Systema iurium Corporis Euangelici. Auctore D. Ernesto Ludovico Posselt

발행: 1786년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ceptum verbis quam re ipsa tristius horridiusque non ipso tantum iudico, sed inprimis etiam testis temporum historia euincit. Inde enim ab an. ΜDCXLVIII. ob conditam pacem memorabili , usque ad annum huius saeculi quinquagesimum, licet in tanto aliarum

super alias aceruatarum iniuriarum cumulo , nullus. istius iuris usus fuit. IO) Plane igitur euentUS cum ratione legis conspirauit, quam in eo arbitror sitam fuisse , ut mutuo metu proposito in violati unibus utrinque abstineretur. Quod si tamen ad nouissimum. illud vis armatae auxilium descendere aliquando iubeat ultimum ac maximum telum necessitas, nec Evangelici Corporis vitio id euenit xo et fatis. 'o Hinc Euangelici in Etteriς supra laudatis de d. XIII.

132쪽

humanarum rerum conditione imperfecta excusatur. Ia

ROTH T. IV pag. 978. re Nihil hane in rem melius dici potest, quam quod mα, nuit STRun Ius iii den Gebennitiden P. IV.

133쪽

Clarius illustrabit haec omnia exemplum , quod

netas nostra vidit anno MDCCL. Fluxere nimiarum a gente HOhenloicorum corpitum olim, nunc principum, plures familiae, partim Augustanae consessioni , partim romanis sacris addictae. Sed per decursum anni decretorii utique per illam prouinciam euangelicae religionis cultus obtinuerat, cuius securitati magis etiam insequuto tempore per pacta gentilitia prouisum. Nihilo tamen minus cunctis modis ille a principibus catholicis neglectus euersusque Mox a summo Caesaris tribunali lata a. MDCCXLIV. sententia iis iniunctum, ut res omnes in pristinum statum reducerent, quod ni ultro essent facturi, circuli franconici rectores id muneris exsequerentur. Sed dilatum praeter exspectationem negotium , interposito a principibus Holientoicis reuisionis remedio ς quod naturae rei ac legibus imperii repugnare intelligentes Euangelici quum nihil inter ea remissum scontumacia esset . elapso tempore definito, anno MDCCL. vltima experiri decreuerunt, adhibente

134쪽

iustissimum rigorem Onoldino Marchione. Ortus

statim per Germaniam inuidiosissimus clamore is conincidisse vim imperii, quando non iure , sed armis statim ac caedibus transigatur. Eo recenti licentia venis tum , ut . quod apud incultas gentes summa poena rum acerbitate coerceatur, idem in imperio , sapientiis mis munito legibus, non impune tantum , sed cum laudibus etiam fiat Quapropter non aliud nunc hostibus imperii antiquius votum elise, quam ut, nullo ipsorum periculo , suis illud viribus dilaceretur. Euersuros patriam virorum sortium Germaniam non Gallos, toties caesos fugatos que, non Turcas, ab

incredibili potentri extremas in angustias deiectos, sed principes ipsos et optimates, infelici factionum certaminumque studio abreptos. Μ Haec aliaque publice ac priuatim iactata. Grauius tamen illud, quod Caesar ipse, maiestatem imperii sui non medi criter ista re violatam existimans , quicquid actum fuerat, pro irrito haberi iussit. a Sed quam in de

cernenda vi constantiam exhibuerat Corpus Euangelicorum , eadem illatam illam defendit grauissme, scriptis ad Caesarem litteris, quibus de illo, quod ipsa pax mestphalica instituat, vindictae armatas

1 Lassisme uniuersa haec complectitur Sc HAUROTHIANA Collectio T. I. pag. 786.-8ῆ6. et 863, usque ad finem. ac T. III. pag. 96,. - 99 .a In decreto commisi. caesari de d. XXX. Octobris MDCCL. , quod postea repetitum in decreto de die L. Ian. MDC Lu ScΗAu ROTH T. III. Pag. 367.

135쪽

iure abolendo , praeter fas et aequum, colatraque fidem legi regiae a se obligatam egisse, satis aperte arguebatur. 3

5. XL.

Coniunctum huic eth ius talionis, seu, quod inconcinne vulgo dicunt, repressaliar uni. I) Iani primum ι Verha Euangelicorum in litteris die XXI. Aprilis MDCCLΙ. ad caesarem datis, hetaec sunt : is uni, eben

unverbindlit halten musse. D Su HAU Ro TR T. I. pag. 873. i) plurimis et inuictis argumentis hoc ius sibi vindicarunt Euangelici apud Sc HAu ROTHIUM T. IIp. 76acig.

136쪽

primum quidem si curiosius in potestatem verborum inquiramus, inter retorsiones ac repressalias distri men aliquod intercedere adparebit. Illa sine communis nota, quod eodem iure iniquo, ab altero adue sus nos ac nostros colastituto , in simili casu aduersus ipsum etiam suosque utimur. Fit ergo , ut paucis rem complectar , utroque in casu iuriS iniqui , erga nos et nostros constituti, mutuus usus, qui si adhibitavi peragatur, repressaliarunt, sim secus , retorsionis recipit appellationem. 2 Ilias iure belli aestimamus: haec naturali aequitate ac legibus ciuilibus nititur. 3

ut nihil illi omni disputationi vel addi a quoquem vel detrahi possit. Eamdem materiam breuiter quidem, sed more suo, id est , erudite tractauit Dad. Georg

minis . Ia ST R u B I u s lac. cit. pag. 348. Ergo, si verae verbo. rum potestati inserviamus , non repressaliarum , sed retobionis iure . propter vexationes Euangelicis pala. tina in prouincia illatas , usi sunt magnae Britanniae, ac Borusiae reges. Vid. IDEM Pag. 349. D. Quod . ipli quoque Euangelici innuunt : is und da timne nimies lodam abusue Aepres lien, ober aber retorsones. iuris iniqui. Sc HADROTH T. II. pag. 3 Au o. LEYsERI Meditat. ad pandectas Spec. XXX. Med. 7. STRUBIUS L cit. pag. 3 8. Spectant huc sequentia Euangelizorum : si das eoc das i iis repressiiliarum ein auxilium et remedium

137쪽

Ηis praemissis inter eiusdem reipublicae ciues securidum regulam non licere uti repressaliis non modo ratio sima docet, verum etiam imperii leges confirmant, Ni quae poenas grauissimas in eos statuunt, qui priuato ausu ipsi sibi ius dixerint. 1 Sed

extraordinarium ex lege et sanctione pacis in locis

supra allegatis ist und 6Ieibiti vermittetsi desien alien b ieben huius transactionis con sortibus nichi allein stet stebet , sonbern duo die iube verbunden findi

uniuersas et singulas huius pacis leges contra quemcunque , sine religionis distinctione tu han abenund iu staὲen , iunctis etiam casu exigente cum parte laesa viribu, et armis. ScΗAu ROTIl T. II. g. 763. a ς κ. Luh. g o En M E R I Princeps S. R. I. iussatim vi et armis tuens . S. 4. Iq. in nectis iuris ciuilis T. II pag. 2'H. sqq. Neque in mentem unquam venit guangelicis dubiam reddere huius asserti veritatem, quod quidem abunde confirmant sequentia : is Dast Reprel salien regulariter verbothen unb rein ordentis

138쪽

quum urgente ultima necessitate vel bellicam vim ex ' praecepto pacis estphalicae, per modum exceptio- ianis rite adhibeat Corpus Euangelicorum , idem etiam repres Ialiis, licet di sertis verbis de iis cautum nihil sit, quoniam tamen vim grauiorem quodam quasi henignitatis temperamento excluduut, tamquam minori malo, uti posse, facillime intelligitur. a Quidni

139쪽

enim cui plus licet, id, quod minus est, non liceat 3 Plurimis praeter ea exempli, non modo a principibus imperii, sed ab ipso Caesare agnitum saepius fuisse ius repressaliarum edocemur. 3θ Mirum ergo haud immerito Corpori Euangelico visum , retorsiones propter iniurias Palatini electoris in prouinciis augustissimorum Magnae Britanniae ac BOrussiae regum factas tam moleste tulisse CAROLUM UI. Caesarem, vi acerrimum illud edictum ψ) in comitiis proponeret , quod Corpori Euangelico plane funus ducero ex destinatione scribentium debebat, ni conuersone rerum facta illustrandis explicandisque eius iuribus uberrime idem cumulatissimeque inseruisset. s) Itaque hoc etiam exemplo confirmatum illud est :

veritatem, quo diutius validiusque oppressa variis artibus lateat, hoc deinceps laetius emorescere, tantoque magis conspici , si non per plana duntaxat et amoena ducatur, sed aliquando etiam in ancipitibus et confragosis , ubi omnis error conciderit, intexprocellas ac tempestates stet inconcussa. S c H A u R o Τ Η T. II, Pag. 774. II. ) De d. XII. Aprilis MDCCXX. apud Se ΗAd ROTH

T. II. pag. 641 - 6S .s praebuit enim oceasionem litteris Corporis Euangelici de d. XVI. Nouembris MDCCXX. quas Cap. I. S. T. meritissima laude ornauimus. Exhibet eas S HAUR o T N T. II pag. 7s9-8 8.

SEARCH

MENU NAVIGATION