장음표시 사용
11쪽
ri studio, & frequenti eri alacritate . quam si vobis
singuli propria faceretis. 3. 3. Charitas enim, de qua scriptum est , quod
non quaeru , quae Uunt, sic intelligitur, quia com munia proprijs, non propria communibus ante ponit: & ideo quanto amplius rem communem, quam propriam curaveritis , tanto vos amplius proiicere noveritis, ut in omnibus quibus utitur transitoria necessitas superemineat, quae permanet charitas. 9. q. Consequens ergo est, ut etiam csim quis suis filijs, aut aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis , aliquam contulerit vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum; non occulte accipiatur, sed sit in potestate Praepositi, ut in rem communem redac tum, cui necessarium fuerit praebeatur.
g. s. Quod si aliquis rem sibi collatam calaverit, furti judicio condemnetur.
De munditia vestium , Corporum.
Ndamenta vestra secundum arbitrium - Praepositi laventur: sive a vobis, si rea fullonibus : ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. . 2. LaVacrum etiam corporis, cum infirmi tatis
12쪽
tatis cogit necessitas, minime denegetur ; fiat tamen sine murmure de consilio medici, ita ut etiamsi nolit, jubente Praeposito, faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, & forte non expedit, suae cupiditati non obediatur; Aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore famulo Dei dicenti quod sibi doleat, sine dubita
tione credatur: Sed tamen utrum sanando illi dolori quod delectat expediat, si non est certum, medicus consulatur.
g. 3. Nec eant ad balnea, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam duo, vel tres. Et ille qui habet aliquo eundi necessitatem , cum quibus Praepositus jusserit, ire debebit. . AEgrotantium cura sive post aegritudinem reficiendorum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium , uni alicui debet injungi: ut ipse de cellario petat, quod cuique opus esse pros
g. J. Si Ve autem , qui cellario, sive qui vestibus, sive qui codicibus praeponuntur sine murmure serviant fratribus suis. f. 6. Codices certa hora singulis diebus petant tur: extra horam qui petierit, non accipiat. g. 7. Vestimenta Vero, & calceamenta quan
o D indigentibus fuerint necessaria dare non diffe- λδ dx, sub quorum custodia sunt, quae poscuntur.
13쪽
. 8. Lites aut nullas habeatis, aut quam celeri ime fi ni tatis; ne ira crescat in odium ,& trabem saciat de festuca, & animam faciat homici
dam , lic enim legitis : aetii odit fratrem suum homida s. CAPUT X. De venia postulanda, b offensa remittenda.
. I. Uicunque convitio , vel maledicto, vel etiam criminis objectu aliquem laeterit,
meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit: & ille qui laesus est sine disceptatione dimit tere. Si autem invicem se laeserint, invicem sibi debita relaxare debebunt propter orationes vestras, quas utique qeanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. g. r. Melior est autem, qui quamvis ira sis petentetur, tamen impetrare festinat, ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit injuriam , quam qui tardius irascitur , & ad veniam petendam tardius inclinatur. Qui autem nunquam vult petere veniam , aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiam si inde non projiciatur. Proin de vobis a verbis durioribus parcite : quae si emissa fuerint ex ore vestro , non pigeat ex ipso ore prQv ferre medicamenta unde facta sunt vulnera. . 3. Quando autem necessitas disci pinae in moribus coercendis vos dicere dura verba compei
14쪽
r 3 lit, si etiam ipsi modum vos ea erigisse sentitis, non a vobis exigitur, ut a vestris subditis veniam postuletis, ne apud eos quos oportet es e subj ectos, dum nimium servatur humilitas, regendi frangatur authoritas: sed tamen petenda est vinia ab omnium Domino, qui novit eos, quos plus justo sorte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritualis inter vos debet esse dilectio.
CAPUT XI. De Obed entia. s. i. DRaeposito tamquam Patri obediatur; mul-
to magis Presbytero, qui omniumves
. 2. Ut ergo cuncta ista serventur, & si quid servatum minus fuerit, non negligenter praeterea tur, sed ut emendandum , corrigendumquecure tur, ad Praepositum , praecipue pertinebit ut ad Praesbyterum, cujus est apud vos major aut horitas, referat quod modum, vel vires eius excedit. . 3. Ipse Vero qui vobis praeest, non se existimet potestate dominante , sed charitate serviente felicem. . q. Honore coram Vobis Praelatus sit vobis, timore coram Deo substratus sit pedibus vestris. Circa omnes seipsum bonorum operum praebeat exemplum. Corripiat inquietos, consoletur ru
15쪽
sillanimes, suscipiat infrmos, patiens sit ad omnes. Disciplinam libens habeat: metuendus imponat : & quamvis utrumque sit necessarium, plus tamen a Vobis amari appetat, quam timeri, sem per cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem. Unde vos magis obediendo non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini, qui inter VOS, quanto in loco superiori, tanto in periculo in o ri versatur. . I. Donet Dominus, ut observetis haec omnia tamquam spiritualis pulchritudinis amatores:& bono Christi odore de bona conversatione ira grantes ; non sicut servi sub lege, sed sic ni liberi
iub gratia constituti. CAPUT XII.
Dejugi medelatione Regulae. s. r. Is IT autem vos in hoc libello, tamquam I in speculo possitis inspicere : ne per oblivionem aliquid negligatis, semel in septimana vobis legarur. Et ubi Vos inveneritis ea , quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bo norum omnium largitori: ubi autem libi quicum que vestrum viderit aliquid deesse: doleat de praeterito , caveat de saturo: orans, ut sibi debiturn dimittatur , & in tentationem non inducatur.
16쪽
Explicit Regula Sanctissimi Patris nostri Ru reiij Augustini Hipponensis Episcopi, & Ecclesiae
Doctoris exim ij, qui pro nobis exoret ad Dominum Deum nostrum semper.