장음표시 사용
11쪽
sacultate, modo praeparationes spagyricas sub ierint. Haec omnia tempore Hippocratis homi num ignauia sepulta erant, & ideo Medicina non adeo clarior hisce temporibus vigere potuit , quam iam viget, etsi Apollinem, AEsculapium , & Machaonem, & Hippocratem , Galenum cantet antiquitas. Si iam hi reuiuiscerent, hisce seculis inuenirent homines thure M laude seipsis digniores, & adhuc posterioribus seculis florebunt alij , omnibus praestantiores. Vnaquaeque enim ars, & scientia infinita est, Cur india eum ab infinito, nempe Deo originem habeat, ideoque in d1es Dei benignitate crescit, seu patefit eius notitia.
Quod medicamenta chymica Medici
brio habent medicamenta Chymica, de omne quod chymiam sapit, Vt a primo limine toruis aspiciant oculis, es fastidiant illico : hos omnes Caput istud serit & lacinat. Sunt enim canes rabidi quos lumen & splendor Lunae nostrae offendit dc angit , ad quam allatrant & vlulant, sed eorum irriti sunt ululatus, cursus lunae nostrae non retat- ad tur, nec eius offenditur lumen , quin irradiet Medicinam, aegrotantium solatium , dc quietem
12쪽
qua enim ratione lumen istud obscurari posset, eoru calumniis de inanibus verbis,quod in infimis terrarum antris, diu nos' uque perluceat, quod occasum nesciat ullum, sed orientis radii fulgore semper perlustretur; nescit mortem, etsi Circa illud, & per totam sui centri circumferentiam mors Vigeat. Purum naturae, medicinae basis &fundamentum, lumen istud appello, quod luminis omnis sit author , sit lumen ipsum naturae : istud Purum Chymia docet,quaerit, & inuentum pro summo medicamento & archipanacea custodit: in omnibus naturae mixtis Purum istud Conseruatur , tanquam formae mixti sedes. At in his omnibus plus est impuri & heterogenei,quam
puri illius, de quo est sermo, ideoque qui nullis aliis praeparationibus quam naturalibus , purum istud aegrotis porrigunt plus morbo fauent, quam sanitati, quod plus impuri porrigant quam pu-xi. Purum enim natura minimum produxit, copiosum vero & maximum impurum: ex Creatoris
maledictione in naturam, quae iam tribulos de spinas hominibus parit, & producit. Datum est homini iudicium & ratio , qua excogitet tribu Ios illos , & spinas euellere , ut solo naturae puro gaudeat. Q d Purum data illi erat, ad vitam ad gloriam, ad ornamentum,ad delicias, & ad alias vitae suae amoenitates ; Impurum vero propter peccatum suum, ad dolores , ad morbos, & ad alios infinitos humanae vitae angores. Medicamenta ergo chymica, quia purum istud naturae purum pu-- tum habent, aut rite praeparata non sunt, nec in
catalogum medicamentorum referri merentur,
si lumen istud naturae ab omnibus tenebris denu-
13쪽
datum non contineant possunt ne cum tali lumine Medicinam obscurare , aut eam ipsam deturpare Θ ut clamitant nonnulli Medicorum pallio tenus dc toga , qui modo digitis, aureis annulis ornatis, & bene curata pectili barba, & caesarie, dc lingua volubili se aegrotis praebeant, & ostentent, nihil aliud citrant. Medicamenta non solum subtili indagine , sed etiam summo corporis sudore perquiri possi int: delicatas vobis displicet Carbonibus inficere manus, ideo sibilo exploditis id omne, quod sudore dc labore improbo paratur : bonum tamen posuere dij sudore parandum,
quod solum in Medicina quaerendum est , nec per odium re ij ciendum, minusve unius in alterum conuitiis exprobrandum. Qinn potius omnes conatus , & studium nostrurn in laudem Dei,& proximi utilitatem dirigendum est, ut optimis renie- diis humanam miseriam solemur, & artem experientiis comprobemus, quo in dies Medicina certior & excultior euadat. Ad quem solum scopum collimant chymici omnes , posteritati prodesse Cupiunt, ut eorum lucubrationibus, & laboribus, aliquid levaminis & solaminis habeat, ne in posterum humana corpora tot & tantis crass1s potionibus grauentur, quamobrem excogitarunt remedia, quae parum materiae, & multum formae habent, morbis fere cun stis conuenientia, citis,tuto &iucunde purgantia , ut passim in toto hoc Volumine manifestissime experientia comprobabitur.
14쪽
dicamentorum facult. cap. I. generam liter Medicamentum dicit id omne quod naturam nostram alterare potest. Nos vero exa 'ius medicamenti naturam examinando , Galeni definitioni addemus paucula, quibus medicamenti substantia notior erit, & similibus construemus verbis : Medicamentum est purum naturae, quod naturam nostram laesam & morbo afflictam alterando succurrit & iuuat: si nudis enim & crudis tantum verbis Galeni nihil addamus , Venenum etiam Cum
medicamento confundemuS. Venenum enim naturam nostram alterat & immutat ; at venenum in peius, medicamentum vero in melius. Neque medicamentum naturae nostrae Contrarium esse debet, nam fiesset, morbo esse non posset, cui tamen contrariari Zc aduersari natum est, pariter ac natura morbo est Contraria : unde medicamentum simile naturae esse debet , & morbo contrarium, hoc pacto Hippocratica & Spa- gyrica axiomata de curatione morborum, quae aiunt,Contraria Contrariis rite apposita curantur,&,Similia similibus conseruantur,nultu habebunt dissidium, at idem sonabunt. Purum autem naturae solum esse posse medicamentum asserimus,
15쪽
quod illud solum sit actionis capax & virtutis;est autem agendi principium propter formam, quam
secum continet & fouet, nec unquam formae corrumpuntur & abeunt in chaos naturae,quamdiu purum naturae prae dominatur impuro , & excrementitio recremento : si vero istud praeualeat puro naturae statim oritur corruptio , ut per corruptionem , excrementa nimis copiosa separentur& addatur de nouo ex Coelo & astris descendens purum naturae, quod veteri & sensili coniungi tur & reparat illud, & sic regeneratur, non sub eadem forma quod ex tali corruptione purum, Formarum non deueniat ad eumdem gradum perfectionis, de puritatis , qui gradus formarum differentiam 'pariunt oc generant.
Qua disseremia sit inter Medicamentum.
quod reparat purum naturae deperdi- tum,& a calore naturali suo consum- - , ptum, ut hac refocillatione & reparatione , ea Omnia quae egent alimento conseruentur,& diutius perdurent. Venenum Ve' mis, mro e contra, non est purum illud , de quo esse quid. omnium fit, & conseruatur, sed est impurum Scexcrementitium quid in mixtis puro contrarium: vo de si purum conseruet, & foueat Vitam, vene-
16쪽
num destruet, ac disperdet: via de Venenum desiniri potest, id omne quod vitae fundamentum& basim disperdit & destruit sua contrarietate rvocamus impurum venenum ut clarissime intelligatur, quod residet de latitat in mixtis venenatis, non omne esse venenum, sed tantum illud ipsum quod puro contrarium est, quod cum semper in quibuida naturae mixtis praeualeat, ideo illa mixta venena sunt. Quod si praeparatione impurum illud auferatur, venena, alexiteria fiunt medicamenta , & cardiaca summa euadunt, quod purum putum illud quod latitabat in mixto venena to impuro contrarium, vitae sit fomes, & propugnaculum , nec unquam Venenari potesso, nisi ratione excrementi, quo trugere potest. Id manifestum est in serpentibus fere omnibus , & venenis tum animalibus , vegetalibus & mineralibus, ea quibus omnibus Spagyrici Philosophi, suis praeparationibus eliciunt silmma medicamenta alexi-teria, ut clarum est, ex praeparatione Viperarum, ex praeparatione Tithymali, Elatiris & Ellebori, ex praeparatione Mercurii , Antimonij, Arcenici,' es aliorum multorum mineralium,e quibus omnibus mira eliciunt medicamenta Spagyrici. Me--ῶ dicamentum ergo,medium inter Venenum & aliqua mentum, ab his duobus differt: primum a veneratione ais , quod non noceat naturae, sed potius laesiae de afflictae succurrat. Ab alimento , quod quamuis
succurrat naturae, nihilominus tamen succurrendo in eius substantiam reparando non transeat, ut' alimentum agere solet. Sunt quidem medicamenta quaedam , quae Vtriusque naturam , tum aliment tum mcdicamenti participant: at illa medi-
17쪽
eamenta id agunt, quod leuissima sint, & vim
omnem suam in expellendo morbo non expendant ; at quamprimum naturae coniunt' a sunt ut una morbum expellant, ex proxima & fere immediata similitudine quam habent cum natura, eonuertuntur in ipsam substantiam naturae, relictis quibusdam qualitatibus leuissimis morbo contrariis , quibus natura in morbum agit, & si-blipsi succurrit: vel natura na roborata, vi sua innata morbum expellit, ut agere solet magno ele
messicamenta chymica caelisis omnibus sint praestantiora.
tutam nihil producere perfectum, Momnibus numeris absolutum. Si maculae ergo & imperfectiones naturae, arte corrigi possunt, quod Ars perficit, perfectius est eo, quod natura producit: habet enim Ars id omne, quod natura habet, perfectam sumit enim ex ea naturam: & praeterea cum pe Rehum illud naturae, habeat aliquid manci,ars delet, & aufert , & perfectum illud , quod obscuratum erat vitiis suis & maculis naturalibus, postquam ijs arte denudatum est, perfectius esse videtur. Natura quaecumque producit Medicamenta, siue mitissima sint, siue sor-
18쪽
In medica mentis purgantibus qua lateant
tissima, aliquid semper dat illis connatum,quod
medicamento contrarium est; in Rheubarbaro id claret,habet enim secum naturam quamdam terrestrem & siccam, quae medicamento repugnat, eiusque vires retundit, imo destruit. Tenuis enim illa substantia aerea & tamen quae residet in Rheubarbaro quae sola vim purgatricem habet, omnino contraria est, alteri substantiae terrestri, & stipticae. In elleboro veris, Colocyntide,& scammonea, latet substatia quaedam,acris,mordax,pungens & adurens, qua ventriculus & intestina adeo vellicantur, ut ab eorum potu inflammationes incurrant vehementes aegroti, quibus aliquando mederi non est possibile medicis , qui ignorant, qualitates illas infringere, & substantiam illam permutare. In
Antimonio vero Mercurio , occultatur cruda
quaedam substantia , quae uniuersam corporis oeconomiam disturbat, nifi auferatur. Si tamen illae substantiae separentur ex his omnibus medicamentis, quae propter illas ipsas substantias, epharmacopolarum thecis eliminantur, mira fient naturae balsama, & purgantia medicamenta,quibus natura solatium capiet inῆens , ut in sequetibus Deo dante docebitur. Si ergo nihil naturale ex omni parte beatum sit, & egeat arte, ut perficiatur , aut saltem quod perfectionem impedit & retardat, ab arte deleri necus
se est, ut quod per fectum est videri possit, Muires pandere suas , quid impedit, quin medicamenta Chymica caeteris omnibus sint praestantiora, Cum praeter perfectiongio quam a natu-xa obtinuerunt, ab arte chymica vindicentur ab omnibus,
19쪽
omnibus, quae perfectrionem illam obscurare pos sunt,ita ut,ab his Vindicata,perseia lora videantur, cum nihil contrarium obtineant. Ab his etiam vindicata, actiones habent fortiores, & efficaciores : actiones enim omnes sunt a forma, actionum praestantia a nobilitate-formae , nobilitas formae, a pura & nitida elementorum compositione , qua tanquam pyxide in inferiori mundo detenta concluditur & conseruatur. At chymia ad id solum inuenta est, ut separet purum ab impuro, purum conseruet illaesum. Sic illius puri forma praestantissima erit ex pura elementorum compositione,& proinde actio erit essicacissima , & consequenter medicamenta similiter erunt praestantisti in acum nobilitas a nobilitate praestantia actionis dependeat. Addam praeterea in medicamentis chymicis nihil contrarii & aduersi reperiri, ut in aliis,a quibus communis & Vulgaris pharmacopolarum methodus , partes viribus aduersis, S contre iis praeditas separare non potest, nec pura ab impuris, salutaria a hon salutaribus: quis enim eorum, Arsenicum, Mercuriumque sublimatum maxima etiam dosi , nullo praebibito antidoto, ut
chymicorum multi faciunt ebibere tentabitῖ Itaque medicamentorum chymicorum excellentiam propter eorum puritatem , quam Chymiae beneficao,pyronomiae legibus,& regulis, sibi vendicant, caeteris omnibus anteponere non erubescam.
20쪽
Medicameta Comica, non portumbant natu.
Medicamenta Gymica fortius alterent 2 aturam, ac perturbent
CAP. VI.; C I o quo fato factum sit, infinitos e Medicos Hippocraticos in id erro- & opinionis deuenisse, ut Medica-enta Chymica , inter deleteria collo- an id euenerit ex temeraria quadam Antimonij &Mercurii male praeparati exhibitione quorumdam chymiculorum, qui omnibus fere morbis praecipitatum quemdam Mercurium,& in vitrum fusum liquatum Antimonium porrigui & exhibent: quos omnes ex schola Chymicorum eliminandos, imo ex phrsica chymica omnino detrudendos , dc in perpetuum exilium relegandos, nec unquam reuocandoS censeo. Mercurius elonim & Antimonium, sic praeparata, maiorem quam antea posti dent acrimoniam qua vellicant ventriculum & intestina mihilominus tamen ex imperita nonnullorum Chymicorum praeparatione . haec medicamenta contemni non debent, Dec multo magis alia , non secus ac Bucephalum Alexander non contempsit ex imperitia s raefecti equilis, sed ipsemet considerata equi natura, mira arte sine verberibus tractauit equum , & tandem coscensum ad curium admisit, tum calcibus usus Cent. Neicio