장음표시 사용
2쪽
ORATIONEM PRO ACADEMIAE ALMI REGALIS COLLEGII NEAPOLITANIORΤU HABITAM PERPETUUM GRATI ANIMI TESTEM
REX , multis obaeratum nominibus me Abeuinatum
Principi, Magno Regni Cau- cellario , promtear id tamen potissmum es , cur eidem gratias habeam immortales, quod ad vices suas subeundas adlectas , viam veluti fra-
3쪽
vierit, qua tuis advolvi pedibus a picato liceret ue mihique omnibus naturae , arti que praesidiis desituto, ad tam singularis gloriae fastigium pateret accessus . Fruar igitur tam excellenti fortunae benescio ue nec praeclaram adeo nanciscendi patrocinii tui occasonem oscitanter e manibus labi Mam. Adulta fuere profecto , quae me iub initium
ab hoc aditu laudis non removerent modo, sed ab errerent omnino θ cum viderem ob quentis animi mei reverentiam tantae amplitudini parem asserre non posse. Audaciae notam verebar, quod mei pene immemor , paucis hisce puellis tuum voluerim in con- pectum Tenire, oculosque lacessere. Sed metum omnem, quem l a nominis tui δώ-jesas incussit , e vestigio detersi penitus 3 atque adeo praesentem fecit eximia illa humanitar, qua Collegium Theologorum per Regiam S. Clarae Aulam farciendum , in aurandumque se epist . Ex eo quippe ad bene de me perandum , Anum aliquod ius e visus es. Nec mihi persuadere poteram, me cum illo bonorum societate non iri conjun tam, qui cum arctis o societatis nexu conjungerer. Patere igitur,
4쪽
Rex invicti*me, impolitam hanc orationem, Collegii faciem referentem , nomine suo tegendam , a me tibi fissi ; ac veluti Decimen jam resiluti Collegii accipere ne δε- digneris . Ea quippe, ea es indoles ingeniitur, ut nativis quibusam igniculis ad litterarum tutelam feraris . Non aliunde accersitus, ingenitus tibi liberalium disciplinarum amor, cum sanguine a majoribus tuis
accepisti . Et sane nis inconcussa Annalium es , tot tantisque Scriptoribus perpetuo mata , ab Carolo inter Caesares Magno per quem bonae artes diu consepultae , tandem aliquando revixere Te originem tuam repetere luculentissime comprobaret et idem ipse , pshabito veterum i fragio , per te dilucide evinceres . Heredem tanti Principis ostenderet Studiorum universias in hac principe Regni urbe ex integro veluti resiluta , ac regia bibliotheca donata. Osenderet Gymnasum publicum Petiliae regia muni centia excitatum pro illarum commodo posulorum , queis ad hanc urbem di ilis patebat accessus. Et I cetera deessent, Venderet denique Collegium hoc no-srum theologicum diu tenebris ob tum, a Sa
5쪽
era Majesate ma pristiso nitori reductum,
adque tantam per te exis attonem devenis tum , ut cum Germanicis, Gallicis , Hi panicis , ceterissique demum Europae insegnioribus Academiis jam de dignitate certare videatur. Haec quippe ita praeclara sunt,
ut eorum decus nulta unquam obscuratura
sit aetas . Reliquas igitur praeclarissimas tuas res cum domi, tum foris testas recen- fere praetermittens, Deum Opt. Max. , ut diu Sacram Majesatem Tuam cum Serenissema Conjuge , ac Sobole ad populorum tuorum felicitatem incolumem, forentemque praeset , obtesabor . Ad tuos tandem pedes promolutus, eb' dens tum benevolentiae erga Collegium hoc nosrum , cui Clarissimi Praedecessores tui tot jura contulere, tum humanitati tuae, quae inter ceteras tuas virtutes
eminet, Te rogo, atque obsecro, ut publicum hoc obsequii mei pignus aequo, libentique animo excipias . Guod fuero confe-quutus, erit profecto , cur ego de me magni e sentiam, θ' mei Collegae omnes in hoc rames levi monumento claris mam nominis tui gloriam , animique magnitudinem
6쪽
Iod prae ceteris hic adsidentibus praestantissimis viris de Sacra Doctrina Optime meritis , hujus Academiae natalcm diem celebrandi munus unus Ego adsumserim ; haud temere , PatreS Ornatissimi. Auditoresque Optimi , sive dicendi materiam , sive temporis opportunitatem , vel lectissimorum hominum frequentiam expenditis , a me factum existimare velitis . Etenim quamvis singulae ista hominibus ad dicendum accedentibus timorem non levem facere consueverunt , mihi tamen laetitiam aeque, animumque vel cessantem, vel nolentem ad clicendum impulere . Dicturus enim eram de Theologiae Academia , cui instituendae non parum industriae, studii, ac laboris tenuitas mea, Ope D.Germani Iuliani almi regalis Collegii Magistri adjuta, contulerat. Facturus insimul verba de Theologorum Collegio, Regum munificentia excitato , ct ab inclyto Serenissimo Re e Nostro CAROLO BOR BONIO , quem Deus n his seros in annos sospitem servet , Prisco , unde majorum nostrorum desiuia deciderat, splendori restituto, novoque insuPer nitore adaucto, cujus regimen Abelli. natum Principis Magni Regni Cancellarii nomine impraesentiarum immeritus gero . His accedit vehemens amor, & ardor, quo ad honorem, & decus huic Collegio, quod inglorium, & inerti situ squalidum diu iacuit , comparandum incensius , seror . His animo sese obversantibus , tantum abfuit, ut dicendi onus detrectarem , quin mihi Votis omnibus expetendum , & libenti, accensoque animo adripiendum censuerim . Qui mecum
7쪽
ita sentiet, nullius certe temeritatis, quod unus ego in hunc lectissimurn illustrium virorum consessum aci dicendum siri eXerim , me redarguet , sed obsequentis , accensique animi mei votis humaniter ignoscet . Hac ego cogitatione erectu S , ct confirmatus , stadium hoc litterarium ingredi non dubitavi . Etenim si quid est in tanta honoris amplitudine jucunditatis, ut certe debet esse plurimum, ejus ego fructum, non nisi facto virium meatum periculo, percipere me Posse spero . Age igitur , ad ea, quae jam animo destinavi, adgredior. Et
quoniam in nullo commodius argumento orationem meam
versari psisse censeo, quam in hujus illustris Academiae,
quam sub faustissimis Regis Nostri CAROLI BORBONII auspiciis natam gloriamur, Vel indole, vel munere exponendo : illud potissimum exponendum arbitror , quae ejusdem sint munera . His summatim delibatis , quae litterarum a primis earum in Europa incunabulis ad hoc usque Collegium nostrum Theologicum fuerint fata, enarrabo . Mox quid Theolopiae praestet Academia, quae hujus curae, qui usus, ct quanta demum in illa excitata Auctorum sit gloria. Intelligitis, Reverendissimi PP., Auditores Ornatissimi, haec orationis capita invitationis loco esse ad conventus nostros; neque hic agi, ut expleantur desideria vcstra, sed ut accendantur; neque ut extinguatur sitis, sed ut excitetur: neque huic explendae parti, sermone opus est prolixo , aut arte oratoria elaborato . Quamobrem non breviter modo, sed & simpliciter de omnibus, quae Proposita , me dicturum polliceor . Utar licentia , quam Gudum sibi adrogarunt Philosophi: siquidem illi legibus eloquentiae, quas jamdudum deseruisse aiunt , soluti , veniam certe consequuntur , si rerum Potius momentis Auditorem abripiant, quam si demulceant verborum lenimentis . Pretium scilicet sermonis facit artis absentia, quando ornari res ipsa negat, contenta doceri.
8쪽
Porro ut rem altius repetam, ipsamque Academiaruinnascentium originem in lucem educam, operae Pretium
facturus arbitror, si breviter de Aegyptiorum, Chaldaeorum , Persarum, Graecorumque litteris initio quaedam delibemus. Aegyptios itaque quod attinet, sapientiae , subtiliorisque doctrinae curam solis Sacerdotibus eorum fuisse cordi compertum est. Cum enim Ρhilosephiae studia, cumprimis ejus, quae in contemplatione sita est, otium postulent liberale , nullis nisi Sacerdotibus permittebantur, queis Onerum immunitates, largique redditus, honores, otiumque , Diodoro Siculo fatente si redundabant. Quid igitur mirum, si omnigenae doctrinae professores nosce in sacro ordine extitisse Euse
bius a , & Clemens Alexandrinus 3 observarint; ipsa
nec abnuente Scriptura, in qua Moysem legimus , omni Aegyptiorum doctrina fuisse imbutum tQuae vero Aegyptiarum scholarum instituta , eadem fuisse pene Chaldaicarum, Persicarumque , concordi testantur ore Diodorus Siculus O , & Strabo r . Ad Graecas potius genteS, quae prae aliis litterarum gloria videntur florui , trajicienda est oratio. His enim, ut
magnam partem eruditionis nostrae , sic etiam nomen
hoc Academiae debemus acceptum 6 . B Sunt
s) Lib. I . Geogr. 6 Tenendum igitur Academiam initio nonnisi locum unum Atheniensium Suburbiorum gymnasiis instructorum audi vilIe. Fuerunt nempe Athenis olim praeter alia suburbana tria cumprimis splendore aedifici rum, & gymnasiis celebria: Academia, Lyceum, . CFnosarges. Quorum posteriora duo praeclare persecutus est Meursius lib a. Athenarum Attica inrum cap. a. Quoniam vero Platoni in Academia isthac schola philosophiae publica suit concessa, & quidem omnium prima I hinc scholae philosophicae nomine quam maxime Academia illa Attica inclaruit. Academia quoque omnis plane Platonis schola dicta est,& qui eam doctrinam amplectebantur Academici, qui cum sententiis dissenlerint, nata hinc nomi na Academiae Veteris, Mediae, Novae . A quibus cum plurimum alii abiἀ
9쪽
Sunt enim anni sere bismille , S ducenti , quibus
ad Graecos utilium litterarum studia perUenerunt, magnifico quidem nomine, sed tenuibus initiis, ambiguisque progressibus. Erant pauci quidam adscitis enim , quos favor , ct adulatio evexit, Tyrannis, numerus non ultra septenarium excurrit) erant, inquam , pauci inter claudos, vel labantes erecti, quos sophos appellare coeperunt, quosque si penitius perspicias, modestiori hodie philosophorum nomine vix in duas . Mirum prosecto emicuit in illis ingenium , sed tenebris obsitum in plurimis hebescebat: vera, quae falsis confusie admixta emergebant, dies melior secrevit, & luce sua perfusit. Talia sere sunt rerum omnium Principia , cum privati Sauspiciis dissicilia adgredi contigerit . Nulla enim tunc temporis auctoritas publica scientiis patrocinata . Nullae conantium societates , communi agentes consilio . Prout unumquemque aut ingenitus ardor, aut oblatum alterius exemplum, aut fortunae ludentis opera ad meditanda sive Coeli portenta , sive naturae arcana, siVemorum indolem impulit : ita suum illis studium addixit , laboriosius illud, di minus foecundum , quod primi nullis uti ducibus possent ; secundi Primis uterentur, nondum, uti Par erat, Uiarum gnariS. Cogitate homines aliquot eXterarum rerum cognostendarum desiderio accensos, dare se in viam , & quaerere iter per dumeta , nullis antea hominum vestigiis
signata; quaerere autem singulOS non communicato cum
teliquis consilio, quaerere suis auspiciis, nulla adjutos
abirent circa seculi Christiani secundi , & tertii confinia, extinctum sensim est ipsum Academicorum nomen , & invaluit Platonicorum appellatio , quemadmodum recte scribit S. Aus. lib. v m. de Cis. Dei cap. a. Ceterum primo omnium in Italia Romae videtur illa vox reducta in usum Paulo II. Pontifice: idoue non ut olim , de specie scholae philosophicae , aut schola ipsa . sed de Collegio aliquo lithoc tempore Romae commorantium , & priscae doctrinae collapsae restitutionem aliquam instituentium t eoque deinceps in Italia pallim id genus Academiae institutae , & nunc etiam in frequente sunt usu.
10쪽
aut horitate publica . Ex his iam animo percipitis, Auditores , quem illi eventum destinationis suae habituri
essent, qui scientiarum regiones, nullo antea tritas Pede ingredi , & lustrare sustinuerunt . Mirum illos non plane tota aberrasse via i Testantur autem emicantes Pasi sim radii veritatum , non omnem illorum conatibus siccessum defuisse. Atque ut eximii nihil secissent primi illi cum Thalete Milesio, nisi quod indicassent , & jam
signata reliquissent posteris vestigia, exantiati certe laboris gloriam primam, uberrimamque meruissent. Pervenias enim a Thaletis anno quinquagesimo nono, quosophi titulum oraculi occalione acceperat , primo statim seculo ad Pythagoram in Italia , ad Anaxagoram Athenis docentem; secundo ad Socratem , Democritumque, & Platonem , tertio ad Aristotelem . Atque hi non jam se intra scientias continere suas Vel voluerunt , vel potuerunt; maluerunt inter plures distimdere, quae sibi aetexisse visi stat, admissuri, aliquando etiam quaesituri auditores, quos sua docerent studia, & sententias . Quum res ita se haberet litterae faciliores adcessis
esse coeperunt . Hinc multa in litterarum cultores redundavit commoditas, redundassetque etiam utilitas in rem omnem publicam, nisi dissidia intercesiissent, & rixae philosophantium. Quos piosectus sperare non licui se set, si Porticus, & Academia , Lyceum, & Horti consensissent ad investigandam communi consilio , tradendamque communi opera veritatem Θ Si certa ab incertis, a falsis Vera, utilia a stiperfluis apte, & concorditer distinxissent, convertissentque studium suum ad optima Z Si non eminere singuli supra omnes, scd junctim universi ad altiora adspirare maluissent 8 Id quando male constilli neglexerunt , laudem quidem in eo merentur , quod acroateria aperuerunt, & in instituendis aliis oppram insumserunt. Ast in illo dedecus incurrunt, quod gloriae magis, quam veritati studentes, quibuscumque poterant altibus sectam augere , ct evehere suam , d