Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1755년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

de Milhelmo et conrao Nesinis. 33 I runt in aliena et peregrina regione. Forte ubi Carinus coepisset nescio quae adverissus Erasmum dicere, ac Polyphemus, qua- 'issi cuidam hyperaspistes Erat mi, mero in calescens indigne id ferret, coepit Cari- no cingulum suum . pro laqueo minari. ,,Carinus ad praetorem urbis accurrit; Po- ,,lyphemus tragit Basileam, insecutusque ςum Carinus coepit nonnullam velle ad- ,,Versus Erasmum litem intendere e sed ,, Polyphemo ablegato res fuit sopita. Sed istamen nondum eum rediisse in Erasiningratiam scio. Eit tamen ipsis Ludovicus ,,CarinuS non indoctus utriusque literat

Tantum de m4lhelmo NESENO. Nune pauca de Conrado fratre dicenda superis

sunt.

Versetur in manibus nostris Dialogus satyricus, eodem tempore in lucem eminsus, quo fratris Epistola de Magistris nostris Lovaniensibus, supra memorata, prOdiit. En tibi ejus titulum: Eruditi Adu- Iescentis Chohradi Nastadiensis Germani Dialogus sane quam festivus bilinguium

ac trit riguiu n, sive de funere Calliopes. Exaesissitne ad autoris archet pum recogriitus in 8.. In fine annus editionis MDXX. indicatur. Constat duabus pla

192쪽

AMIectagulis. Ex praefatione, quam heic exhiis here iuVat, apparet, Lutetiae illum fuisse scriptum. Haec autem est:

Conradus Nastadiensis Germanus ami-oco dictori S. Quoniam videbam, studio- ,,rum intentionem laxandam esse admixtis ludicris, et Lutetiae receptum esse morem, ,,ut his diebus, quae nobis minantur proxi- mam esse quadrasesimam, juventus lite-seratis iocis' sese satis licenter exerceret, ,,visum est et ex publico more in eptire, lusique dialogum bilinguium ac trilinguium, ad hujus aetatis statum al- ludens, sed ita leviter, ut ipse non posse ,,sim instituti mei raticinem reddere. Quis quis haec legeS, exporrige frontem, et faciem argumento temporeque dignam ,,sume. Bene Vale Lutetiae, quinto Cal.

. Manus coaeva eXemplaris mei margini notulas allevit, quae innuunt, eosdem Magistros noltros Lovanienses, quos fra

ter in epistola perstrinxit, aceto satyrico in hocce dialogo perfundi. In Bibliotheca Conr. GESNERI per Iosiam SIM-

LERUM aucta f. l44. edit. Tigur. A. Is.74. haec leguntur: Conradus NESENVS serj it dialogum quendam, cujus mentis fit i ier libros Basiliensis incina Herωagii: Forte

193쪽

de Wilhelmo et conra senis. 333Guil NESENVS. Non ergo ipsum dialogum vidit Simlexus, alias Guillelmo eum tribuendum haud existimasset. L. C. pa lo superius haec exstant: Conradi Nastadiens de funere Calliopes. Ignoravit itaque Si M-LERUS, hanc ip6m illius dialogi esse in qscriptionem. Huic Conrado NEsENO, auctori generosissimae prosapiae Nesentana: Zittaviae florentis, dedicavit A. iss I. Jodocus Willichius Esaiae Fleidenreichii Oeconomiam Christianam de parentum et liberorum ossicio tractantem, quae Franco furti ad Viadrum A. issa. in 8. prodiit, eum LL. Lytham, Zittaviensium inter Elysios Syndicum et Senatorem, Regique Bohemorum a consiliis nnncupans. t

Fgo Vero tuum ecclesiam orbemque literatum demerendi ardorem Veneror, neci dilau-

Haec epistola, qualiteris h. VFFEN-

194쪽

dilaudare latis postum. Servet te Deus hoc animo, his yiribus, tuasque impensas ac labores gratiose ac largiter penseti De transmissas apographis publico et meo nomine gratias tibi ago. Patere, ut hujus Tuae liberalitatis causa in recensioni- hus nostris publicis tibi alicubi agantur grates. Excerpta Warmundiana integra, ut miseras, exscribenda typiS curaVi, tuumque meo hac in re judicio antetuli. Exspecto reliqua; perventum enim est ad

pag. 276. et Vox ultima erat Evangelium.

1 e thesauro librario, ex Belgio qui tibi allatus est, totus gaudeo. Praestolor recensionem Codicum Biblicorum Germanicorum, gratissimam multis futuram, nec non apographa literarum a WISSO V

GlVM scriptarum. Vtinam esset, quo demereri liberalitatem tuam possem l Reor autem, te divinitus ad institutum Recensionum nostrarum iuvandum excitari, Deumque remuneratorem tibi largissimum

BACHII, in III. hujus collectionis parte p. 1s' sqq. exhibitis, Theologus

hic, dum viveret, celeberrimus, respon- dit, typothetae culpa siuo loco neglecta fuit.

195쪽

CLVIII.

GEORGIUS CHRISTIANVS

JOANNIS. Opem tuam quin implorem, non ponsum, Vir Consultissime: Sum nimirum

in eo, ut de scriptoribus ad rem Palatinam facientibus schediasina Paret historiae nun- .dinis auctumnalibus tandem aliquando pro diturae praefigam. Egi de iis usque huc non sine cura. Quotquot enim indagare mihi licuit, congessi, et certas in classes idi spes ui.' Nec quid porro studii praetermittam in iis, 'qui nondum mihi noti sunt, eruendis. Quare, cum vix dubitem, in vasto, quod iunigius nove sis den Eur .

Siaars-COMA.) dedit, opere quaedam repe- riri, ad rem Palatinam spectantia, maximopere te rogatum Velim, ut, si qua 'ibi habentur titulos, una cum numero tum libri, tum capitis, tum pag. meOS in usus benevole enotes, et proxime ad

196쪽

GEORG. CHRISTIANVS IOANNIS.

me mittas. Quo licet Verecundiae tranis filiam limites, et in te, tuaque studia peccem, hoc confidentius tamen id abs te peto, quo minori labore ac negotio, indicis ope, te mihi commodare poteris. Si tua

quoque inter vel in publica Francosuriensi quaedam latent, quae huc faciant, et illorum, quaeso, mihi facias notitiam. Guelle rhyti plura id genus reperii i, nullus dubito. Transiit enim in Augusteam Freheli apparatus librarius; qui vir, si quis alius, rerum Palatinarum tum peritivimus fuit, tum studiosissimus. Sed nemo illic loci est, quem norim. Tu, si ibidem habes amicos, hanc amico fac gratiam, et per eos id inquire. Nundinis instantibus Conradi Philosophi et Aventini annales Schirenses, quos typis recudendos dedi, publice prodibunt:

utrum ad eruditorum exspectationem, dies docebit. Tu, quod facis, mihi favere perge, et ex animi sententia vale. Bi- ponti prid. Non. April. an. Clala XVI.

197쪽

GEORGIO CHRISTIANO JOANNIS.

Cum historice literariae studium a tene ris unguiculis impense amaverim, dicere satis nequeo, quantopere laetero quod re- rum Palatinarum scriptores conlegure te cum constitueris. Eoque magis gaudeo, quod a te earum gnarissimo ac rulpatore studiosisssimo id fiat. In ea certe semper opinione fui, nunquam perfectam absolutainque novis siperandam notitiam, nisi a viris doctis peritisque patrii scriptores singulari cura indagaientur. Quare tuum propositum omnes mecum laudabunt, quibus ianum est sinciput. Ea nostri temporis est felicitas, ut rei literariae ac librariae studium excolatur strenue. Vt alia

taceam, novissime ΗOPPIUS elegans de Polonicis Historicis schediasma Duglossio praefixit, ac MENCΚΕNlVS Gallicum duFRESNOY de Historiae scriptoribus opus- .culum praestantissimum egregie auXit, quod ultimum te quoque inspexisse nullus dubito. Meliori ego quidem ordine quoad alteram inprimis partem digestum Velim, eo

potulimum, quem Michael HERTZIVS in

198쪽

338 GEORGIO CHRISTIANO DANNIS.

sua bibliotheca Germanica sequutus est. Quae inter confitia a LUNIGIO nuper- xime edita Palatina occurrant, adjecita schedula docebit. Addidi qnoque publica alia in bibliotheca mea exstitentia. His storicorum in illa nihil credo, quod te fugiat. Inter Freherianas exuvias egregia multa extare nullus tecum dubito, quare tui causa ad BURCHARDUM meum scribam Guelserbytum, nescib autem, an ob Bibliothecae Praefecti morositatem, . quam insignem, cum ibi ante aliquot annos degerem, deprehendi atque expertus sum, negotium ex voto succcisurum sit. Conradi et Aventini annales Schirenses amba-hus ab eruditis excipientur manibus. Ego

quidem maximo illos videndi desiderio flagro. SARTORII Cistertium nuperrime nactus sum, quod ut inspicere potuisses, peroptassem. BURGMElSTERUS nuper spem fecerat adpiscendiChronicon Matthiae Kemnatensis, quod olim quoque deside

hurMnsi Chronico, et quidem pretio se quillimo. Ast cum Norimbergam ad Bibliopolam, apud quem latere ille dixerat, perscriberem, non sine dolore resiponsium tuli, viro cuidam nobili cessisse. Videbo tamen, num Tographum extorquere pos sim. Cum Catalogo meorum M Storum conscribendo strenue insudem, non dubito, quia

199쪽

GEORG. CHRISTTANVS IOANNIS. uin plurima ad res Palatinas spectantia

eprehensurus sim , de quibus te omnino edocebo. d. I S. April. I7IS CLX.

GEORGIUS CHRISTIANUS IOANNIS.

Quam multa tibi iam debeam, tametsi probe intelligo; mihi tamen temperare non possum, quin tuam denuo expetam opem. Qua re si in te, tuaque pecco . studia, tibi ipfi adIcribes; qui manum, quam mihi tam siepe iam animo perbe- nevolo commodasti, in reliquum etiam tempus liberaliter promisisti. Velim autem, ut Verba Dodechini ad am

uibus de Conrado Sueviae Duce, abi atre Friderico Aenobarbo in locum Hermanni Palatini ad Rhenum' suffecto

agit, usus in meos eXcerpaS, et quam ocissime ad me mittas. Tolnerus, Pses fingerus, aliique iis nituntur: quos tamen dum Conradum in Comitiis Gostariensi-hus dignitate ista auctum fuisse scribunt, Pars IV. Kk tuto

200쪽

34o GEORG. CHRISTIANUS IOANNIA

tuto iis niti dubitor quum an. Gostariae Comitia habita fuisse, mihi nondum occurrerit; uti nec Heineccio o currisse palam est: qui tamen de rebus Gostariensibus non sine cura egit. Opta rim igitur, ipsa illa Dodechini verba in-- spicere. Quae cum pauca sint, hoc mi nus tibi ad excerpendum dabunt negotii. Dodechinum Tom. I. scriptor. a Pisto rio editorum ad calcem Mariani Scotthaberi, cum ipse noris, non est, quod morineam. Ceterum gratias tibi, V. A. ago quantas possum maximas pro navatis mihi nuperis tuis officiis; et cum paria te- cum facere nequeam, hoc tibi polliceor, , tam benevoli adversus me animi testificationem memori semper animo me comis plexurum. Valet Biponti ipsis Kal. Mai. an. cIalaccxvia

CLXI.

GEORGIO CHRISTIANO JOANNIS.

cum excerpta Dodechini verba illico, uti jusseras, per Mulierum nostrum mise

SEARCH

MENU NAVIGATION