Nummi antiqui familiarum romanarum, perpetuis interpretationibus illustrati, per J. Vaillant ... Volumen primum secundum

발행: 1703년

분량: 713페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

GELLI A gens Consi laris, cujus nomen , an πιγελῶ, id est rideme, die tum est y si nomen a Graeca voce , an illi cognomen Graecorum more, qui binam haberet significationem, inditum Pulicola , qui populum colit nam Latina cognomina non composta sent, & inter eos , qui ejusmodi habuerunt, pauci occurrunt, nisi alter qui Agricola dictus est.

EX. s. C. Caput Iovis laureatum : in aversa parte L. GELLI. L. F. PoBLICOLA AED. CvR. Aquila insistens fulmini, in area Praeserisulum.

L. Gellius L. filius Poblicola, qui denarium hunc aureum cuindit, ille est, de quo ait lib. s. cap s. ,, L. Gellius, omnibus honorious ad Censeram defunctus, Quaesturam Pro- is vincialem iniit an Edilis Curulis factus an. Ludos is Magnos seu Romanos sortitus, ex iis quos AEdilis Cumis munus erat edere, obtinuit. Ocero de iis inquit, lib. s. AP. 2. in Herrem. Mihi Ludos antiquissimos, qui primi Romani appellati sunt, maxima iscum dignitate ac religione Iovi, Iunoni, Minervaeque esse fa- ,, ciendos. Illos appellat antiquissimos , quod hi Ludi primium a Regibus, ex tavio, tum a Consulibus , inde ab Edilibus Plebis, tandem a Curulibus, postquam si creati suerunt, celebrati sunt. Gellius in eorum memoriam numum cudit', in cujus anterioret parte Iovem , cui erant dicati, expressit: & quutu erant Seriatusto sillo decreti, ideo nota Ex s. c. adjecta est. In aversa Aquila, ut Iovis ales, quam sibi sacram esse voluit, quod in bello contra Titanas laturae victoriae in Naxo augurium attulerit. Haec Fulmini insistit, quod pugnanti illud subministrarit. Praesericulum sacrificiorum vas, aut lacra ante Ludos facta, vel Gellium fuisse Pontificem, denotat. Volum. I. Pp p II.

502쪽

GELLI A.

II. . Caput Libertatis velatum, Q. LUTATI. Q. F. Q. N. CATVLusAED. CVR. EX S. C. in aversa parte Sella Curulis inter duos lauri

ramos, supra eam corona.

Ex AEdilitate Curuli L. Gellius ad Praeturam Urbanam ascenditan. Lx Praetura Provinciam sertitus obtinuit, an. Consua latum vero adeptus est cum Cn. Cornelio Lentulo Clodiano m.

ζ' testis est hic denarius aureus, in quo L. Gellius L. Filius Consul perhibetur. Illum cudit Q. Lutatius Catulus, ut ridilitatem Curu lem se gessisse denotaret: res enim aliae ad ea quae sub ejus Magistratu gesta sunt, Octant, ut Libertatis caput, quod esus templi restaurandi curam habuerit Gellius: duo lauri rami ad duos Ludoso uos in militate edidit, pertinent ; Corona Sella Curuli imposita , aut honoris causa, aut deo, cui Ludi erant sacri, oblata. Via de in Lutatia gente. Tandem Censuram cum eodem Cn. Cornelio Lentulo gessi an. qu. e gravissima fuit apud Bisoriae Scriptores.' III. Caput Romae galeatum in laurea : ex aversa parte Figura paludata, laeva clypeum, in quadrigis decurrentibus, coronatur a

Muliere. CN. GEL. in imo ROMA.

Ad ejus denarii explanationem δε iur haec profert: se Primusis ad Gellium fortassὸ pertinet, Cn. Pompeii Legatum in bello mari ritimo contra Piratas, cujus meminit Florus, Ille, inquit, M. 3.

cap. 6. Gellius Tusco mari impositus. Etsi cognomen Gellio desit, typus huic facto favet, nam Pompeio in quadrigis decurrentibus, clypeo insigni, Roma coronam navalem supra ejus caput imis ponere videtur, quam quibusdam legatis concesserat, teste Plinio. Corona vero ex lauro, in anteriore denarii parte, ubi Romae caput expressum, ea quae Romae semper Victrici debetur. Denarius quidam ex Quadrigatorum selitorum specie est, quem, ut Legatus Pompei percussit an. quo coeptum de confectum est bellum Piraticum. An vero ille Cneius fiserit ex Publicola gente, an ex alia stirpe, incertum est: nam Q. Gellius Canus condiscipulus & familiaris Attici fuit, ex Nepote metesta Attici. IV. Diuitiaco by Cooste

503쪽

GELLI A.

M. ANT. IMP. AUG. III. VIR. R. P. C. L. GELL. Q. P. Caput M.

Antonii, pone quod praesericiatum; in aversa parte CAELARA IMP.PONT. COS. III v I R. R P. C. Caput Caeseris junioris, pone quod lituuS.

Patri succedit Filius ejusdem praenominis, L. Gellius dictus est in denario, M. Brutura secutus est ut amicum in Asiam post Caesaris caedem; sed quum Gellius, inquit Dio, lib. - . ei insidiar tur, licet convictus, Brutus illum dimisit, &ad Cassum, cui erat conjunctissimus M. Messala frater ejus, se recepit, cui pariter insidias struxit, his vero a matre Cassio detectis, illa filii salutem pro praemio habuit; relictis ergo benefactoribus ad Antonium & Caesareiri transfugit. Denarius illius, in quo utrumque expressit, illum M. Antonii Quaestorem Provincialem filisse nos edocet. Praefericulum ut Auguri datur, ad Auguratum ejus notandum ; Lituus autem litum Auguris symbolum , Caesari ut Pontifici tribuitur: ista igitur Pontificalia sine discrimine, modo Auguri, modo Pontifici,

in denariis exhibentur. L. Gellius tandem Consulatum cum M. Cocceio Nerva, Antonii& Caesaris pariter amico, obtinuit. Sed illorum inimicitiis in apertum bellum eruptis an. P Gellius adhaesit totus Antonio; An-ronius eum praefecit Classi, & uni ex Provinciis, ut testantur non modo Dio, Pessiius, & Plutarchus, sed & nummi, quos Consides in Antonia gente cuderunt: tandem pugna inter Antonium & C sarem ad Actium commissa est, Antonius cum Poplicola in dextro cornu egit, apud Plutarchum.

Volum. I.

504쪽

HELVI A gens plebeia, tres enim fratres Helvii ex Magia

stratuum cursit Tribuni Plebis fuerunt, apud D vium. Nomen ejus desiimptum videtur ab Helvo colore, medio inter rufiim & alisbum,de quo Virro de Re Rust. cap. s. Blasio cognomen a lingua blaesa, ut auguratur Sigonias de Nom. Em. Vide in gente Cornelia.

BLAs Io. Caput Victoriae pectore tenus cum alis: in aversa parte M. HELVI. P. F. Victoria in quadrigis decurrentibus, d. flagrum,s habenas equorum. M. Helvius P. filius Blasio duos habuit fratres, Cn. natu majorem Trib. Plebis an. & Caium ex fratribus minimum, an Ut Marcus autem Quaesturam Provincialem iniit an . 'ἐ Tribunus Pl bis filii an. AEdilis Plebis an. Praetor Peregrinus Hispaniam ULteriorem sortitus obtinuit primus an. nam hoc anno ex quatuor

Praetoribus, sex creati sunt, qui alter filii Hispaniae Citerioris. Q. Fabius Buteo succetat filii Helvii in Provincia an. 117. sed hic aeger non potuit discedere, dc fere biennio tantum post rediit longo&gravi morbo detentus. Claudius Nero, novus Hispaniae Ulterioris Praetor, an. Helvio Romam abeunti, usque ad Castra Consulis sex millia militum in praesidium dedit. Ille ad oppidum illiturgim, duodecim millia Celtiberorum in praelio interfecit, & oppidum cepit , deinde Romam reversus triumphum petiit: sed ciuisa exercitu alieno, & in aliena Provincia pugnasset, ovatio tantum illi decreta est, ut legitur in Columnis Triumphalibus.

Ex manubiis denarios Helvius consecisse videtur; nam Lietius narrat eum in aerarium detulisse argenti insecti i 731. pondo, signati Bigatorum I o 13. Oscenssargenti ixo 38. In iis caput Victoriae, ad recolendam illam quam de Celtiberis retulerat : in aversa parte Victoria in quadrigis, sebio more cum flagro, qui denarii ex eo vocati erant Quadrigati, & non ob ovationen, ut quirim putant; quum ovantes pede Romam, aut, ut volunt, equo vecti ingrediebantur. BERE Diuitigod by Cooste

505쪽

HERENNI A.

HERENNI A gens Plebeia filii, sed Consularis , Herem

nius etiam fuit cognomen Baebiis & Octaviis.

Caput galeatum, pone quod ROMA: in aversa parte M. HERENNI. C. F. Castor & Pollux equites, cum hastis 5e astris insigniti, in diversa abeuntes. M. Herennius C. filius in denario perhibetur, obscurae sertis homo creditus, cujus pater nullis Magistratibus ornatus occurrit. Inter mediocres Oratores a Cicerone numeratur, in Bruto. Quae sturam iniit an. in qua videtur hunc denarium cudisse, cum Blita Romae effigie; in aversa parte Castor & Pollux, non eodem modo, ut selent, decurrentes, sed in diversa abeuntes. Herennius forsan alludens eorum stellis ue nam quum Castor diem suum obiisset , Pollux fratris desiderio a Iove , cujus erat fi lius, & tantum essent ex Laeda fratres uterini, ut immortalitatem suam cum fratre posset partiri; qua re impetrata , alterni mori traduntur & revivistere. Quod ideo fingitur , ait Servius, quia horum stellae ita se habent, ut occidente una, oriatur altera. Sic Equites in diversa abeuntes videntur ex prcssi. II. PIETAs. Caput Pietatis: in aversa parte. M. HERENNI. Homo nudus alterum brachiis effert, in area littera P. in aliis Q. Post Quaesturam Herennius Tribunatum Plebis adeptus est an .: . Edilis Plebis fuit, an. Praeturam Urbanam gessi m. Provincialem quidem an . & si nobis conjecturae locus, Siciliam sortitus, ut indicare videtur denarius, qui Romae non suit cusus, & Pietatis caput exhibet, nam ipsa pro dea habita est, ut diximus. Et in aversa parte Pietatis erga parentes symbolum , in hac insula usurpatum, Non existimamus juvenem illum, ut

P p p 3 putant,

506쪽

utant, AEneam Anchisem serentem , quem humeris gestare siet, aut comitem habet Iulum, vel . eas Palladium tenet, ad eum indicandum ; sed videtur esse Amphinomus Siculus, qui, A tna incensa , patrem ex urbe Catana brachiis e periculo iubducit, qualem videre est in gente Pompeia. Herennius tandem Conselatum iniit cum C. Valerio Flacco an. edenarium ad M. Herennium spectare putant, qui Consistsufiectus ex Kal. Novemb. id in collotiana Hagmento reperisur, sed non est denariorum hujus temporis forma. Litterae P. vel Q.

Monetariorum notae sunt. HIRTI A. Diuitig Corale

507쪽

-HIR T I A.

HI R T I A gens Plebeia, sed Consularis; nomen desumpsisse

vult Sigonius, lib. de Nom. Rom. ab Hirto, id est, squallido.

C. CAESAR. COS. TER. Caput Pietatis velatum: in aversa parte. Λ. HIRTIvs PR. Lituus, urceus & securis

A. Hirtius, A filius, Magistratus per maesturam Urbanam, ut moris erat, inccepit an. π , deinde Legatus Iulii Caeseris fuit in Gallia I cujus partes sequutus est in bello Civili, eidem amicus de semiliaris. Tribunatum Plebis gessisse an. 'et collisitur ex Lege

quam tulit, uti Po eiani ex Magistratibus excluderentur. Sed probabilius eam tulisse, quum Praetor Urbanus esset an. 'I' a Caesare factus, postquam ille auxisset Praetores ad decem; in cujus gratiam videtur hunc aureum nummum cudisse, in quo, sub vultu Pietatis, epigraphen Caesaris posuit i non concessa illi a Senatu cudendi cum imagine sita adhuc ficultater initio nempe ejus tertii Consulatus, ut praefert inscriptio : Pius voluit videri in eum , qui ab omnibus PARENs PATRIAE vocatus est. Pietatis imago m do velata est , modo sine velo essingitur , sed ut erat Pontifex Maximus, ideo Pietas velata est , quia sic illi exhibebantur, &signa Pontificalia ad Pontificatum Maximum Caesaris etiam spectant. Vox PR. exponitur Prator. Quidam Praefectus. Sed vide Regulum in gente Livineia, in cujus denario vox PR. & altera PRAEF.

occurrunt.

II. PIETAs. Caput Pietatis: in aversa parte Sacerdos, d. pateram super aram ignitam, pone eum Camillus tenet ambabus sessimenis menta pro sacris: adstant ex adverse duo Consules togati, hastis cum pendulis insignes. Caesar cum bellum Parthicum moliretur, Hirtio & Panis Consulatum Disitiroo by ciboste

508쪽

88 HIRTI A.

sulatum designavit in an . 'et quem, etsi a Conjuratis Id. Mart. occisus sit in Curia Pompeii an. inierunt , sed M. Antonius, quum in Macedoniam Provinciam sibi decretam ire debuisset, in Galliam Cisalpinam, quam D. Brutus obtinebat, prosectus est,& eum Mutinae obsedit. Novi Consilles Magistratum ineuntes in Senatu de Republica retulerunt; Senatuscontuitum , ut Legati ad Antonium mitterentur, factum est; at quum ille, conditiones accipere , & Senatus illius responsa approbare nollet, hostis judica tus , S: bellum constaeum Consulibus decretum est: mox ad ipsum se accinxere & sacris, quae initio belli habere consueverant, ut refert Dio, lib. s. in cujus memoriam hunc denarium aureum cudi cuia

ravit.

Ab anteriore parte visitur caput Pietatis; sed illius quae in patriam debetur; ideo velata non est, ut manifesta desit, & in aversa arte ambo Consules , ad aram stantes videntur hastis armati,icet togati sacris assistentes, quae Sacerdos ficiebant assistente C, millo : sed Dio tradit, loco citato, exta ab Aruspicibus, propter multitudinem sanguinis dijudicari non potuisse , quod malum omen cum aliis, ipsis portendit; & Constiles quoque , ante ferias Latinas, Urbe profecit, quod quotiescumque factum filii, pernicie ipsorum fuit: nam ambo in praelio ad Mutinam, etiam si victores, ceciderunt; Hirtius quidem in pugna, Pansa vero post paucos dies ex vulneribus, Bononiae. Hirtii corpus Romam peri tum, publica in Campo Martio sepultura conditum fuit. Caesaris Commentaria de bello Gallico-Pompeiano complevit , quemadmodum ipse titetur.

509쪽

HORATI A.

HORATI A gens Patricia dc Consularis, valde antiqua. Decorum nomine sic ait Glandorpius. Horatios volunt ab is orando dictos, sed consuetudine factum ut adspiratio adjiciatur. ,, Cognomen Cocles ab oculi desectu, is dicitur qui unum tantum haliat oculum, quasi oeses.

COCLEs. Caput Romae galeatum: ex aversa parte IMP. CAEs. TRAIAN.AVG. GER. DAC. P. P. REST. in imo ROMA. Castor de

Pollux decurrentes, cum equis ictastis, insignes astris. Horatia gens primis Reipublicae temporibus plurimum enituit. 'Testis est Horatius ille Tergeminus, qui, Curiatiis Albanis caesis, . victoriam Romanis reliquit. M. Horatius Pulvillus, ducto genere ab Horatiis Τergeminis, ut scribit Consul Capitolium dedicavit, & P. Horatius Cocles M. Pulvilli frater patruelis, qui in eo bello quod Porsena Hetruriae Rex pro restitutione Tarquiniorum cum Romanis gessit, quum Ianiculum Iam captum videret, hostesque inde in urbem irruere , solus hostium in tum. sustinuit, donec a tergo pons a sociis frangeretur : quo facto secum armis praecipitavit in Tiberim, & incolumis ad sitos tran, vit. Et ob noc factum decreta est in foro Romano statua ; apud

Plutarebum in Poplicola. Licet verbaban. nullus Horatiae gentis inter Magistratus majores in Nisoria Romana reperiatur, aliquis tamen postquam argentea moneta signari coepit an. Horatii Coclitis nomen denario imponendo se ab illa originem duxisse posteris denotare voluit sed quum tantum Coclitis cognomen in eo inscribatur, ει typus sit Castorum solitus, ad alteram etiam gentem spectare dubitateus, qui ejusmodi cognomen habuerit. cicero suo tempore etiam, Horatii nomen revocat, ustima, lib. I 2. ad Cornificium. Tra-janus vero qui denarium restituit, hoc dubium tollere videtur, qui tam celebris Familiae memoriam renovare voluiti

510쪽

HORTENSIAE

HORTENSI A gens Plebeia , nam L. Hortensius Trib.

Plebis perhibetur jam ab an. 'ζ' Nomen ab Horio dirivatum quidam existimant.

Caput Romae galeatum et in aversa parte L. HORTEN. L. F.

in imo ROMA. Victoria in bigis, d. coronam, L equorum ha

benas. .

Ad L. Hortensium L. filium jectat hic denarius, in Hortenis si oratoris patrem. Is vero Quaesturam Provincialem iniit an.& ad impensas Provinciae solvendas Romae denarios percussit, ut ROMA vox indicat; nam a Tribunis aerarii pro stipendiis militum di exercitus sumptibus monetam accipiebant, quae eorum n mine cudebatur, & Blito Bigatorum typo, vel alio, ut quae- Ie Provincia Quaestoris monetam nosceret. Victoria pro flagroiquando coronam gerit, ut insigne, ut existimamus. Post Quaesturam, quam per tres annos gessisse reperio, ad Tribunatum Plebis accessit Hortensius, an. χdilis Plebis fuisse videatur an. '; Praetorque Provincialis Siciliam sertitus obtinuit an ur ex Ocerone colligitur. II. Capue Romae galeatum et in aversa parte Q. HORTENSI. in imo ROMA. Castor & Pollux, astris insigniti, decurrunt in equis cum hastis. Golmus ad Q. Hortensium , celeberrimum oratorem , revocat hunc denarium , quem Lucii filium cicero nominat , in Bruto , sed quum patrem in denario non appellat Ho tensius, ex serma illius eum antiquiorem suspicamur, &ad

Horten Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION