Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1755년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

a IO. - . ,,Orientalis, et alia. Primum optime cum . is Hadriani RELANDI Palaestina nuperri-rime edita conserendum fuisset. . Siqui- ,,dem accurato studio quo ENEMΑΝ- ONUS, RELANDUM pariter oeus Con i,,scripsisse praesumendum est, quippe hic - ,,Ultraiecti fidem socium Henricums,per septendecim annos in ipsa Palaestinas,Versatum, a quo multa potuit expisse ,,ri, habuisse constat. . . l

Sl unquam emunctae naris cuiquam nam absit, mihi ipsi videri potuerim, jam cer ' te viderer. Qiippe qui hactenus helleboro albo ac nigro, quibusvis aliis sternutatoriis pulveribus, tabaci fumo, reliquis que catharticorum generibus usus fui. Ast tanta inclementia coeli tempestatisque suit, rheumatisciue, quod me vexarat, perti nacta, ut, sit venia verbis, mucosus pitui tosusque haeream non solum, sed et pistillo obtusior, hebes, et ad legendum, scribe

152쪽

ν in

hendum, imo omnia ineptus maneam. Experiar igitur, nec sine fiducia quidem, num tuae literae, amice lectissime, has menistis.nebulas dispellere valeant. Praestabunt vero id certissime omnique pharmaco praestantiores erunt. Cum enim nil nisi amorem spirent, reddent sane, nisi olfactus organo sensum integritatemque, animo attamen serenitatem, hilaritatemque, eo magis, quod prolixiores istito eoque jucundiores dederis. Illas igitur in manus recipio, velut praestantissimum' ab ipso Galeno praescriptum medicamen, easque non lego, sed iterando oculis, per quos tibi juro, velut praesentissimum, iucundissimumque pharmacum quasi devoro. Stomachum equidem moVere posset, quod Helluonem librorum me existimes, evamico, quo gavisus es, codice te privare, me vero donare velis. Sed agnosco tui amoris benevolentiaeque magnitudinem, meamque insatiabilem atque inexplebilem aviditatem, ideoque nullam mihi, sed ti-hi ipsi 'otius injuriam fieri. Saepius te, amice dilectissime, monui, ne meam amplius tentes impudentiam, desideriumque accendas. inod cum tu neglexeris, ipse videbis, quid facturus sis, me non reni tente, nilque nisi gratias debitas agente. Unicum tamen est, quod a te exigo, ut hunc scilicet tuum Codicem primo O

153쪽

ninium in Catalogo loco polias addas-oue, ab amica liberalique. manu tua profectum illum fuisse. Velim enim, . ut ali quo specimine publico innotescat, quan tus tuus in me sit amor atque i liberalitas. Cumque iam i in molnano opere eodex hic tuus, quod mira tua voluit bene Volentia, nomem meum praeferat atque e ornet, pateat Velim, quam grato iucundoque titulo a me possideatur. Gratias

Voro tibi et meo, et WOLFll, viri optimi, nomine habeo; quod omnium Manuscriptorum titulos impertiri volueris. Non ei mihique lum, sed uisiversiae. rei literariae gratificatus es. Nec praestantissimae, quam his meis impendisti Codicibus, op rae, quod sane noluissem, decedet qui quam, cum ' OLFIVS honorificentis

simam, uti par est, eius mentionem se ficturum, tuamque, in concedendis his titulis humanitatem depraedicaturum promiserit. Iterato enim has, quas Vides,

ad me literas scripsit, significavitque, se

hoc a te petiisse. AEgre id ferebam, quoa plane abnuerim, Verererque, graVe id tibi futurum, ideoque nihil reposui, quod

cum sponte mutaste sententiam te intel

ligam, doleo. Sed sufficiat ipsi, quod tam

facilem te invenerit. . Ego vero satisfeciei in Catalogo Pico - Ganarelliano trans

mittendo. Addidi euian Indicem. Cabba

154쪽

listicorum scriptorum typis exscriptorum, Quos possideo, et eorum etiam, quOS ex illis abs te, amice charissime, in mei gratiam olim notatis hactenus adeptus 1um. Quod pace etiam tua factum, spero. . Obtuleram OLFIO Catalogum quoque Arabicum ab Hebedjesu confectum, num sors an in appendice, ob raritatem suam; adiicere vellet, ast ut vides, nil respondit. Sed ad dulcistimas tuaS redeo, tuam que in Thaletis nummo explicando dexteritatem miror. Quod si genuinus foret, quod inspectio ' docere potest, rarissamus praestantissimusque esset. Varios stane ipsus possideo nummos, veterum Philosophorum ac Poetarum Vultus referentes, sed omnes fere spurii sint. Sed cum neque ipsum, de quo quaestiq est, nummum, neque ectypum viderim, nil definire audio. Excussi vero omnem meam antiquariorum sat locupletem, praefiscine

dico supellectilem, sed frustra illum quaesivi. Illustrem S PANHEMIUM vel WIL-DIVM illum certo producturos, quippo

qui non Imperatorum familiarumque num mos lum, sed et alios recensent, vel etiam

STAN LEJUM in historia Philosophiae ejus mentionem facturum siperabam, sed fefellit opinio. STANI MVS equidem ex Cicerone, Herodoto atque Diogene Laertio ejus in rebus civilibus, serendaquς

155쪽

scilicet laudat, exemplisque comprobat, et capite XIll. statuam ei positam cum inscriptione e Laertio refert. Qua eruditam tuam opinionem non modo confirmant, sed probabile etiam faciunt, num mum hunc in efqi honorem cusium fuisse, quippe cui statua etiam erecta fuerit. De Voce omnia Glossaria Lexicave mea silent praeter du FRESNE, et LAB-BAEI. Petam nunc, quod jamdudum debui, ut in schedula Lexicorum, quae ipis possides, amice charissime, indicem nectas,

ne actum agam, evolVendo, quae jam ex cusseras, tuisque, data occasione, Com-

modis invigilare in comparandis ahquibus queam. Velim etiam, ut copiolissi- mum, quod tibi unquam innotuit, Lexiis con Latinum indices. Ego sane frustra tale quoddam quaesivi hactenus. Nec Forum, uti Vocant, Latinum, nec omneS, quot corradere potui, Synonymorum, Epithetorum ac phrasium thesauri satisfaciunt. FABRI Thesaurus vere Thesaurus est, sed criticus, omniaque alia Lexica praestantia superar, sed verborum Copia, Synonymorum inprimis, quam ego maxime desidero, caret. Τhesauro me donabis, si locuples Lexicon Latinum in digitaveris. Vocem non in

156쪽

citatque Glossarium' Latinitatis Voce Sca- .mnum. Sperabam igitur hoc loco errorem PETAUII moniarasse, aliaque ad il- lustrationem vocis indicasse; sed milmianus. Ibi enim Scamnum Vocem agrimen , .sem esse, denotare etiam Eculei speciem Vadum, et ad merces carneSque eXpo

nendas adhiberi animadvertit. Sed nil amplius addit, ut iterum mireris, Uirum illustrem inutilem citationem, quod CVPERO etiam nuper accidit, fecisse. Deo' huius alatos porro aucupatus sum, sed invita Minerva. Augurabar, KIRCI DRVM in Oedipo illos depinxisse, vel, quod Viro huic parum cauto atque Cimcumspecto non insolens fuit, finxisse; sed nec Davus hic, nam non semper Oedipum se praestitit, illorum verbulo meminit. Reiectam a Collega tuo permutationem Heliodori lubentissime inirem, si mihi aliqua ejus editio duplici in copia esset. - Non miror Collegae tui repulsam, cum illum noverim.' Sed de his coram futuris nundinis, nam primo statim ill rum die, si non antea, te in domo 'mea, uti certissimus spero, sistes. Est autem mihi Heliodori duplex 'quidem exemplum, . sed alterum nonnisi ex latina, Stanislao WarschemicZki interprete, versione, prae

fixo MELANCHTONIS judicio, Ursellis

157쪽

Illud cum Graius sis, mi MAJE, d qctis

oculis tuis indignum, hoc vero si aveas, habebis a me, licet nemini mortalium conlisit, nec unquam nisi tibi, amicorum principi, omnium mortalium, si familiam, adiungi tibi non spernas, dilectissimo, continget, ut librum, vel folium etiam Bibliothecae semel inscrtum, quovis titulo ex illa tulerit vel ferat. Omnes Librariorum tabernas exquiri iussi, num forsan Heliodorus in aliqua lateret, tibi uicandus. Sed quidquid bonorum librorum' olim exsuperavit, evasit, et nostrae civitatis idiotae, Bibliopolarum nomine vix digni, doculamenta quisquiliis, quibus Respubli-jca literaria novissimis his temporibus o- ineratur, vel ad summum Postillis, ut vo- cant, nOVaque mentientibus schedis reta lent: adeo ut nullus fere bonae notaeiber, si vel decem ante annos prodierit, rei periri apud illos queat. Quidquid etiam honorum librorum. inter privatOS etiam , num Jatet parietes, BCettigerus nequam aufert, illis prae ignorantia atque pecuniae inopia nil audentibus. Ast quorsum me . rapit indignatio; alius siccedat, et qui- l- dem iustissimus, ob triste ENNEM ANNi,

158쪽

-m FTL. , cingioris me si Virtutem, eruditionem, experientiam , 'eque longinquis Orientis oris parata spolia dignus erat, Vir opti- .mus. . Optandum fuisset, ut antequaminatam istam herbam, sceminam dicere volo, quae herba, BOtanicis: Notii me Mn- . appellata Eruditis esse solet: attigisset, in vestra Academia mortuus' ho- es 'fuisset, eique Vel tibi etiam, amice Charissime, quae secum serebat, cimelia Iegasset. Sed auget nunc utique infeli-

Cium literatorum numerum. , Molliter

ossa ejus cubent, Cuculo Vero illi, qui ova in nidum ejus posuit, nulla sit quies;

sed velut noctua,. Omnibus bonis exosia avis, circa Athenarum rudera, quae noster inviserat amicus, oberret. Athenarum rudera in mentem re ocant Con- stantinopolitanae urbis ruinam a Langio descriptam. Illa in usus tuos exarata equum Troianum expectat, ad te, cum Codice Veteri, aliisque Hebraicis novis, devehenda. Reperi in illo codice varia annotata historica non contemnenda, quae cum ante Reformationis, quam Vocant, tempora scripta fuerint circa annum nimirum I 47 I. ut ex fine sermonum Discipuli patet, maxime notabilia, notataque

bene a te sunt, quae de Johanna Papissa, morte Henrici VII. Imperatoiis, et de Hatione Moguntinensi leguntur. In Papi-gg 4 colarum

159쪽

colarum opprobrium sunt, quae de Pspissa et Hatione hic confirmantur 3 far Dulae licet a doctois ingenuisque merito explosae. Quae veto de dubia imperato . ris morte afferuntur, altioris sunt. itida Iunis. In fine Hermannus quidam author lepius citatur. Putabam igitur . eris Gensem illum Comitem innui. SedeVo

Utio Chronici illius in PISTORII collectione docuit, illum Chronicum suum

ultra, annum Christi s. non produxisse. Fitiirem, nisi tecum confabulando rheumatis molestias fallere animus esset.

od enim initio sperabam, literae tuae dulcissimae praestiterunt, fractos animi n vos refocillando. lndulgebo agitur jocis., Nosti, amice dilectissime, Hermannum ibium Comitem , de quo jam dixi, Contractum Vulgo adpellatum esse, quod pedibus aeger esset, Vel si mavis, paralysi laboraret. Latebat hoc Bibliothecariu' . quendam, ut putidum commiserit soloecisinum. interroganti enim, ut amicus quidam retulit, num Hermarinus hic Con--tractus in Bibliotheca existeretῖ- Respondit cum silpercilio: Hesmafinum procul dubio praesto esses ast compendium illius tale enim putabat requiri, minime, cum Compendia in tanta supellectili vix locum

mereantur. etc. Sed a iocis redeo ad seria. Enixe - me his diebus Carolus

160쪽

non indoctus, rogavit, ut secum comm nicem , Quaecunque mihi. de Guillelmo

NESENO, MELANCHTHONI et LV-THERO charissimo, qui in Albi infeliciteri periit, cognita sint. Cum Vero praetor illa, quae in ERAS MI Epistolis, CAMERAMI Vita Melanchthonis, DIFFEN-BACHII. nostri praefatione in quendam Georgii Grabovii librum, ac SECΚΕ DORFII Historia Lutheranismi de eo habentur, nihil mihi constet, obsecro te, - ut, si plura noris, illa mihi ipsique non

invideas. d. IS. Mart.

de .

milhelmo et Conrado NESENIL eximio fiatrum par De his elegantis ingenii ac doctrinae fia- tribus, quicquid potuit, studiose collegit et edisseruit Christianus GottiohPITsCHMANNUS, Gymnasii quondam ag s Ziti

SEARCH

MENU NAVIGATION