Magnae deum matris Idaeae & Attidis initia : ex vetustis monumentis nuper Tornaci erutis

발행: 1624년

분량: 33페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

IFosciosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa diuinis contrectauit O funiuit flagitiose operis instrumenta Ddique vi Culter si modo is culter est; aemulatur autem falcem vinitoriam, quam delineauit Columella) non alio referendus est, quam ad exsectionem virilium. Iuvenalis Sat. II. Quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat iam

Moresuperuacuam cultris abrumpere carnem 'Cultri autem figuram exhibet antiquum marmor, Capuae; apud Gruterum 6 O. ΙΙ. Vtebantur vero Coqui Cultro. Plautus, Aulularia. Ev. quia Cultrum babes CON. Cocum decet Venatores etiam, Martialis Lib. I. II S. ---Stupuitq; superbus Venator , cultro nil superesse suo.

Et hos Secespitas appellant nostri Antiquari j, non omnino male. Te-.stula alioqui usum suisse Attinen notat Arnobius, silice ante Arnobium CatulluS. Divellit illa acuto sibipondera stice. De cithara superfluum videtur ut sermonem instituamus. Ea enim Solis dc Apollinis gestamen est satis notum. Virgilius lib. XI I. Aen.

I esuas artes ,sua munera istus Apollo. Augurium Citharamque dabat

Et Apollo magnae Matris amasius fuit, teste Diodoro Siculo. Qilod sequitur statuemus esse Gladium, quo usi sunt Galli, ad brachia sibi qui Lque dissecanda:in pompa nimirum & lymphato illo discursu. Apuleius lib. VIIJ. Lucretius lib. II. TelaqMe prsportant violenti signa furoris

Ingratos animos, atque impia pectora volgi Conterrere metu qlispoissint numine dius. C terum antiqui gladiorum capulos, & infima vaginarum ita frequenter ornarunt ut hic Videmus, Cum tamen gladij mucro in acumen, desineret, neque esset arcuatus, Ut plerique arbitrantur. Et hoc schemate

conspiciebatur antiquus Gladius, apud LAEL. PASCHALINUM Romae, ut nos non ita pridiem Vidimus, & alij non semel. Gladis porro usum & primum inuentum Diodorus ad Curetas refert,li. V. Biblioth. At Curetes cum Idaeis Dactylis Corybantibus non semel confundunt

veteres auctores, Strabone etiam teste. Servius eximie ad lib. IV. Aen. Alis tradunt, Curetes oe CorJbantes, matris Deum mininros, cuklodes scut dictumen pueri Iouis, ad plurimas rcs maximi Uus hominibus extitise. Claudianus Libro saepe Citato,

Interea gelids secretis partibus IdsDum sedet, tbyssos spectat de more Crbele,

Curetumque alacres ad tympana suscitat Enses. Et lib. II. de raptu ProsCr. Seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis

Incolis , Bridios Curetum despicis Enses.

22쪽

Torceps quae subsequitur Vulcanum indicabit, quem Pileus & Tenax

nos Italice Tenaglia) insigniverunt apud veteres; ut in Aureliae, SI Caesiae gentis Denaxijs adnotatum esL At V ulcanus Coelo natus,cuius meminit Cicero lib. IIL de Nat. Deorum,Cybelen cognatione aliqua Videlitrattigisse. Et certe Marcianus Capella Terrae patrem Vulcanum nominat.

At Terra magna mater fuit. LucrCtiuS. Quare magna Deum mater, materque ferarum Et nostri genetrix hse dicta est corporis una.

Summum fastigium Pollicis digiti insidet nug Pinea, qua Isiacos usos fuisse scribit Aes. Lampridius in vita Commodi Imperatoris. V t ex hoc

etiam capite liqueat, quod sub initium huius commentatiunculi monuimus, indiscretas fuisse horum numinum apud antiquos rationes. Statius lib. X. Thebaid. Sic Phr1ga terrificis genitrix Iha cruentum Elicit ex ad)tis , contemptaque brachia ferro Scire vetat. quatit ille sacras in pectora Pinus ,

Sanguineosque rotat crines, ac vulnera cursu Exanimat , pavet omnis ager , respersaq; cultris Arbor, attoniti currum ereXere leones.

Vbi videtur falsus Luctatius Placidus, qui Pinus sacras consecratas laces interpretatur . Pinus autem arbor in penetralia templi Matris Deum inserebatur, in Attidis memoriam, ut scribit Arnobius lib. V. non semel. Quod nimirum sub ea Attis virum exuisset, vel trunco illo induruisset, ut canit Ouidius lib. X. Metamorph. Inserebatur vero lanarum velleribus stipitem circumuoluta, & ramulos redimita & compta violaceis coronis. Dies autem status S solemnis huiusce illationis fuit X I. Kal. Aprilis, ut ex vetere Kalendario Constantiniano me docuit HIERONYMUS ALEANDER, cuius docti & eruditi in illud idem commentarii propediem prodibunt. In eo est legitima haec seiti diei formula ARBOR INTRAT . unde natum videtur glossema Luctatis ad illa Statij.

-- - Respersaque cultris,

ARBOR. Tinua, qus colitur in sacris Matris Deum, sub qua iacuit Attis, M ari Deum dilectua. Servius ad illa IX. Aen. inea f=lua mihi multos dili dia per annos Scripsit, congrue nam i inus in tutela Matris Deum en . Qui imitatus est Claudianus Lib. 1. de rap. ProlerP. --. Templiqi colendi 'si issa selex, denses quam Pinus obumbrae Fronuibra, ct nulla lucos agitante procella Stridula coniferis modulantur carmina ramis .

23쪽

concentu delubra gemunt, ululatibus Ide Bacchatur, timid- inclinant Gargara Divo.&c. graphice . In eadem media simulacrum iuuenis subligabatur inquit Iul.Frmicus)Attinis videlicet: idque ex Dei fortasse monitu , ut scribit Diodorus Siculus. Hinc Pinus in tutela Cybeles fuit. Phaedrus lib. III. Fabular.

Et Myrtus Veneri placuit, Thsbo laurea, Tinua Cybela, Populus celsa Herculi. Pinus autem figura, ut in marmoribus & gemmis olim haec suit. Expressit vero hic Artifex Virgilianum illud ex Ecl. VII. Hic arguta sacra pendebit Ibtula Pinu. illa Macrobii Lib. I. Saturn. Cap. 2I. Solem vero sub nomine Attinis ornant Finula ct Virga. Ad nucem Pineam ut reuertamur ; CXtat apud Macrobium insignis iocus Cascellii l. C. qui consulenti an nux Pinea Pomum esset, respondit, Pomum futurum, si in Vatinium misisset. Lib. II. Saturn. cap. 6. At sine exceptione pronunciauit Martialis Lib. XIII. et Toma sumus Cybeles, procul hinc discede Viator,

cadat in miserum nostra ruina caput.

Cybele autem dicta est a monte Cybelo, seu Cybele. Virgilius Lib.

III. Aen. Hinc Mater cultrix Cybeli --,& Otii lius in IV. Fastor. Inter ait viridem cybelen, altodisq; Celevatis.

Imposuit autem pictor , siue alius quispiam GABRIELI SIMEONIO, dc lo. GEORGIO HERV VARTO , ut alia spCCle nobis exhiberent ex marmore PENNENSI, inter MAS- SlLIAM, AQUAS SEXTIAS cruto. I ndicem dc impu-

24쪽

dictam digitos, ut ex fragminibus etiam nunc apparet, obsidebat olim Aquila, qtl e fulmen ungitibus prensabat. Illa Iouem utique significauit, qui Agdistis, seu Acclestis pater fuit; cuius cruore extitit repente Vt diximus) malum Punicum, quo in sinu reposito, concepit Attidem

mater. Manus autem haec gestu& conformatione, dextram Attinis exhibet, ut videmus in signo una Cum ipsa eruto . Neque absurdum erit Opinor excurrere tantisper hic , emendare insignem Vlpiani locum , in quo de magna Matre agitur; ut in pristinum nitorem restituam tur qui hactenus in mendo delituit, ad speciem elegans ,& elaboratus. Huic ego Laruam omnium primus sorte detraxero. Locus est in Libello, cui titulum adscripserunt, Institutionum seu Titulorum,ex co

pore Vlpiant, Lemmate, QSi heredes institui possunt. Recenset ibi Ι. C. Deos illos, quos ex S. C. seu Constitutionibus Principum, heredes licebat instituere. Enumerat vero Iouem Tarpeium, Apollinem Didymaum, Martem in Galila, Mineruam Iliensem, Herculem Gaditanum, Dianam Ephesiam. Hucusque recte omnia; porro adiungit Matrem Deorum Cybelem, eam qua

Smyrmae cesitur. Cybelen hanc ne fanaticus quidem ullus somniauit Vinquam. Quid enim Vlpiano, cuius proprietatem atque elegantiam Viri docti suspexerunt, cum poetica illa voce, quae tautologian etiam inuito eXprimeret At vero cordatus nescio quis IO. TILIVS fortasse cui plerosq; veteres I. C. serimus acceptos, quique hunc Librum primus edidit, manu scripti Codicis scripturam bona fide exhibuit multis in locis. ingentae, hoc Ae religiose. Vidit enim vir eruditus quisquis ille suit latitare nescio quid sub ea Librarii manu, quae hasce litterarum notas descripserat, MATREM DEORUM SI PELENSIMQNAE HYSMYRNE COLITUR. Haec antiquae lectionis

altius impressia vestigia eo primum me traduxerunt, Vt cogitarem scri

ptis te Vlpianum MATREM DEORUM SI PYLENSEM

IS IN QVAE SMYRNAE COLITUR. Neq; omnino mala haec mihi diuinatio videbatur, coniectanti m I S IN, ex Libraxij

Oscitantia, Sc Litterarum Cognatione, antecedentis dictionis extrema, antiquo & alibi saepius prodito vitio inuasisse. Aderant meae Emendationis rationes ut sane opinabar satis exquisitae. Pausanias in primis eruditus antiquitatum indagator, Lib. III. Magnesios testabatur, qui in Sipyli parte Aquilonari sunt,signum Matris Deum adseruasse, longe Omnium quotquot extabant antiquissimum. Huiusque antiquitatis vel Senatum vel Principum aliquem rationem habuisse ut mihi persuaderem, Asylorum iura vetustati plerumque innixa, ut apud Tacitum, a simili compellebant. Accedebant praeterea Magnetum merita, qui in bello, quod Populus Romanus aduersus Mithradaten gessit, egregiam Operam nauarunt. Iam vero quod ad Isiden attinet, quae Smyrnae Coleretur, retulerat pridem in litteras Aristides, Sacror. serm. III. Sc Sacerdotem Templum Isidis Smyrneae, in quo ipse Isidem, Sarapse dem, anserinis hostis sexorasset. Neque vero permovebant me aliquO-

25쪽

rum voces, absonum videri Aegyptiam superstitionem adeo probatam Vlpiano, ut inter maiorum gentium Deos Isin adnumeraret. Succurrebat enim, id non Iurisconsulto ipsi, sed Senatui, Principibusue, qui superstitionibus indulsissent, vitio vertendum. Fungi ipsum enarrat ris munere non ph ilosophi. Quae si non placerent; non eum esse me, qui miraretur hominem Christianis infensum, Deorum cultui plus nimio addictum, sordida monstra scriptis suis intexuisse. Hoc nimirum iure obtigisse His quibus exactas placuis seruare tenebras,

Splendentemq; die medio non cernere Solenta.

Vt missium faciamus, Vlpianum Praefectum Praetorio fuisse eius Principis , qui Isum Seraptum Lampridi j verba sunt in Alexandro decen

ter ornauit.

Neque vero inficias tuerim , non displicuisse mihi emendationem alteram,ab antiqua scriptura minimum abeuntem:ea fuit, MATREM

DEORUM CYBELEN IS IN Q VAE SMYRNAE

C O LIT V R. ita tamen ut Cybeles cognomentum topicum fuerit. de quo Pisander apud Stephanum in K Y B E A EI A, Strabo Lib.XI I. Diodorus Siculus Lib. III. Suidas&alij. Haec ut dixi speciosa S vera Videbantur, quae etiamnum videntem meliora probantemque alliciunt tamen. Verum, ut sunt posteriores curae meliores, Commodum occurrit Aristides, qui non semel in Sipylo Smyrnam illam antiquam, ibidemque Iouis matrem, Deorum thoros,& Corybanum choros r censuit. An idem sibi voluit Plinius Lib. XIV. cap. IV. nascitur M Toneum) Sm'rnae regione , iuxta delubrum Matris Deum ' Antiquissimam autem religionem Smyrnaei videntur in nouam urbem transtulisse, di Veteri seruato loci cognomine, in Metroo excoluisse. Neque Vero meritis in Pop. Rom. Smyrnaei Magnesijs erant posthabendi, si Cornelio Tacito credimus. Legamus igitur M AT REM DEORUM SI PYLENSEM, quam ut secerneret Vlpianus ab ea, quae apud Magnesios colebatur, adiecit, QUAE SMYRNAE COLITUR.

APPENDICULA.

Ilius Gregorius Gyraldus vir sane accuratissimusproprio Syntagmate de Rhea SI Ope, multa disseruit, quae Cruditum Lectorem instruere possit int. Nos hic Analecta quaedam dabimus eruta e varijs Inscriptionibus Marmorum Nummorum. Itaque monemuS primum A. Augustinum Dial. V. hanc epigraphen D. M. M. I. I. recte interpretatum esse Deum matri magmae Ideae, minus recte Deae magnae matri Isidi . marmor enim prςsesert Cybelen non Isidem. Licet

26쪽

indicant carmina Cypriani, seti Tertulliani, ad Senatorem apostatam; i I. tamen Isis alio cultu, &schemate fingebatur. Monemus secundo Pierium Valerianum virum impense doctum lib. 39. Hieroglyphic. recensuisse Nummum Faustinae Aug. cuiusmodi & nos olim habuimus,in cuius auersa superficie spectabatur Cybele Leoninae insidens selli, sphae- Tamque inter manu & genu continens, cum nonnulla hallucinatione. II. Non enim sphaera, sed tympanum est certo certius. MonemuS tertio Adolphum Occonem Pieri, auctoritati nimis in hoc detulisse, in suis Numismatibus, cum posset nummum inspicere, S tympanum adnota-l re loco sphaerae. At Catalogo,quem recitat Servius MAGNO R. DEORVM Lib. I M. Aeneidos ex variorum Auctorum sententia, adiungi possunt Mater Deum & Attis, quibus duo monumenta positastini sub hac inscriptione DIS MAGNIS, apud Gruterum 27. q. dc 28. 2. porro Idaeam appellarunt ab Ida vel Cretae vel Troiae; utrobique enim V. colebatur, ut scripsit Virgilius. Magnam cur dixerint petamus ex Lucretio, Arnobio. Mater Deum magna Pori Aug. & Traiani, siue Triani Felicis quae fuerit alij viderint; exscripsit autem Gruterus 3C8.1 o. II. fide Iusti Lipsij, marmor mendose, quod emendatum habetur I. apud Phil. Cluuer. lesb. III. Ital. antiq. cap. III. Cerariam quam appellet antiquum marmor apud eumdem 1 o I Q.2. mihi prorsus est incompertum. nescio quid sane Cereris redolet, quam eandem esse cum Magna IL Matre nonnulli arbitrati sunt. Attis qui & aliquando Attin, Y ι, Oealtissimus, celsissimus nuncupatus est, Vt in vetere Inscriptione apud Gruter. 28. I. Solem nimirum omnia pervidentem, omnia perlustrani tem esse censebant, ut diximus. Vidimus etiam appellatum Minotau-j rum Minoturanum, petita fortasse a nomine alicuius vici nomenclatura . Succurrebatq; Minotaurus,nisi amicus noster FEL. OSIVS vir ornatissimus, humaniorum litterarum inhoc nostro Gymnasiopi blicus Interpres ostendisset mihi duas Veteres Inscriptiones Romae r

M. D. M. I

ET ATTIDI SANCTO MENO TYRANNO Q. CLODIVS FLAVIANVS

l MATRI DEUM MAGNAE

l RENTI. HERMAE. ET ATTIDI' MENO TYRANNO IN VICTO

27쪽

2 IQtiae sane longe abeunt a Minotauro. Quare A M P LIA N D V M.

V idemus autem in hisce Inscriptionibus Cybelen summam, paren-I Stem appellari, Attiden sanctum, & inuictum . quod pqstremu m adiunctum Herculi, Soli, & Mithrae conuenit: imo huic uni proprie si Commodianum audimUS.

Inuictus de petra natus se Deus habetur 2 tunc ergo vos de sis date priorem Vicit petra Deum quaerendus est petra creator . Insuper oe furem adhuc depingitis esse Cum se Deus eses umquam non furto vivebat Terrenus utique fuit 9 monstriuora natura Vertebatq; boues alienos semper in antris

Sicut O Cacus Vulcani filius isset . hactenus Auctor conclamatae editionis, SC desperatae. Attin appellatum MPhryga vidimus in vetere Epitaphio vi retulimus apud Caesios Romae. Mater Deum magna Idaea, & Ait Is populi Romani apud Gruterum X L3o8. 7. ita videntur esse appellati receptis publica auctoritate sacris. XII Quod ex nuncupatione ipsius Archigalli satis patet. Cuius erat vaticinatio, Vt praeter antiquum marmor Gruterianum XXX. a. Appuleius MTertullianus cum risu & insectatione notauerunt. Ceterum in parergis XIlararum horum Deorum fere semper visuntur Tauri & Arietes, ut in Inscriptionibus fit mentio Taurobolij, dc Criobolij , Cuius praeterea meminit Iulius Firmicus, Tauribolum t Taurobolium J vel Oriobolium DCriobolium J scelerata te sanguinis labe tabe J perfundit ; vel scelerato tabo . at labes etiam serri potest. At quale hoc sacrum Z Prudentius Iuculenter expressit in Romano XII martyre, quem omnino Vide. Agnoscis illum quem loquor miserrime, ubi meminit tabidi roris,& labi. Et hoc fuit Taurobolium Criobolium- X vique percipere,-Taurobolio in aeternum renasci, ut ipsi quidem non minus ridicule, quam impie arbitrabantur. hoc Taurobolium Sc Crio- lbolium facere . hoc accipere. Tauropolia vero, quorum meminit Ca- XV saubonus ad Athenaeum Lib. VI. Animad. cap. I s. an huc pertineant, lviderint doctiores. in Inscriptionibus certe Gallicanis Taurobolium , &Tauropolium promiscue legitur. Ad Matrem Magnam,& Attidem, Vt redeamus, qui pliara de iis Volet, adeat Fulgentium Lib. ΙΙΙ. Mythologicon, & Lucianum de Syria Dea. Cum

28쪽

22 Cum pagellar aliquae vacarent, visum est heic exscribere integrum Lucretio locum cuius supra. mentio facta est , quod ad eiusdem argumenti illustrationem mirifice conducere visum fuerit . Extat autem libro II. Principio tellus habet in se corpora prima,

Vnde mare immensum voluentes flumina fontes Assidue renouent: habet, ignes νnde oriantur. 2 am multis succensa locis ardent sola terrae . Eximi s verb furit ignibus impetus Aetnae. Tum porro nitidas fruges, arbustaque lata Gentibus humanis habet νnde extollere possit:

Vnde etiam fluidas frondeis , O pabula laeta Montivago generi phsit praebere ferarum.

auare magna Deum mater, materque ferarum,

Et nostri genitrix haec dicta It corporis νna. Hanc veteres Graium docti cecinere poetae Sublimem in curru bjugos agitare leones: Aeris in spatio magnam pendere docentes Tellurem, neque posse iκ terra sistere terram Adiunxere feras, quia quamuis sera proles

Oscijs debet molliri vitta parentum.

Muralique caput summum cinxere coronae

Eximiis munita locis, quiasustinetvrbeis: Quo nunc insigniper magnas pradita terras Horrifice fertur diuinae matris imago.

Hanc νaria gentes antiquo more sacrorum Idaeam vocitant matrem, Thrygiasque cateruas

Dant comites, quia primum ex illis finibus edunt Ter terrarum orbem fruges cspise creari. Gallos attribulint, quia numen qui violarint Matris, ct ingrati genitoribus inuenti sunt , Significare volunt indignos sepulandos, Viuamprogeniem qui in oras luminis edant. Tγmpana tenta tonant palmis, ct cymbala circum

concaua, raucisonoque minantur corni a cantu,

Et Phogio stimulat numero caua tibia menteis, Telaque praeportant νrolenti signa furoris, Ingratos animos, atque impia pectora volgi Conterrere metu quapossint numine diuae. Ergo cum primum magnas inuecta per νrbeis Munificat tacita mortaleis muta salute: Acre atque argento sternunt iter omne viarum L argifica ilipe ditantes, ninguntqlle rosarum

29쪽

Floribus, umbrantes matrem, eomitumque cateruas . Hic armata manus Curetas nomine Grajauos memorant Phrygios9 inter se forte catenas Ludunt, in numerumque exultant sanguine lati: σTerrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas: qui Iouis illum Vagitum in Creta, quondam occultasse feruntur , Cum pueri circum puerum pernice chorea Armati in numerum starent: pernice eborea Armati numerum pulsarent aribus ara , Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus, Aeternumque daret matri sub pectore νοlnus Propterea magnam armati matrem comitantur , Aut quia significant divam praedicere, νι armis , Ac virtute velint patriam defendereserram:

Praesidioque parent, decorique parentibus esse

FINIS. V E N E T I I S, Μ DC XXIIII. Ex Typographia Misserinta.

SEARCH

MENU NAVIGATION