Commercii epistolaris Vffenbachiani selecta variis observationibus illustrauit ... Io. Ge. Schelhornius

발행: 1755년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

humanitate sua locutus 'videatur, meum tamen eruditos quovis modo adiuvandi studium imo ardorem adserens fucum minime fecit. De quo ne tibi ulturii superesse queat dubium, en ea , de quibus spem tibi fecerat. Vereor autem, ut majorem tibi, quam par erat, dederit, et utinam plura ac meliora suppeterent, lubentissamo certe animo omnia suepeditarem.

Ast mihi non contigit tam esse felicem, quam te ruisse intelligo, cui tot Virorum doctorum Epistolae obtigerunt. Fortunam in aliiq sat benignam expertus sum, in his vero admodum parcam. Est

mihi quidem integrum Jo. Petri LOTICHIl Commercium literarium, ipsius ma- nu congestum ac prelo paratum I sunt

xiii hi non paucae Julii Caec SCALIGERIanec dotae, ast apographae, ac denique uni-Cum autographarum possideo Volumen, eximias tamen et magni nominis virorum Epistolas sistens, illud ipsum, ex quo praesentes Grotianae desumtae sent. Spes tamen mihi est ex Bibliotheca Mayeriana, quae Berolini sub hasta vendita est, quarundam potiundi, de felici tamen eis ventu adhuc dubius haereo. Grotiana illa autographa ideo mihi existunt gratistima, quod ex iIlis Homeri exemplum doctissima ejus manu ita adornatum, ut Plures annotationes ob sipatii defectum

222쪽

nemo, doctiores autem vix nullus adii

cere postit, ipsi proprium fuisse demon

strare queam. De altera autem harum Episti 'irum monenduS adhuc eS, nomen

Consiliarii Hohenloici ita detritum esse, ut vix legi pollit. Quod si autem in di- .vinand6 illo fossan hallucinatus fuerim,

te brevi certiorem reddam, nam per ami cum quendam feci inquirere, num tali'

nomine Consiliarius Comiti Philippo EGnesto fuerit 3 Epicedium, quod, adJeci, ipsius quoque GROTil manu exaratum fuit; sed annon inter reliqua in honorem fCΗICKARDi typis exscriptum sit, de

finire non ausim. Doleo certe, quod plu- ra ac praestantiora Concedere nequeam. Oblatum equidem, noVae tuae editionis: cui propitiam Lucinam apprecor, CXCm plum exigere, Vel etiam a liberalibus manibus tuis pro tam exibuiS accipere nolim, nisi. majoribus ossiciis demereri li- ceat. Hoc Vero a te contendam, ut, si reliquis tuis inserantur, nominis mei absque ullo tamen encomio mentio fiat. Maior Iane erit, quam mereor, honos, si in tanto opere mei nominis monimentum occurrat. Ast non invidebis illud, nec ultio etiam vertes, spero. Α. 17I6. d. 38. Febr.

223쪽

Quam ultimis literis inverecundiam deis precabar, iam praesentibus ingratitudinem amoliendam habes, quasi accepto heneficio obmutescerem, idemque oblivioni traderem. Ita enim est, ut nullis resiponsoriis acceptis eorum me numero accenseres, qui, parum benevolentiae praestitae memoreS, remissiores in gratibus agendis , quam etflagitandis humanitatis officiis agunt. Verum enim vero rectius forsitan de memetipso senties, si ex ima parte ibilicitudinem, qua verbis aridis, teipsum, vir clarissime, negotiis undiquaque distentum offendere verebar, altera vero labores perexiguos quidem, numero tamen maJores academicos aestimaveris, quibus ad hoe usque feriarum tem pus ab omni fere literarum Commerincio avocatus fui. Grates ergo meaS non tam ex promtitudine, qua aguntur, et

obsequiosa quasi praecipitantia, quam ex eo studio et animo judicabis, quo me semper Tibi tuoque clarissimo homini de- , ' . li s ditum

224쪽

ditum dein agnosces. Sunt ergo, id quod insimul significandum duxi, literae, quaS ex conditorio tuo instructissimo benevole communicasti novo volui hini insertae. inque Belgium, hut excudantur, iam tranS-

missae ' Quam suppeditasti inscriptionemo illarum, meritis. Tuis, vir clarissime, miniis intentus, lubentissime mutassem, et ecentisus encomtis exornassem' nisi gratius tibi forsitan obsequium meum, 'u' tuis verbis obtemperarem, quam observantiam laudibus tuis promeritis significandam tibi futuram putassem. Opus iam excudendum suae, irti et bibliopolae, quam promisit, accuratae correctioni re linquendum erit, seque ipsum, ubi ab - lutum fuerit, grati animi monumentum tibi tuaeque bibliothecae sistet. Notas, quas MSS. GROTII in Homerum, ni fallor, literis tuis allegaveras, in schediasmate operi adiungendo tua pace insimul allegabo, ut saliva vel biblipolae cuidam, . Vel aliiS eruditis moveatur. Hinc si delineationem et recensionem quasi illorum, quae in ita praestita sunt, transmiseriis omnia tuo indicio a memetipsis dein in serentur. Fer. PenteG l7I6.

225쪽

D. CAROLO OTTONI

. . RECHENBERGIO. -

, Parum abest, quin talionis iure tecum agere,. ac par pari referre voluisse videar, quod tanto temporis, intervallo nullum adhuc ad gratissimas tuas responsum d derim. Alt si me audis, audies autem, ut spero, benevole, me non Iam cupidum viruli ute cognosces Exspectabam prius ea, de quibus, si recte memini, nuper scripsi, Volumina Epistolarum Nayeriana Bibliotheca coemta, Quae ani mo te juvandi cupidissimo perluitrare, ac de iis, quae in usus tuos in his voluminibus deprehensurum, sperabam, simul nunciare gestiebam. Accidit vero, dum iusto diutius libri isti morarentur, ut iter ad acidulas Smalbacenses Medicorum consilio parandum fuerit. , Ubi postquam integrum fere menseret transegi, diu desideratam librorum MSS. sarcinam domum reversus ostendi. Summa igitur cum aviditate illud volumen, quod in Mayeriano Catalogo p. 727. num. 13. .recensebatur, evolvi. Spes enim erat, me alias praeter

226쪽

eARoro ora- ' li Commeatus, quae l. c. memorantur, lit ras ab Hugonis GROTl I manu inventurum, atque sic veniam silentii plures tibi offerendo Epistolas facile impetraturum. Ast frustraneae fuerunt spes et expectatio mea. Nullae enim amplius occurrebant, ac dictae Commeatus literae, lingua Gallica exaratae inque se nihil continebant singulare,' nisi quod ' GROTII et UOSSII manu subscriptae ac ornatae merint. Ut adeo nil suppetat, quo te placare queam, nisi forsan tres illae ad

Fpistolae arrideant, quanquam dubium mihi sit, num illas quoque, quae ad GROTIVM ab aliis datae sunt, adjecturus sis.

De ' nuperi transmissis adhuc monendus es, Consiliarium illum, ad quem una ea rum perscripta, i et cujus nomen pene

deletum in inscriptione erat, non Apsium fed Assum vel Assumtum ) nominatum fuisse. Cuius certiorem me fecit consi liarius quidam FIohenloicus, qui mei effla, gitante Langenburgum scribens inqui

siverat.' id quod L UNIGIUM iam indi

) GROTII .epistola ad Assumium inis

serta a me ei: Amoenitat. literar, Tom. . X. p. naso.

227쪽

easse tibi existimo. Nuper aliud agens, incidi in libellum, cujus titulus: COLO AGES Bibliotheque choiste a la Rochri- 168M 8. etc. in o p. M. sqq. recenset Auctor Hugonis GROTII Comment. de Imperio summarum potestatum circa sacra, ibidemque interserit Excerptum e GROTII Epi uclla, cuius autographum servare δε dicit,

quam ut integram dedisset tui causa Vellem, ipsum tamen fragmentum hoc minime negligendum puto. Notas in Homerum quod attinet, aliam illarum recensionem dare nequeo, nisi ut dicam, illas non solum uberrimas, sed ut omnia magni huius viri solent, doctissimas utique esse, quibus textum emendat atque illustrat egregie. Plures equidem et Vett. et novos libros possideo, manu Celeb. Virorum notatos, quorum indicem meo, si Deus voluerit, ac aequum fortuna tribuerit ty-Pographum, catalogo MSS. annectam; ex omnibus tamen hoc praecipue Volumen magni semper feci, utpote a tanto Viro

profectum, ac a Clarin.. GRAEVIO eius enim olim fuit in magno pretio habuum. Si quis Eruditorum novam. hujus Poetae editionem serio parare velit, lubentissime hoc meum axemplum concederem. Nil enim prius, nil anti uius habeo, quam ut honesta proborum Virorum studia pro viribus Juvem. α-Aug. 4716.

228쪽

368 D. N. GEORGIn CXLVIII.

Magna cum animi laetitia tuas accepi , eoque maiori, quo gratius fuit cognovisse, quanturi tibi debeam pro opera in inve- Rigando Ouvone et Gemma Gemmarum a hibita. Quod nostro labori nunc denega. tur, dies forte praeter omnem sperii dabit. Ego ut vicissim ostendam, me ingrati nomen quantum pote aversiari, mitto per virum eruditioniS, eloquentiae, et pietatis nomine apud nos maximi restimatum Dn. Joh. Leonhardum Frcerei senium, Ecclesiae Nicolaitanae pastorem et Canon. Thoma

num, Mythologi mei Codicem M cum adiuncto Gnomologo bino, qui est Fri-danckius; ut inde pro lubitu excerpere queas, quicquid lubuerit. Alia etiam, quae de meis habere cupies, transmittam. Possi- .deo non unum Codicem M S. Germanicum. En inscriptiones potiorum: Lege da Sororis de S. Clara Monialis Argenti nensis, elegantillimo charactere in membrana scripta, quae secundum seriem anni vitas Sanctorum exhibet. in. 1a. Carmen

229쪽

Eroticum, in quo ingenium et fata amantium sub allegoria venationis repraesentan tur, constat circiter soci. strophis: in mem

Alsatici tres Codices, ex quibus multa hau. riri possunt ad incrementum editionis a a SCHILTERO curatae. Carmen, in quo fata Tristant prolixe exponuntur. in . IOl. in charta. Historia seu potius Fabula Ponti, qui dicitur fuisse nitus Tiburti, Regisi

Gallaeciae in fol. in charta. itinerarium Johannis de Mandevilla Germanice ver sum ab Ottone Dimmeringensi, Canonico Metensi in fol. in chart. Jacobi de Leronis Belial contra Cristum fol. in chart. Collectio sententiarum ex Patribus Ecclesiae de passione Christi in I a. in chart. Est mihi etiam opus Astrologicum et Arithmeticum figuris ornatum in.4. in chart. in cuius parte priori de mensium lingulΘrum conditione et effectibus agitur, in poste riori autem Arithmetices praecepta traduntur. Occurrit in hoc MSt. mensis,' qui appellatur Fulmonat, cujus an alibi etiam mentio fiat, scire averem. Ex Codice tuo, qui Evangelia sistit, unam tantum paginam descriptam habere cuperem, ut Constaret, an non inde aliquid opi ad Ot-sriclum cujus duo habeo Apographa, alterum codicis Vindobonensis, alterum codicis Vaticani λ accedere possit. Qiud Dieterici

230쪽

quando tandem lucem Annon tibi imnotuere fata Editionis Olfridinae, quam Franc. Junius, vir in his literis peritissiamus, minabaturi Expone illa, u lubet. Plura non addo, nisi quod latorem harum de meliori nota faVOri tuo commendem. Rrgent. d. 6. Jun. l7 6. P. S. Annon in tabernis vestris librariis venum prostat libellus, cui titulus rEinfestuus au der Teutsh- Europaeischen Staats- Historis, Giesse A. i 713. impressus ' Rem praeliares gratissimam, si ejus copiam mu

Reddidit vir plur. Reverendus Frcereia senius et J iteras tuas dulcissimas et praestantissimum Mythologi tui volumen, insignia utique tuae in me benevolentiae do cumenta. Quod enim hoc meae fideli credere Volueris, non leve sane ejus argu- mentum

SEARCH

MENU NAVIGATION