Michaelis Nauei...Chronicon apparitionum et gestorum S. Michaelis Archangeli, a mundo condito ac deinceps per varias orbis partes in sex libros distinctum, cum summarijs ad finem operis librorum, & capitum, & tabula rerum memorabilium

발행: 1632년

분량: 542페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

11 LIBER II.

quibuscunque tractatis.Nam ut non dicam Turcas ob clementiam in finitimos Christianos ab eo obiurgatos esse, & facta in Cariam impressione multos inde captiuos abducendos Turcis esse datos, Michaelis quoque A rchiducis templum opus maximum dc celeberrimum, quod elegantia, tapulchritudine diui Moiij martyris qdem in urbe imperatrice superabat, incendi pastus

est. Hoc autem templum in Chonis ad extremum tandem quis Violauerit, idem author exprimit his prope verbis. Pseudoalixius qui se Manuelis filium iactabat Chonis celebre templum Archiducis caelestium copiarum Michaelis violavit Persis indu- , ctis. Nec spectare pernicies humani gene ris dubitauit, Christi, bc sanctorum imagines calculis varii coloris expressas aboleri,& sacros postes securibus de malleis reuelli,& sacrosanctam mensam prophanari, α

humi abijci. Is autem ea est diuina vitio haud diu post dormiens, a quodam praesebytero fuit iugulatus. Idem fol. 68. CAP.

142쪽

C A P. XVIII. III

C A P. XVIII.

. paret S. Mercurio mari ri, ἐπ eius imago in cruce S. Procopij cum alijs duabur di

Vam autem frequens ab eo tempore in oriente fuerit apparitio & cul- tus Diui Archangeli Michaelis, consequenter, prout res se dabit, declarabimus. Vt enim Baronius; Nam qui,inquit, uniuersalis Ecclesiae a Deo patronus, atquCprotector est institutus, idem virtute miraculorum voluit ubique clarescere. Decio imperatore contra barbaros prΟ-fecto, strenuo, ac forti viro S. Mercurio martyri, qui tum miles erat legionis Martensium sub prima Armenia, vir quidam ingentis magnitudinis apparuit indutus albis vestibus in dextera manu tenens rompheam, & ei dicens: Ne timeas, nec formides, sum enim misius ut tibi opem feram,& te reddam victorem, accipe ergo hanc romphaeam, & irrue in barbaros,& cum viceris, ne obliviscaris Domini Dei tui. Accepi t ae vicit, α postea et rursus idem appa-H a rens

143쪽

ri 6 LIBER II. rens praedixit certamen & coronam Martyrij. De quo videri potest Surius in actis

eius mense Nouembri. In actis S. Procopij, quae habentur in a. Concilio Nycaeno, refertur quod is Nea-mias ante dictus, re benὰ gesta sub Diocletiano Imperat Ore, venit Scythopolim, ubi omne sodalitium aurifabrorum, x argen-rifusorum conuocans interrogauit eos dicens; potestisne mihi facere vas aliquod. quod ego tradam vobis. Illi vero hominis austeritate deterriti, communi consilio statuerunt apud illum unum ex omnibus, quem Optimum ex artificibus nometi illi Marius erat) dicentes, si quis est, qui voluntati tuae faciat satis Domine, hic erit. Marius autem nequaquam obedire volebat iuueni, sed is tandem ei persuasit dicens: Hoc mysterium nunquam regi ad vitam reti

lauero , agebat enim cum eo, ut crucem quam ferret ad collum suspensam exauro, argentoque consceret.persuasus itaque Marius in absentia ex auro, argentove noctu crucem fabricauit. Cum autem opus consummatum erigeretur, tres in eo imagines apparuerunt: Scriptum erat autem

Hebraico dialecto in superiori parte: Em

manuel.

144쪽

C A P. xv III. IIT manuel, Mutrinque in summitate alarum. Michael, Gabriel. Voluit autem Marius sibi timens extinguere imagines, verum non potuit: confestim enim manus eius sicca permansit. Sub gallicinium autem dux,qui dicebatur Neamias, ad aedes Marij, ut crucem auferret, properat: Videns autem illam protinus adorauit. Ait aurem ad Marium, quae sunt eae personae quaeque iis c in

striptio 8 Domine is inquit) in qua hora

crux a me erigebatur, imagines istae per se enatae sunt, neque ego cognosco, quamam haec,aut cuius sit inscriptio.Neamias autem cognoscens virtutem quandam in eis esse. adorata cruce Mario artifici copiosam mercedem soluit. Vide Surium 8. luiij, & Baronium tom a.

CAPQ XIX.

. paret S Clementi Epistopo Anc rano trudens ei panem, re calicem. ἐπ S. Iulianae et draconem apprehendere.

SVrius in vita S. Clementis Episcopi

A ncyrani Martyris admirandi, In me dia inquit vero luce, erat vir quidem Η3 aspe-

145쪽

aspectu valde alacer splendida autem veste indutus, qui ipse quoque erat lux totus quantus pennis insignis densissimis.Is cum ad eum S. Clementem ) accessisset, ei in manus tradidit panem, & calicem fol. 337. Idem in vita S. Iulianae Virginis, & Martyris, quae iussa fuit apprehendere daemonem se infestantem, cum eum iu*het vera dicere quis esset, is dixit se a Sathana missum&se esse unum ex prauis eius daemonibus, qui Huam, qui Cain. qui statuam Nabuchodonosor, qui Herodem, Iudam, lapi datores Stephani, idola Hebrςorum. Sal

monem &c. concitasset. Vnde ex aduerso

colligere est coelestem illam iussionem, aecaetera dictis diaboli molimentis contraria Diuo Michaeli primo eius antagonistae tribui posse. CAP.

146쪽

C A P. XX.

C A P. XX.

Adest S. Alexandra militi, re carnificem ao

rannum terret, de templo eius iu

IDem Surius in actis S. Alexandri mili

tis, qui regnante Maximiano, sub Tyberiano, & foetice tribuno est passus, refert quod is orabat his verbis: Gloria sit tibi Domine Iesu Christe, qui Archange lum Michaelem in Babylonem misisti. &tres illos pueros ab ignis fornace liberas i l.a I. Item fol.a 3. Domine Iesu Christe mitte angelum tuum,& accipe animam meam, quia nihil amplius ferre possum. &fol. a T. Quaecumque petijsti omnia faciam, neque quidquam denegabo. iam

Vero veni, & cum patribus tuis requiesce, paratum enim est tibi regnum caelorum, teque Michael Archangelus excipiet coronam receptUrum, quam commeruisti. Carnifex autem videns angelum assistentem, percutere non est ausus,inquiens. video quosdam terribiles circa te stantes. Martyre autem Orante angeli parumper ab H CO

147쪽

eo cesserunt, & cum caesus fuisset, animam ad caelum extulerunt. Sed nec illud pro tereundum quod prius dictum oportebat: nempe quod cum Tyberianus cubaret,qui Alexandrum iam ante crudeliter torserat; astitit illi Angelus Domini valde terribilis. qui gladium tenens, Ty beriane, inquit,aduersum te ego veni. quoniam cu Alexandro Dei seruo tam inique re geris, ut videas, ac scias quam facile hoc gladio te interficere possim. Surius in Maio fol. 2 3. Sanctus Antoninus Martyr, & Episcopus dum persecutionem Diocletiani consulto fugit, multis ille locis propagauit verbum Dei, ac tandem venit in Bithyniam in

locum, cui nomen erat Soreae, ubi Dei oratoria aede aedificata, quae dedicata est Michaeli principi. In eo ordinat Cornelium dignitate diaconatus ac inde Lycaoniam,& lsauriam Cum peragrasset, reuersias Curi dem Episcopum fecit. Denique cum mysticu celebraret ministerium in oratorioΚquod ut habent acta apud Surium in septembri) erat Soreis. martyrio affectus fuir & illic circa Soreas, & Limnas sepultus, It dexque oculum amisit. Resiquiae eius postea sub Zenone, & Anastasio imperat i-bus ipso apparente fuerunt inuentae.

148쪽

CAP. XXI.

Jn Mart rio S. Taphnutij Christur inter S. Mu Him, ἐπ Gabrielem apparet, re

tau corpus rea natur.

SVb eodem Diocletiano mirabile, fi

quod, meo iudicio.aliud est, fuit martyrium S. Paphnutij Eremitae martyris, & certamen: cum enim diu, &saepe, quae vix credi possint, passus suisset, & egisset pro fide & gloria Iesu Christi, ab irritato tyranno in quatuor partes secatus fuit, ocquatuor partes corporis in altissima turri suspensae: Christus medius inter D. Michaelem, de S. Gabrielem apparens hunc a sinistra, illum a dextra, corpus marty ris rea dum nauit; eumque de turri depositum ad Tyrannum Arianum vivum remisit veteras imporentiam argueret, & inuincibilem Christi maiestatem declararet. Passus au rem post fuit, ut est apud Surium, sub Diocletiano, ad quem Arianus praeses eum re miserat, nempe crucifixus in palma arbore. Saepe autem antea in tormentis illi ad

fuerat Angelus Domini, credo S. Michaei. de

149쪽

raa LIBER II.

De quo proinde ac S. Gabriele Metaphrastes apud Aloysium fol. Is. Nam per hos, inquit, duos Michaelem & Gabrielem descendit datio bona, dc omne donum perfectum, quod desuper mittitur in terram a Deo omnipotente: hae enim sunt duae maximae,& paris momenti diuinatis lucernae quae est principium luminis, & est unica, di trina & quae non occidunt luminaria

totius orbis terrae quς est sub caelo: mystae que arcanorum. dc ad futurorum introducentes mysteria.

C A P. XXII. De MRhenio. AB Asia nunc in Europam, ac Thraciam sermo est transferendus, Sed prius quis locus Sosthenium sit, est

dicendum. Neque enim in vocabularijs ex- 'primitur, licet apud authores diuersos non rara eius sat mentio ι uti Nycephorum Ca-listum l. . c.1o. Est autem locus in traiectU, seu transitu εν - ἀν-λω hoc nomen sor-

ritus ab Argonautis;& postea Michaelium, seu Michaele dictus, uteri Sozomenus. scribit

150쪽

scribit lib. a. c. a. Estque, inquit, nauiganti ex Ponto Constantinopolim ad dextram positus &sic in Thracia) atque abest, inquit, ab urbe, si naue traijcias circiter dia, si autem sinum qui interiacet, pedibus aut equo undique circuire velis, Io. Mi chaelium autem is loeus dictus est, ait So ZOmenus, ex eo quod pro certo creditur Diuum Michaelem Archangelum ibi apparuisse ι atque ita se habere, argument . praeterea esse possunt multae aliae res, quas compertum est, ibi gestas esse, de quibus infra. Quomodo autem ab Argonautis S sthenium sit dictus is locus. explicat Nicephorus eodem loco neque pigebit referre, etiamsi grauis nostri temporis scriptor silentio eam narrationem in alijs satis fuse se solitus extendere praeterierit. Verba sunt: Mihi vero, inquit, molestum non fuerit historiae huic inserere earum structuram

de duabus Ecclesijs intelligit diuo Archangelo ibi erectis, ut infra dicetur seriem,&vnde loco et Sostheni j nomen sit

impositum: Memoriae namque proditum Argonautas Graecorum cum ad eum l

cum peruenissent, praedari, atque diripere eam regionem coepisse, & ab Amico. qui

rerum

SEARCH

MENU NAVIGATION