Myrothecium spagyricum ; sive, Pharmacopoea chymica, occultis naturae arcanis, ex hermeticorum medicorum scriniis depromptis abunde illustrata...

발행: 1628년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

Liber quartus. 249

imbibatur a calce, idque omne impones in retortam vitream luto munitam, S distillabis igne cinerum, seruatis ignis gradibus , donec totum

oleum ascensum & distillatum sit. Quod si in prima distillatione totum empyreuma non deposuerit, ealci iterum conne stendum est, nouae & recenti , & retorta iterum distillandum, donec omne deponat empyreuma, quod tertia saltem di stillatioue continget. P6stquam autem deposuerit totum empyreumatis odorem , flores rosarum

recentium c si sit oleum rosaceum) infundendi sunt in istud oleum, & insolandi sunt per quindecim dies, donec oleum, gratissimum rosarum odorem recuperauerit, qui odor multiplicari potest; per reiteratas ipfusiones. De Violis, Nymphaea, Papauere, Hyoscyamo, & Pomis Mandragorae, eadem methodus seruanda. est.

tum est, & guttula Vnica aequipollet, imo , Viριώ- antecellit viribus librae unius , alterius co muniter, it vulgariter praeparati. 2 Inflammationes omnes, & stomachi ardores extinguit, propter sulphur narcoticum quod in se continet, mediocriter frigidum , propter pinguedinem aquae, & aeris quam praepollentem aliis elementorum pinguedinibus habet.

3 Roborat, densat, fluxionesque sistit,propter salem stipticum , & astringentem quem conti- ' ωnet, ex sale terrae.

252쪽

Oleum autem Violaceum, easdem serὸ habet vires in ardoribus extinguendis, & inflammationibus omnibus,juvat ultra pleuriticos , pulmonisque Vitia lenit propter catarrhos quos sistit, ex sulphure suo narcotico, & propter salem suu, qui ulcera abstergit& agglutinat; unde balsami imitatur Vires. Oleum Nymphaeae magis refrigerat, ardoreseque praecipue renum, Vesicae, S capitis, ac etiam delirium compescit, accersitque somnum; quia suum sulphur magis narcoticum est : est autem tale , propter maiorem CO-piam pinguedinis aquae , quam in se habet, i quae multo praepollet aliis elementorum pinguedinibus. Oleum vero Papaueris , Hyoscyami, de Mandragorae , omnia efficacius praestant quam Nymphaeae oleum; quia adhuc haec olea sulpitur magis narcoticum habent quam praedictum , ex copiosiori aquae pinguedine

quam secum habent crudam M incoet am, unde est calori vitali cotrarium,esimq, calo. rcm vitale Qxtinguit propter cotrarietatem. Sumutur ad quantitatem guttarum decem aut duodecim interius : exterius vero ad quantitatem drachmae unius applicantur.

Oleo Cydoniorum.

CAP. II. γὰbzom T Aratur hoc oleum ex Cortice, semine , & ma-λ gmate , quod residet ex expressione succi

253쪽

Liber quartin.

Cortices,semen, & magma colliguntur in maxima, quantitate , sole siccantur , dc siccata concha cuprea aut ferrea includuntur , de per descensum

distillantur ignibus superpositis secundum artem, vasisque dispositis secundum methodum desce

dendi communem & vulgarem: extrahitur oleum simul cum aqua; aqua separatur ab oleo, oleum recctificatur per retortam cum vitriolo ad rubedinem calcinato ter aut quater , singulis vicibus Vitriolum mutando, donec foetorem omnem Scem Ireuma oleum rectificandum deponat: nec

in hac re stificatione timendum est, quod oleum nouas quasdam & peculiares acquirat propriet

teS , dc virtutes ex connexione vitrioli; quaa Vitriolum in calcinatione forti & violenta suos spiritus exhalavit, ita ut in hac re stificatione solum

CXeat Oleum purum & mundum, retentis partibus terrestribus empyreuma redolentibus in fundo re tortae , Vna cum calce vitrioli, quae cum sicca sit,

S arida valde , siccas illas olei partes combustio nem sapientes secum rapit, de retinet. Quod si sint aliqui adhuc, qui hanc methodum non probent , & gaudeant solis puris oleis, modo non cusent laborem, poterunt hoc Oleum cydoniorum habere purum nitidum, nullo paeto foetens, dc empyxeuma redolens , si1 postquam per descensum distillatuiti fuerit, rectificent illud per retor'

tam cum cineribus eorumdem cydoniorUm, tum pomorum, tum arborum, ad albedinem summam calcinatis, & una cum oleo in retorta permixtis

loco vitrioli, 1eruata eadem & simili methodo,co-hobando ter aut quater praedictum oleum super recentes &nouos cineres, donec totum deponat

254쪽

doniorum.

foetorem: huic deinde oleo connechenda sunt cydonia cortice, carne, & semine lusis, Sc permixtis cum praediisto oleo, in vase vitreo , ita ut oleum superemineat cydoniis uno aut altero digito: &vas clausum & obtusum insolandum est per quindecim dies: his tras actis in vase cupreo omnia bulliant horis quatuor , aut donec humiditas omnis in fumum abierit: expressis tandem cydoniis , Mab oleo probe emunctis , in hoc oleo iterum succus incoque dus est, donec in fumum abeat, idque ter aut quater repetendum , & tandem ultimo seruandum est. oleum summopere essicax , cuius guttula unica, praepollet viribus librae unius alterius olei vulgariter praeparati.

1 Refrigerat siummopere & astringit, ventriculo, iecori, intestinisque imbecillis accommodatum , hinc vomitum, alui profluuium, sudoremque illitu sistit, & cholericos omnes

affectus curat, propter salem crudum & in coctum terrestrem quem secum Continet.

Sumitur per se in ovis sorbilibus, vel in aquis stillatiiijs morbo appropriatis ad quantitate trium

aut quatuor guttarum , vel exterius applicatur permixtum aliis oleis communiter praeparatis , vel miscetur unguentis morbo curando appro priatis.

255쪽

Liber quarti . 23 De oleo Myrtino.

CAP. III. PARATVR hoc oleum simili methodo, ac via ut cydoniorsi, ex myrti baccis, folijs,& trunco, nconcham cupream ad descensum propriam impositis , & combustis , donec omne humidum siue oleo sum & aquosum expressum sit per ignem ,& infra concham demissum. Quod deinde separatum ab aquoso humore, rectificandum erit Iuper tuos cineres ad albedinem calcinatos in retorta Vitrea, donec totum deposuerit foetorem & em pyreumatis odorem, quod in tertia aut quaternare stificatione contingit. Huic deinde oleo puro,& nitido S ab empyreumate vindicato anyrtum floridum ti recentem, contusum mediocriter infundes , & insolabis in vase vitreo peroptime clauso , per quindecim dies : deinde digeres per quatuor horas in cineribus calidis , usque. ad ebullitionem, & exprimes, oleumque sic mundum,& a magmate suo probe emunctum seruabis ad usim. Vires s usus. Refrigerat,astringit, & roborat, proprie vero

cor , Ventriculum, cerebrum atque neruos:

Vnde affechionibus calidis harum partium medetur summo cum adminiculo,& aegro

tini vires O

256쪽

tantium solatio, propter easdem & simile. rationes quas retulimus de viribus olei cydoniorum.

Sumitur ad quantitatem guttularum trium aut quatuor in aquis morbo appropriatis & conuenientibus , vel applicatur exterius per se , vel miscetur unguentis refrigerantibus.

- -- Asticu A pura & munda colligenda est &III. ad quantitatem tibiae unius permiscenda est

aquae rosiacere libra unica, & omnia simul commixta indenda sunt retortae vitreae, & iuncturis optime clausis cum recipiente collocanda est retorta in se mmo cinerum , & igne supposito, pri-m3leui. secundo fortiori , ultimo fortissimo , &violetitissimo , absoluenda est distillatio : oleum separandum est ab aqua, & cum aqua rosacea re centi & noua xectificadum est ter aut quater, mutando aquam rosaceam in singulis rectificationibus, donec omnem deposuerit foetorem. Iires 'VIA x Corroborat ventriculum summopere, sale suo astringenti eodemque impedit corruptiones alimenti in stomacho , unde lienteriae suc currit,& omnibus alui fluxibus ex indigς-

257쪽

stione ventriculi prouenientibus, idque admotum exterius es interius assumptum cum succo limonum ad quantitatem guttularum

trium aut quatuor.

a Dessuxiones etiam capitis in partes inferiores mirifice prohibet ; quia suo balsamo cerebrum corroborat,spiritus multiplicat, & calorem vitalem fovet, & suo sale exsiccat humidas exCretiones : dolores quam clissime uteri sedat. 3 Roborat etiam summopere hepar, & lienem; unde Omnibus harum partium affectionibus succurrit, & praecipue hepatico fluxui, propter easdem rationes: eius adhuc vires inultiplicari possunt si coniungatur alijs essentiis& arcanis, superius secundo libro enumeratis, ut videre est clarius Capite 4. libri secundi, ubi de quinta essentia mastichis tractatur.

Sumitur exterius & interius , exterius applicatur per se tepide, regioni ventriculi,hepatis,& lienis, ad harum partium affectiones curandas: aliquando miscetur unguentis appropriatis & morbo curando conuenientibus: sumitur etiam interius ad dysenterias lieterias, &capitis defluxiones exsiccandas & sistendas ad quantitatem guttarum decu in succo limonu aut granatoru aridorum.

C A P. V.

MENτA M absynthium verno tempore Colligenda sunt & postquam Sole siccata sunt

258쪽

Ieum vires conchae cupreae aut terreae indenda sunt, ut pere Us . descensum distillentur more & methodo comuni lippis omnibus & tonsoribus notissima: Post quam combusta sunt, & in cinerata ea omnia quae conchae distillatoriae indita sunt, separandum est oleum distillatum ab aqua, quod reperitur in fundo vasis recipientis,& rectificandum est per cohobationes ter aut quater iteratas, super salem extra stum ex cineribus plantae ex qua oleum extraci una est : si oleum sit ex menta, super salem ex Cineribus mentae extractum rectificandum est oleum, salem purum & nitidum in singulis mutando distillationibus ; sic foetorem demittet omnem & empyreumatis odorem. Potest etiam omne oleum qualecumque sit per descensum distillatum empyreuma redolens super calcem vivam xeistificari, ut foetorem deponat; nec timendum est ut a calce recipiat aliquid nocumenti , & extraneae qualitatis, quia a calce nihil ascendere potest, propter firmam fixionem , quam sal & terra quae in calce resident) habent. Postquam autem Oleum eiusmodi sic praeparatum est, & ab empy- reumate vindicatum , permiscendum est in phiala vitrea cum folijs recentis & virentis mentae , si

sit oleum mentae; si vero sit absynthii cum foliis virentis dc recentis ab synthij pexmiscendum erit oleum rectificatum, & simul insoladum per quindecim dies, aut in cineribus mediocriter tepidis, de ad calorem solis accomodatis digerendum per idem temporis spatium, ut odorem meiathar,& ab synthii recoperet, deinde exprime dum & seruandum in phialis optime clausis ad usus medicos. - 1 Ven-

259쪽

Vires ct vfus olei Menta. a. Ventriculum summopere roborat, aliasque partes frigida qualitate aliqua marcidas : in

lenibus maxime conuenit ad conco stionem iuuandam ventriculi, Sc calorem naturalem

propter sulphur dis lutum quod continetur in ipso oleo , quod modo aliqua ratione digestum sit, & mediocriter coctum , calorem naturalem & vitalem maxime fouet, propter

θmpathiam , & similitudinem substantiae

quam inter se habent. ab Dolores arthriticos ex causa frigida ortos , lenit dc sedat, stupores membrorum & paralyses etiam curat, frequenter illinendo , ω tumores frigidos & scirrhosos, duros Mdissicillime ad maturationem peruenientes discutit aut emollit, 3c ad suppuratione perducit propter allatas rationes. 3 Cerebrum etiam mirifice roborat, εc facultates omnes animales copia pituitae & humorum frigidorum abundantia sopitas restaurat,& ad vigorem summu perducit sol aurium de narium illitu, & temporum, propter easdem rationes.

4 Partes nimio frigore emortuas, & calore vitali fere priuatas, solo illitu ad calorem naturalem perducit. Sumitur etiam interius ad quantitate guttarum dece aut duodecim cum aqua cinnamomi ad ven triculum frigidum refocillandum, re restaurandia. Ires O usus olei Corroborat ventriculum & concoctione illius

260쪽

adiuuat, & in eo appetentiam excitat, quia orificium eius superius ab omnibus frigidii humoribus &mucosis appetentiam deiicientibus vindicat, abstergendo, propter salem solutum quem in se continet. 1 Obstructa solusi omnia , unde omnibus a Tectionibus ab obstructione prouenientibus succurrit assumptum , dc admotum, propter . salem illum solutum quem continet qui

omnia reserat δc aperit, naturali sua virtute essicacia.

3 Lumbricos enecat omnes,sale suo,qui putredianem illum lumbricorum patrem Sc originem impedit,humiditatem superfluam intestinorum,& ventriculi exsiccando. Sumitur ad quantitatem guttarum decem,aut duodecim cum succo limonum,aut aqua portulacae ad lumbricos enecandos , vel cum aqua foeniculi & asparagi,aut graminis, vel cumistrupis magistralibus ad aperiendum compositis, in deobstruendis visceribus omnibus.

CAP. V1 OLea haec omnia posilant parari simili methodo ac via, ac olea menthae, & absynthij superius praeparata per descensum , nihilominus

SEARCH

MENU NAVIGATION