane ςxistiment ditiores, qui in sustinenda parcitate iuerint fortiores: melius est enim nimiis egere. quam plus habere. A 2CA-

7쪽

CAPUT VI.

De Habito exteriori, θ' interiori. f. i. 'I On si notabilis habitus vester: necasse 1 4 ctetis vestibus placere, sed motibuS. . a. Quando proceditis, simul ambulate : cura Veneritis, quo itis, simul Mate. In incessu , statu, habitu, & in omnibus motibus vestris , nihil fiat, quod cujusquam offendat aspectum , sed quod ves' tram deceat sanctitatem. g. 3. Oculi vestri, etsi jaciantur in aliquam

feminarum, figantur in nullam: neque enim quan

do proceditis, feminas videre prohibemini: sed appetere, vel ab ipsis appeti velle, crimino susia esti Nec solo tacito affectu, sed affectu quoque & a Dpectu appetitur ,& appetit concupiscentia feminarum. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habetis oculos impudicos; quia impudicus Oculus , impudici cordis est nuncius. Et cum se invicem sibimet, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nunciant impudica, δί secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibu , fugit c/stitas ipsa de moribus. Nec putare debet,

qui in ieminam figit oculum , & illius in se ipsum diligit fixum , ab alijs se non videri, cum hoc se

cerit: videtur omnino , & a quibus se videri non arbitratur. f. q.

8쪽

3. 4. Sed etsi lateat, & a nemine hominum videatur, quid faciet de illo desuper Inspectore, quen latere nihil potest Z An ideo putandus est non

videre: quia tanto videt sapientius, quanto patientius 3 Illi ergo, vir sanctus timeat displicere, ne velit feminae male placere. Illum cogitet omnia videre, ne velit feminam male videre, Illius nam que in hac causa conmendatus est timor, ubi scriptum est : Abominatio es Domino defigens oculum. I. 1. Quando ergo simul estis in Ecclesia, de ubicunque feminae sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis.

CAPUT VII. De Correctione fraterna 1. I T si hanc, de qua loquor vobis oculi petulantiam, in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne male coepta progre diantur , sed de proximo corrigantur. Si autem

post admonitionem iterum, vel alio quocunque die id ipsum eum facere videritis, jam velut uuiane ratum sanandum prodat quicunque hoc potuerit invenire. Prius tamen est alteri, vel tertio de- demonstrandum, ut duorum , vel trium possit ore

L On Vinci, & competenti severitate coerceri.

Nec vos judicetis esse malevolos, quando hoc

9쪽

hoc indicatis; magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros quos indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quod velit occultari, dum timet sacari, nonne crudeliter a te sileretur, dc mimsericorditer indicaretur ξ quanto ergo potius eum debes manifestare, ne deterius putrescat in corde Sed antequam alijs demonstretur per quos convincendus est, si negaverit, prius Praeposito dembet ostendi, si admonitus neglexerit corrigi : ne

forte possit secretius correctus non innotescere caeteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendi sunt alij , ut jam coram omnibus possit non ab uno teste argui, sed a duobus vel tribus convinci. g. 4. Convicinas Vero secundum Praepositi, vel etiam Presbyteri , ad cujus dispensationem perti ne i , arui trium , debet emendatoriam subire vindictam : quam si ferre recusaverit, etiam si ipse non abscesserit, de vestra societate projiciatur: Non enim hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat. I. s. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inveniendis, prohibendis, indi candis , convincendis , judicandisque peccatis diligenter & fideliter observetur cum dilectione horiminum , & odio Vitiorum. 6. 6. Quicunque autem in tantum progressus stetit malum , ut occulte ab aliquo literas vel

10쪽

quodlibet munus acceperi t, si hoc ultro constea tur , parcatur illi, & oretur pro eo: si autem deprehendi cur atque convincitur, secundum arbitrium Presbyteri, vel Praepositi gravius emendetur.

CAPUT VIII.

De Cusodia ferum Commuiuru m. 3. I. I IEstes vestras in unum habeatis sub uno V Custode, vel duobus, vel quot susscere

possint ad eas excutiendas, ne a linea laedantur.

Et sicut pascimini ex uno cellario , sic induamini ex uno vestiario. Si fieri potest ad vos non pertineat, quod vobis indumentum pro temporum con gruentia proferatur, utrum hoc recipiat unusquisseque quod deposuerat, an aliud quod alter habuerat, dum tamen unicuique , prout cuique opus est

non negetur.

f. r. Si aute hinc inter vos contentiones,& murmura oriuntur , & conqueritur aliquis deteritisse accepisse , quam prius habuerat: & indignum se esse, quod non ita vestiatur, ut alius frater vestitur ue hinc vos probate quantum vobis dest in illo interiori sancto habitu cordis, qui pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in unum tamen locum sub communibus Custodibus habete quod ponitis. Ita sane , ut nullus silii aliquid operetur sed omnia opera vestra in unum fiant majo ri

SEARCH

MENU NAVIGATION