Myrothecium spagyricum ; sive, Pharmacopoea chymica, occultis naturae arcanis, ex hermeticorum medicorum scriniis depromptis abunde illustrata...

발행: 1628년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

Liber primus.

septima distillatione per retortam erit rectificandum,ut penetrandi summam acquirat potentiam: feces seu caput mortuum, quod remanfit in distillatione per descensum, fortissimo combures igne, ex calce illius elicies Salem cum aqua ebuli. Purificatus hic sal nitidus & purus , coniungendus est cum oleo suo,& incorporandus, quod facillime fiet, modo Sal nitidus sit, Sc oleum si1mmopere depuratum .Haec a Mem coniunctio si fieri potest ad maiorem essicaciam facienda est, dum

Sol arietem ingreditur, quod fit vigesima prima die Murtii, uniuscuiustumque anni, simil1sque

coniunctio obseruanda erit in sale cranij humanicum spiritu vitrioli dulci. Tunc enim temporis partes omnes solidae corporis humani succulentiores sunt, sc plus humidi habent radicatis,quam alio quovis tempore : addam quod capiti Aries praedominationem quandam, dc irradiationem vim inferentem habeat, & cum a capite, saltem acranio, ossa omnia habeant originem, siquidem spinae dorsi connectuntur, & spina capiti: ex consequenti Aries etiam omnibus ossibus vim inferet,& potissimum dum Soli coniungitur. Vim ct usu essentia ossi- humanorum.

Non datur in rerum natura potentius medica- ines area.

mentum ne dicam balsamum praedicto, ad cu- ni usu hu-xandos & sedandos quoscumque dolores arthriti- φε ρωφ'Cos : cariem etiam citissime tollit & omne ossium Vitium corrigit. Applicatur autem tepide balsami more cum gompio partibus affectis : ad curandam autem arthritidem . purgandum erit corpuε

32쪽

prius ter aut quater, pillulis ex Mercurio Spagy- vice praeparato, cum quibusdarn glanis extracti ellebori, & tunc temporis mirandos videbis effe-

Te quinta es sentia humanae carnis.

CAP. XI.

AEς ςiisenti mira est,& aequivalet arc no sanguinis , sed pauci sunt qui eius

rectam & debitam sciant praeparationem. Theriaca est summa, & praeualet omnibus Theriacis , & serpentum Omnium carnibus , quocumque modo praeparatis : Similia enim similibus congaudent & conseruantur , modo illa quae conteruandis corporibus destinantur , incorrupta sint: incorrupta autem fit humana caro, sequenti methodo. Sumatur caro humana, Adolescentis hominis violenta morte, ex iustitia perempti; laudati sanguinis,& quadratae staturae si fieri potest, Sole Virginem ingrediente ad quantitatem librarum sal- rem trium , ex Erure., lumbis, aut natibus, proiiciatur in optimum , .& ab omni phlegmate depuratum, vini spiritum , quem Alchool vini di- cunt spagyrici, Ut vini spiritus si1pernatet illi, ad tres aut quatuor digitos, & maneant simul in vase vitreo optime clauso per tres aut quatuor dies. Deinde auferatur Caro, & irroretur in Catino vitreo frequentissime spiritu salis ab omni phleg- ' mate depurati. Catinus vero conseruetur apertus in umbra, in loco ubi puluis,nec aliae festucae,

33쪽

Liber primu . 31

carnem inficere possint: dum autem earo maximam spiritus salis copiam ebiberis perquamonti me desiccandam permittes in eadem umbra& simili catino, versata semper undiquaque Carne : haec caro sic condita summum est humanae naturae solatium Sc vitae suae propugnaculum. Reseruari potest: in conseruis vitreis ad usus suos; nihilominus tamen potest adhuc effica cius praeparari, &in quintam essentiam redigi hac methodo. Sumatur huius carnis sic conditae

m. i. dc in puluerem redigatur, puluis hic infundatur in perquam optimo vini alchoole, in eo scilicet, quod per circulationem fragrantissimum Odorem adeptum est, & maneant in digestione lentissima balnei per quindecim dies , donec tingatur in colorem sanguinis spiritus vini. Tinctum effunde per inclinationem in aliud vas

vitreum circulatorium, clausis optime omni

bus iumsturis digere circulando, pex o sto dies, lentissimo igne, donec feces deposuerit omnes: tinctura iterum effusa in aliud vas quod optime claudes, feces quae in fundo remanent prioribus

fecibus coniunge, & bulliente balneo distilla ex his quicquid poterit humiditatis,illudque humidum Tincturae priori coniunge: feces deinde combure, & violentissimo calcina igne , donec albescant;& ex his, cum aqua cardui benedicti, aut florum tiliae arboris, aut florum liiij conuallii extrahe salem , quem calcinationibus, solutionibus , filirationibus, & coagulationibus sepius iteratis , in candidissimum reduces saccharum, quod coniunges priori tincturae. Et ex hac tinctura lentissimo calore balnei extrahes humidum

34쪽

aliquid , donec tinctura spissitudinem mellis aequisiverit, quae in vasis aureis digna est conseruari , propter tupendas in sanitate conseruanda virtutes, Sc in morbis quibusque pellendis. Phes Uin quintae essentia humana carnis. ν; ., sis Virtute. huius arcani reticeri merentur, quod

manaea,m , tantaeque sint, ut in earum enumeratione,hy-praparia. perboles suspicionem adferat lectoribus: dicam tamen omnibus morbis accommodari, & Principes omnes, & Reges eo uti debere ad longissimae beataeque vitae usum.

Sumitur singulis matutinis horis, ieiuno stomacho,in iusculo pulli, vel sorbili ouo, ad quantitatem trium, aut quatuor granorum.

De quinta essentia urinae

CAP. XII. V A M VI s urina hominis sit reiectaneum excrementum, quod facultas excretrix hominum, tanquam quid inutile, imo & nocuum Corpori humano reijciat; nihilominus tamen experientia quotidiana compertum habemus scabiem &ulcera quaedam culanea leuiuscula, sola 'tinae lotione curata de persanata fuisse. Quod spagyticis Philosophis indicauit, omnem

urinae substantia excrementitiam non esse, quamuis

35쪽

Liber primus. 33

vis a natura ut excrementitia eiiciatur; non enim ita prudens M auara est natura, ut solum excre mentum a corpore deponat: bonum enim cum indo coianectum, ex impotentia separationis ,

foras quotidie detrudit, imo aliquando bonum purum, ut in effloridi sanguinis crisi contingit

excrementitia ergo non est tota urinae substantia,

sed in ea latitat aliquid puri, quod purum putum

extractum, mirum est naturae balsamum ad curationem vulnerum & ulcerum omnium, tum

externorum, tum internorum extrahetur vero

illud purum sequenti methodo. Sumatur Urina hominis sani, cuiuscumque sit aetatis modo non decrepitae, Sole S: Ioue in Piscibus existentibiis, Ec colligatur maxima in quantitate, ad libras circiter viginti. His adde ad celeriorem putrefactionem spiritus vini libras quinque, imponatur simul in vase vitreo optime clauso ad putrefactionem in fimo calido perimensem donec nigrescat per quam optime urina, deinde distilla lentissimo igne ut separetur spiritus Vini, quem cognosces striis distillantibus in Capite alembici, dum cessant praedictae striae, muta recipiens , dccollige phlegma urinae, donec fumi albi apparuerint in capitello alembici, & in salem albissimum congelati fuerint. Hie Sal separa a capitello alembici, de custodi In vitreo vase optime clauso feces combure fortissimo igne,& calcina tan diu, donec albescant cineres, ex his deinde salem ex-xrahe phlegmate proprio suo si vis, aut phlegmate vini, M. calcina tandiu, & solue & congela, Miterum calcina solue & congela', donec sal albissimus sit, & purus ab omni foeculento excre-

36쪽

mento ; hunc salem priori coniunge, & adde hi, tertiam partem ponderis sui , vini spiritus, ab omni phlegmate vindicati, & serua, poterit etiam loco vini spiritus addi spiritus therebentinae re stificati, M seruari. Vires ct usus es sentia urina hπmana.

Υἱras Mea. I. Calculum renum Vesicaeque rumpit , & attent urina rit, earumque partium ulcera breuissimo conglutinat tempore. 2. . Gonorrh.eam virulentam citiss1me sanat, si cum eo granum' unum aut Hierum camphorae dissoluas. 3 3. Vulnera vlaeraque externa, eό perunt haad cicatricem perducit. . Dissicultatem meiendi quamcumque cum spiritu titerebentinae citissime tollit. s. Putrefactioni internae resistit, necat vermes,& a febribus putridis praeseruat. s. Tempore pestis uersummum est contagioni;

praeseruatiuum.

7. Tumoribus applicatum tepide cum linteolis aut gossi pio, ad maturitatem perducit. Sumitur in aqua cinnamomi ad quantitatem granorum decem Vsque ad duodecim mane ieiuno stomacho , M post potum deambulandum est si fieri potest. sinim modo purgat mitissime , M urinas, excitat. Haec sunt, amice Leistor, quae ex homine posisunt extrahi, quac tanta sunt ut sussiciant medico , ad Curationem: mnium morborum. Neque

mirum est cum bomo sit Microcosmus, & tom

37쪽

Liber primuT. 3 3

tius orbis compendium, in eo latitant virtutes totius mundi, nec eget ipse alijs , quam se ipso, unde prudentissimum fuit illud oraculum γνωγὶ

σε αυτον. Sunt qui laudant quintam essentiam stercoris humani, laudatque Galenus II. libro de simplicibus medicamentorum facultatibus, stercus humanum peculiari suo capite, ad tumores aliquos gutturis mortiferos reto luendos, Mpro arcano sui temporis enumerat, sed essentia urinae humanae vices aget illiMs, & quidem praestantiores, de delicatis hominibus non erit fastidio.

quinta essentia Ceruὰ

CAP. XVII. V M E N D V M est caput Cerui, qui cornua recentia & valde tenera habeat , & vetera deposuerit, hoc caput pelle deposita, una cum cornibus , in frusti ita conscindendum est, dc cum aequali quantitate sanguinis Cerui vitreo vasi imponendum, & sim Θ equino calido putrefaciendum per mensiam integrum, Sole & Mercurio, in Leone existentibus. Peracto mense putrefactionis, distillandum erit omne in balneo mariae, aut in cineribus tepidis lentissimo igne.

Vt si quid est spiritus separetur a phlegmate Maquoso humore. Quod cognosces in distillatione, si strias emittunt vapores, qui sursum ascendunt,

Arcanum Ce rui.

38쪽

eu in liquidum humorem in capitello alembici

conuertuntur, evanescentibus striis mutandum

est vas recipiens, & colligendum phlegma, donac spiritus albi& spissi conscendant. Tunc enim

temporis permutandum iterum est vas, de aqua lactescens quae egreditur seorsim colligenda est,& ignis augendus pedetentim, donec omnis aqua alba egressa sit. Tunc iterum etiam augendus est

ignis , ut sal sublimetur albus , & nitidus , qui lateribus capitelli alem bici adhaerebit, non secus, ac sal urinae, hic sal per quamoptime custo diendiis est vitreo vasi optime clauso : Spiritus ve-io,& aqua lactescens simul coniungendi sunt, &septem vicibus per distillationem purificandi. Deinde coniungendi sunt cum sale volatili, Sciterum septem vicibus distillandi , mutato singulis vicibus alembico , aut saltem bene abster so priori, feces vero prioris distillationis alcinandae sunt fortissimo igne , dc tanto , ut Calbescant. Ex his deinde cineribus albefactis extrahendus est Sal , purificandus iteratis calcinationibus , sitrationibus, dic solutionibus, Ultima purificatione , hoc est, donec nullas in solutione emittat feces , nec ullo pacto turbct a Quam quae Salem soluit. Hic Sal deinde purus nitidusque factus eoniungendius est cum prioribus e sientiis, Sale volatili scilicet aqua lactescenti, Sc spiritu, octandiu inuicem circulandi doncc inuicem coniungantur, nexu indissblubili. Vires PGiu essentiae Cerui. I. Hoc arcanum est Epilepsiae Rixotomqn , radi Vises se

39쪽

Liber primis. , 7

citus enim tollit quamcumquς Epilep- ην aren

sam . ni Cerun

di. Omnibus Maniae speciebus succurrit & me

detur

3. Dolorem capitis inueteratum tollit de vertigi

nem curat.

. In prolonganda vita, eaque sana Conseruanda, aeque essicax ac arcanum sanguinis cuius vires aemulatur.

Sumitur ad quantitatem usque ad i. in iu-s Iis in ovo sorbili, in aqua cinnamomi stillatitia, aut florum Tiliae arboris pro Epilepsia.

De quinta essentia Diperae.

CAP. XII.

caudaque abscissis , cuteque deposita, minutim in scindendae sunt , &vasi vitreo imponendae , cum spiritus alis, ad eminentiam quatuor digitorum Sole existente gum Mercurio in domo Gemini de insolandae per quindecim dies. Deinde distillandum est, .quicquid poterit humiditatis , distillatum toties rectificandum , donec em piream a nullum redoleat , & vasi vitreo reseruandum, seces vero comburendae, & calcinandae donec albescant cineres , ex his demum sal extrahendum solutione, calcinatione. filiratione, α coagulatione, hisque Lepissime iteratis opera-

40쪽

tionibus ad salis usque candorem summum, &puritatem, donec dulcis sit & liquescat ut cera lenissimo igne , deinde coniungendum est, praedictus nobilis, & splendidus sal, in aqua sua, &ambo circulandi donec nexu indissolubili eoniungantur, & fiant unum inseparabile interim si quid est humiditatis aquosae , per balnei calorem tepidum , poterit separari. Quod reseruari poterit separatim ad oculos albugine , nebulis , dc cataracta laesos , & ad aurae pestiferae

fugam. Vires O m essentia viperarum. Vis., I . Hoc Arcanum est cordis potissimum , dc vitae in arcani solidum propugnaculum, ideo omnibus Viperω veneni speciebus potentissime, & efficacissime resistit, eaque vincit. a. Febres omnes pestilentes & malignas ad laui datam crisim,& citissimam coctionem conducit. 3. Ab omni pestis & contagionis periculo Custodit, fugat auram pestilentem , vapores, ει corruptiones internas malignas , Cerebrum, cor, dc hepar infestantes, foras protendit de euincit per insensibilem transpi-

. rationem.

. Morsibus serpentum & brutorum aliorum ve

nenatorum exteriuS appositum curat, & venenum mortificat.

s. Bubones pestilentes, & carbunculo & antraces exterius applicatum cito maturat eOtumque dolores ingentes mitigat.

SEARCH

MENU NAVIGATION