Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1755년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

, quam bene GPosuit in opusculis suis Gutberlethus. VI. Id. Febr. I7Is'. '

CXLII.

Redit ad te Catalogus, ex quo non sine aegritudine perspexi, ea, quae maxime desiderabam, praerepta fuisse; attamen gratissimum et mihi et fratri meo accideret, si HEUELII Tubum Opticum, Microscopia et Salomonaei Templi typum nancisci adhuc possimus. Scripsi igitur hodie ad posse rem. Vellem, ut Ferretium meum inspicere ipsus posses, cum id, quod mihi est ejus exemplum manu celeberrimi, doctissimique Almeloueenii

insignivum, cumque variis authoribus colis latum sit. Adnotavit aliqua ad istam Psaltriae memoriam,ut vocatFerretiusXLlli sed ad eam, de qua tibi quaestio est, , inscriptionem, quaeque in notis a Ferretio ad prioris scilicet dilucidationem adducitur, nihil Eam vero cum breviuscumla sit, describi feci integram. Videbis nomen illud non SEBASTONICAE, sed divulsim SEBAS NICAE scribi. Prior Inscriptio, vel ut Fefretius indigitat Memoria XLIII. nihil ad hanc tuam facit, . sed

122쪽

MAIO m. eum de Psaltria quadam agat, haec

tua, quae Monodiariam celebrat, in illius illustrati onem producta. Inscriptiones istae revocant in memoriam periculum Rhenferdii Punicum. Plus terna vice Wetstentos obtudi, sed aquam e pumice, vel, si maVis, Cote petii. . Negant se adipisci illud posse, licet sepius Fra- nequeram scripserini. non destituros tamen iusve dum consequantur, Angaria, quod ipus iniunxi, illico transmittendum. Ast si diu nimis morabuntur, ego ipse ad A .cademiae Bibliothecarium,qui mihi, cum ibi dem nuper deberem,innotuit,scribam,ut vi ri, ipsi, dum in vivis esset, amicissimi scri- ptum procuret. Id quod jamdudum Te monere debuissem, ne promitarum parum memorem, Vel obliviosum plane reputare possis. d. Febr. ITII .

CLIII.

IO. HENR. MAJUS FILVolo, seu potius iubeo ita enim in

terris nostris loquuntur rusticani, trans- , , scribas, Quae Κusterus ad .Aristophanis Ranas Λα. IL Sc. si Versu P. ge a stol.

123쪽

asa ' m. --. l. b. et ad haec quidem verba rὀ-adnotaverit. Dein pe io, significes, num Gisbertus CVPERVS in Harpocrate suo demonstraverit, omnes Aegyptiorum Deos fuisse alatos, quoa quidem vir illustris in apotheosi Homerica innuit, ad Harpocratem suum remittens lectores, cuius tamen paginam non

designati Templi Salomonet typum ad

te Venire opto, quantumVis, ut suspicor, ad Villalpandi mentem expressum; neque enim ex recentiorum aliquo ejus puto sumtam esse structuram. Ferretia

na lectio vocis SEBASIAE NICAE prorsus est malae notae, aliterque in ipis lapide scriptum esse, et diu conjeci, evnrmatum postea Vidi auctoritate Schurgis fleischii in Actis literariis. Pericula pe riculi Punici Rhenlardiani, quae narras, mira utique sunt, et paria fere fatis antiquae Carthaginis, funditus deletae 3 nam et haec unica nullibi comparent, ne in Batavia quidem, natali solo. In tempore adhuc venturum est periculum istud, utpote qui post confectum orientalem

catalogum tuum rerum Punicarum periaculum istere constituerim. Res Punicae in memoriam vocant res Melitenses, quarum si scriptores aliquos habes, velim nunc quidem tantum indices, donec eOxum copiam per ta mihi faciendam en i ilagia

124쪽

flagitaverim. Mihi nullus stippetit alius, quam NIDERSTEDII Melita vetus et

nova. Puto enim in Melitensium lingua 'reperisse me Punicam illam veterem, quam perditam putarunt ad unum ouines. Foriste d. Pritio Periculum 'est Punicum RHENFER DII, quo sane carere non deinhel; qui opera Rhenlardiana iunctim est editurus. Scripsit eo nomine Pater ad illum, sed nondum tulit responsum. Scio tamen, te mihi illud per Veistentos pro-

Curaturum, aut per amicorum alium; neque ideo alterius opem, ne Pritii quidem, invocabo, quia tuae fidei, et dexteritati benevolentiaeque atque juvandi st dia mea conatui omnia committo. Ca-xere illo sex adhuc vel septem mensibus Potero, neque opus, ut digitis tuis, ami-Ce Optume maxume, crebrius scribendo et e longinquis oris Rhenferdium advo- Cando, stuporem contrahas, quin potius' gaudeat, u bis, ter, Citatus comparere noluerit, pertinacia sua. Ceterum, quia pertinaciae memini, problema tibi ad re-Iblvendum propono: Quid sit pertinacia Capitis t Aiunt, professorem aliquem, tibi, mi VFFENBACHI, non incognitum in celebri Academia publicas per . octiduum praelectiones hac de materia institiusse. Historiam plenius edisserendi dabitur forte alibi occasio. Nunc titulum saltemee a Grais

125쪽

mirabimur, quem nec ipse, propter τε Capio, nec , assecutus est illorum Guisquam, quos hoc nomine consului. Bodinum Hallensem ex Juris doctore fa-Ehum esse Theologum, novumque Gene-seos interpretem, nunciaVit heri amicus. Is vero tam perverse sacra mysteria, tam impie et scurriliter tractat, ut atheis delectationi sit, ceteris horrori. VIII. Kal. Mart. i7Is.

CLIV.

Describere feci, quae novissima Κust iana Editio ad locum Aristophanis a toadsignatum exhibet, sed nonnisi Scholion veteris Scholiastae est, quod Froheniana anni is47. et Emilii Francisti POR, TI Editio Aureliae Allobrog. I 6O7. 9uas etiam consului, similiter habent. Citata etiam in appendice Suidae loca in recentissima a KVSTERO tribus cui Titulus non sine editoris seuditissimi opprobrio habeo quolamisis vulgata Eduione adjecisi.

126쪽

MAIO FIT

sem , nisi ' illa te gaudere credidissem. Effechiel SPANHEMlUS in notis ad Aristophanem in finem voluminis reieliis locum non attigit. CUPERI Harpocratem quoque evolvi; quaesivi in Indice

OCES: ala, alatus, Deus, Aurptii, sed frustra. Incidi tamen in lacum, ubi Ha pocratis sui alas explicat atque expen-

lit; vidique aliquos Deos AEgyptiorum alatos ab ipso in medium produci, sed omnes alatos sibi finxisse non probat. Affert primo p. ex Macrobii lib. I.

Sat. C. I9. Solem alis propter velocita

tem praeditu': 'secundo, Priapum ex 'Suida voce π μαπος p. 34. deinde paucis interjectis, non sine debita tamen veniae Precatione, profanis istis, solem iustitiae Christum, miscet, cui a Malachia, adventum ejus praedicente, alae tribuuntur: tum demum p. 8s. Plutarchi Horapollinisque Ioca addit, quae cum maxime ad rem tuam facere Videbantur, excerpi iusti. Postea Isidem, Osiridem, et ipsum, denique tempus alis exornatum sistit. Pag.

Vero 69. seq. demonstrat C U P E R V S ,

veteres, atque ante omnes, AEgyptios, Deos sub' animalium,' avium praeprimis figura repraesentasse; imo ex Plutarcho de Iside monet, plerosque AEgyptiorum . ipsa animalia Deos feciste, et propterea

sannis se objecisse. Sed haec licet in vul-

127쪽

M. - .gus nota, adscribere volui, quo videas, me omnia loca, ubi commode . assertio illa: Omnes Deos alatos ab AE3yptiis fictos, extare potuisset, perquisivisse. . Spes potiundi typi Salomonaei templi omnis ci collavit aeque ac reliquarum, quaS expetiveram, deliciarum. Respondet enim D. Mel, omnia vendita fuisse Principi Nassovio-Dillenburgico, nihilque sue eresse, nisi Optica instrumenta, antiquartamque supellectilem, quibus tamen tam enormaestatuit pretium, ut tanti poenitere Cum fratre emere noluerim. Memoriam suis bit augustisiimus elegantissimusque eius dem Templi typus , quem ante aliquot annos Hainsurgi a videre licuit ab urbis. Senatore Scholio ingentibus structus sumtibus, ut tragicae Hierosolymitani ex-eidii, in celeberrimo, quod impensis huius, dum dixit, Senatoris aperiebatur, Theytro Hamburgensi,. repraesentationi inservi rex, nunc vero, ab haeredibus multis florenorum millibus aestimatus, Cmtorem expectat. Nullus dubito, quin de illo inaudiveris. Dici sane nequit, quanta elegantia solertiaque constructus sit.

128쪽

ne admiratione voluptatequε una , cum . germano impendi. Omnes enim celebem

rimi hujus Templi partes ex sacrarum paginarum descriptione atque VILLA L- PANDI aliorumque doctorum illustratione, non Plum quoad structurae, sed etiam

materiarum diversitatem, proportionem, mensuramque exstructae. Consipiciunturaic etiam sacra omnis generis vasa suisn locis posita ex argento, auro, aere, uti est e. debebant. Sacrorum etiam Antisti- es, Sacerdotum denique coetus cum suis amnes ornatu functionibusque. Arcaandem cum suis integumentis, necessa-

iisque aliis affabre facta in salictissimo

oco conspiciebatur. Novum ante tres sies iterum nactus sum Codicem Grae iam non Contemnendum, et quidem iretio pulcherrimo, hoc est, nullo. Do-io enim ab amico quodam datus. Con- inet autem, quantum ex obiter facta inbectione conjicio, Sermones aliquot Chry-bstomi atque Basilii Magni, in membra iis exaratos. 4odsi Ebraicos Codices

revi, ut laetissimam spem facis, remiseis, hunc cum aliis recepturuS eS. Pe-iculum Punicum quod attinet, gaudeo, lullum morae periculum esse, speroque ore, ut fidem meam aliquando liberare,ossim, ne Punicam in me, Germano sa-

.e homine, credas. Αn D. Pritius, qui, de s quod

129쪽

quod ex te primum audio, Rheniardiana edere conatur, habeat , nescio. . Bodinum tam repente, ut putidi solent nata' fungi, Theologum esse factum, illotisque manibus sacras conspurcare paginas, Vix miror, cum hominis ingenium, moresque bene noverim. Dum vero de inficeto hoc Scripturae interprete sermis est, non possum non, quin de autbre quodam ejusdem furfuris perscribam, cuius manu plu rima contaminata scripta nuper acceei. Horrenda sunt, quae aliquot libris illevit. Rescire a Demina, quae libros deferebat, non potui, quis possessor fuerit. Suspi- cor autem Di PPELIUM, vestrae academiae quondam Civem, sieu ulcus, qui pari me- 'tamorphosi Medieum nunc agit Hagar-Co mitis strenuum, illum esse. Hunc enim iis, quos hic emunxit, aureos ex chymicis laboribus montes promittendo, hos Carbones pro thesauro reliquisse conjicio. G nius enim eius ex his . scriptis elucere' mihi videtur. Cum vero manus ejus ignota mihi sit, insigne officium, amice dulcissime, praestares, si vel epistolam, Vel unicam ab illo exaratam lineam comparare posses. Nitidissime b) autem, maximo'

130쪽

MAIO FIT.

ximoque labore seripta sunt omnia. Vnicus scrupulus mihi est, ubique linguarum

orientalium, Graecae etiam aliarumque

urare. Quae an in Dippello fuerit, ambigo. Tu Vero, amice charissime, optime de his edocure me poteris. Legi his 'diebus hon sine ingenti voluptate

Caelii Seeundi C VRlO hi lS Dialogum,

quem Probum inscripsit, ac cum Pasquillo suo exstatic' divulgaVit, miratusque piro vidi Numinis in eo ex gravissimo vitae discrimine eripiendo curam, Nicolai STR. NI de illius vita fatisque orationem lustrandi' desideris incensium me sensi. Tu igitur eam mecum, si tibi in promtu

sit, benevole communicare ne graVeris.

' Io. Sept. data, quae manu plane non' eleganti scripta est. Subiecit illi nomen suum Vir literis tantum initialibus N. D. M. D. quibus

h. VFFENBACHlVS ipsum nomen DimPELII, Medicinae Docioris, subscripsit.

SEARCH

MENU NAVIGATION