Rudolphus 1. imperator Germaniae instaurator descriptus et in Acad. Argentorat. solenne ad examen propositus praeside Io. Henr. Boeclero histor. prof. ordin. à Ioh. Sebast. Gambsio Argentoratensi d. 25. Iul. h.l. que solitis 1672

발행: 1672년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

ius nobilissimi Ducis opinio, qui unico proelio hostium

iniquitatem ultus est. Compositis in Prustia rebus, Bela Hungariae Rex contra pacta Stiriam invadit; Ottocarus extemplo contractis copiis Belae de possessione Stiriae contendenti supervenit, in justis conatibus resistit, hostium magno numero caeso, deletoque. Rudola humeidem bello simili felicitate interfuisse testantur scriptores, quo finito, ab Ottocaro dignitatem equestris ordinis accepit , & donum magnificentissimum. iI. Dum haec ita geruntur apud Bohemiae Regem, Imperator Richardus e vita excessit. Imperium itaque absque capite esse perpendens Rudolphus, urgente necessitate ab aula snmma gloria, majori tamen .omnium desiderio revertitur in Cermaniam. Facile crediderim , tanti Ducis discessum incredibili dolore affecisse Ottocarum, quem nunquam dimisisset, si virtus praemiis compensari aut muneribus adaequari posset; qui nunquam re sisset, nisi charitate patriae ductus, opem ferre properasset. Perirentum erat in interiorem Alsatiae regionem , Omnium rerum copia fertilissimam, in qua bellum conflatur inter Argentoratenses & Praesulem dioeceseos altherum a Gerolds- g. Catica illius lNec traditur , quod Argentoratcnsibus iura quaedam subducere, leges violare, privilegia infringere', illosque tributis gravare agitaverit. A

gentoratenses cum motuum horum compositio traheretur, facta ex Urbe eruptione, montem HaldenUbergam depopulantur , & follam circumiectam terra aliaque materia explent, ne Episcopus haberet, unde ex insidiis Argentinae damnum inferre posset. Ille graviter hac reperculsus, sub omnium bonorum iactura Ecclesiasticos gravissima execratione obstrictos jussit omncs urbe in Diosti in by Cooste

22쪽

he egreἀi, ut sacris incolae privarentur. Interim confrictis mRitibus, Argentoratum quam potuit celerrime obsidere cogitat. In auxilio ejus erant Episcopus Trevirensis, Abbas Sangallensis , Comes Thierstet-nius &Rudolphus Habspurgicus. Sed Argentinenses cum conrado Friburgico, Henrico Neoburgico,&aliis sectis, non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris vicisque praedam portantes , in urbem redierunt. Ecclesiastici vero majori clade quam commodo bellum geri animadve tentes, motus hos, pactis inter Praesulem & Argentianenses induciis , componere tentarunt. Ast Prae fui collecto intra hoc tempus milite , agnatisque qui antea ei opem praestiterant , conjunctis, totis viribus , bellum finitis induciis repetit. Diu cum parta exercitus circa urbis moenia haerens , neque frumentum , neque vinum , quorum copia alia loca abundabant, in vini permisit. Non minor Argent ratensium etiam belli adparatus erat, qui & accersitis auxiliis, & Duce indigentes, Rudolphum a Praesule offensum, constituunt. Ad hanc clarissimi ducis praesentiam , estula magna multitudo obviam procedit; in hune quasi de coelo dimissum universa Civitas oculos convertit, non aliter quam si ipsam victoriam intuerentur. Igitur sub resonantium campanarum stre. pitu,& gratulantium Civium applausu in urbem re meant, & in area ad aedem Beatae Virginis Dei parae,

quae nostris der Rrontor audit in jurejurando fidelita

mutuam socii confirmant. Rudolphus hostem adlpugnam provocaturus, cum dc lectis terras, agros, vi 'cosque Episcopi invadit, depopulatur, ac igne consumit, ablata hominum pecudumque Opima praeda.

23쪽

Quo Irtitatus Praesul, Argentoratensium quoque, quas

extra urbem Eabebant, res captas direptasque militubus citaribuit, Ioca qu aedam arte ademit, inde Mols- heimium profectus. Per hoc tempus ex certamine factionum, quae pluribus populis magis exitio quam bella

externa,vcl ultima mala fuerunt,eruntq;, in oppi Cob maria orto, acerrima animorum durabat disjunctio, cujus altera pars Epiriopi suscepit patrocinium, altera ei relactante. Hujus caput dicitur fuisse Roseli mannus. Ioci cujusdam praefectus ι Is expulsus ab Episcopi adjutoribus , Rudolphum adit, exponens quam facilis fieret hujus urbis occupatio, abique ulla vi, sola adhibito consilio. Rudolphus data ὀccasione mirifice laetus Roselimanni callido consilio approbato, qui se suosque vacuo includens dolio, noctu in civitatem 'reclusis portis a consciis intromittitur. Igitur ut constitutum erat, accenso stramine per botam urbem cato signo, Rudosphus propius cum exercitu venit Ecoccupatis munimentis, oppressit factiosorum capita, oppidoque satis vasido imposito praesidio, Muthusitum, deinde Κeyserebergam contendit, oppida ut in ea regione & tum temporis clara, quae ditioni eius omnia 'permittebant, firmataque fide reversus est. Appropinquabat autem amoenissimum veris tempus, quo copia pugnandi utrimque facta , Praesulem tertio equo vehentem , quippe duo vulneribus confossierant, memorabiti ad Hausbergam vicit proeIio, dc pavidum in fugam eIapsum insecutus, consequi non potuit. Sunt quidam authores , sexaginta nobilissem mate natos, cum Comite Τlcmensteinio & Her- manno Gerolseggio Praesulis fratre , fortissimisque Ducibus egregia morte defunctos, peditum equitumq;

innu

24쪽

innumeram turbam caesam , septuaginta insupet sex nobilium in urbem restibus , quibus Argentoratenses comprehendere volebant, deductos esse , non plus uno Cives amisisse. Sive tanta sive minor victoria fuit, ingens tamen dc nescio an major ab iis res gesta habeatur ι quippe pro sua dc omnium posterorunia libertate pugnarunt, quae clarissima victoria in perpetuum eos nobilitabit. Episcopus turpi fuga mortis periculo evitato , sera poenitentia ductus, non multo post ex animi aegritudine e vita excessit. Adeo destinata, fortuna omni ferocia potentior , salubriter discussit, dum Imperium quod mente complexus erat, non obtinuit, sed do quod habuit, amisit. Num huic proelio Rudolphus quoque interfuerit. aut praefuerita' auctores multum discrepant : Nolo tamen haec ad sortissimi comitis insignis famae non modicum incrementum aptissima , refellere aut assirmare. Inter

haec Tigurini ducem spectatae virtutis dc disciplinae

militaris peritum , quo ingruente bello uterentur, postularunt, oblatum ab iis honorificum munus Udatricus Regens bergicus, Dynasta potens dc fastum sus, temerε aspernatus, dixit, non quidem indigere civibus, eorum tamen defensionem suscepturum, si dominium eius agnoscere vcnent, sin conditio minus pIaceret, scirent, ut plices nassis includantur, ita Tigurinos a se captum iri. Illis superba responsione vehementer offensis , perniciosae hujus arrogantiae vindicandae matura obvenit occasio. Rudolphus enim tanquam illustre sidus componendis tantis fluctibus tempestivus adfulsit, quem militiae praefectum denominant. Periclitatur ille rursus virtutem, fortuna que nunquam indulgendo sibi fatigatam, tanto ma-'

25쪽

3ori animo, quod ad oppugnandum Regembergaeum,

hostem hactenus infensissimum, justam haberet camiam. Is nuntio de electo novo Duce percepto, ita terreta tus est 3 uti Nidovios, Toggenbtugiςos, Hom-hurgicos, Ringensbergicos& alios plures non modo agnatos, sed amicos adjungereta Tigurini lie t viri- hus longς inferiores, nihilominus. instructa acie elato hosti occurrqnt. Commissis proelio, Rudolpibus magnam se hoste reportavit victoriam qui necessitate

adactus, arcem Regensbergam, aliaq; mae ditionis loca vendidit, pretiumque ex iis militi stipendio numer vita Laudare cam , laetarique Tigurini, omnia subb. genda tam ob patriam quam ob justam iram infestis signis pervenere eo , unde assiduaa incursiones iaagrum suum hostis moliebatur. Rudolphus obsessa arce Ullcnberga, praealta & munita , sed expugnandi pariter, ac cogendi ad deditionem spe amissa, in locis propter propinquitatem notis, sedatis armis, consilio dimicavit. Regensbergius ex hac solebat indies equitarei cum duodecim equis albis, secum habens aubos quoque canes, ipse & servi aequet albati. Hoste

pro more egresso, Rudolphus eodem numero equitum dccanum, albo itidem colore, trepide ad arcem pervenit, persequentibus acerrime Tigurinis. : Custodes suos redire credentes, portam aperiunt, sed una etiam irruerunt persecutores. Tum victa oppidano.

rumvis, dejectisque propugnatoribus, Occupant muri: Arx etiam quae inexpugnabilis videbatur , im ter tumultum capta est & eversa. Inde Glazenberagam simili astu captam direptamque, profectus, reluquis castellis brevi post aut vi aut deditione in potestatem redactis. Regensbergicus hoc modo omni

26쪽

Jam ditione privatus, ab omnibus jam desertus adho.

stem magno fortunae ludibrio confugere, annuamo; pensiqnem a clementissimo viilhorpimplorare necede habuit. Adeo maxima quaeque in ivbrico sunt, sic aiuacissimas hominum spes, quilio lex improviso casus eludere potest. Rudolphus vero haud dubie omni bellica laude dignus, virtutis tale documentum o Tigurinis probavit, ut gloriarentur nunquam OptatR exitum deseruisse: quam Iiu Rudolyhi opera utebantur. Dum haec geruntur apud Dεurinos nova belli semina sparguntiir, quae magna animi constantia s Peranda prius erant, quam amplum honoris templum conscenderet. Episcopus enim Henricus Basleensis, Neoburgo & Bris aco hostili impetu oςςupato, steli, ferasque ex urbe ejectis, H rte eigam arcem paulo ante extructam, Blodesshemium oppidum, Olmar*nam, Rhinfeldam& Κlingenam loca djtioni Habspum, sicae subjecta, non expressa belli causa adortus, crudeliter in ea grassatus est.. Accedit .vod imperiosas sileensis plebs, credo furoris idiania magis, quam lasei iuriarum ultione selectissimos equites tam propinqua cognatione stirpi Habspurgicae adnexos, quam Rudolpho in paucis charissimos, finito certamine

equestre erga uxores civium nimio amore incensos, obtruncaverit, trucidaverit, & quod dictu horrendum, in humum prostratos, pedibus tamdiu concul caverit, donec miserabili morte defungerentur. In-

. stigabat ad vindicta Rudolphum, perpetrati sceleris magnitudo & atrocium injuriarum multitudo: Sed in ipso belli apparatu districto Berchioldus Abbas Sangallensis moram injecit, itaque dilata in proxi- anum hicinoris ultione , cum Abbate ad Hugonem

27쪽

Virtenbergicum prosectus, ei contra Monssortios e pem tulit ; inde cum rediisset, cogitatum bellum ab .utraque parte strenue paratur. Episcopus cum Udatrico Ferretano foedere in decennium percusso, ab Argentoratensium Praesule auxilia accersit. R dolphus interim monasterium Grandisvallis exurit . arce Tieisensteina destructa, relicto Neoburgo, Bam leae suburbium incendio vastavit, Episcopo in Secc v. nium tantum. saeviente. Comes ex hibernis exercitum movens, urbem ipsam aditurus, percepit Abbitem antea amicum nunc hostem magno copiarum numero suas lacessiere regiones. inare consilia agii tari coepta, utrume ultra suscipiendum esset belluna,' an deserendum si pax certa di honesta, victoria sperata lς--, meliorque haberi posset. Ipse Ru-dolpibus non aliud. tempus magis postulasse pacem

censebat, vires enim distrahere, inconsultum esse , ne que facile praestare vel conducere cum duobus ha- . heredissidium, nisi cum altero quis in gratiam redeat: Plura etiam me merita ab Abbate accepisse, illum , Θ mepauca,confiteor Etsi hoc non esset, scire omnes, helli eventum incertum esse, & saepius animosus siu- sumi quam geri. Facile ratio tam salubris consilii ae-ces,ta est. Itaque paciscitur cum Abbate, sed exen - . plo inter pauca magnanimitatis specimina memoran-' ' do : Modico quippe praesidio hostem prasenim adit, alloquitur, mitigat, tanta prudentia, ut operam cΟ-aa. piasque ipsi sponte polliceretur. bus auctus de novo in agrum Basileensem arma intulit: Aderant ibi & Tigurinorum auxilia valida dc opportune mima. mo autem felicius, quandocunque vellet, Rhenum

ansire posset, perspicaci ingenio singularem prorsus

28쪽

modum navium fabricandarum excogitavit: solutilesillae erant, modo plicari, explicari rursus , curru vehi accommodatae 3 his ex improviso hoste frequenter oppressis, igne ferroque agrum illius perdidit, ut solitudinem faceret: quicquid usui inserviebat corrupit, sterile ac nudum solum relicturus. Caeterum t non ipse modo obibaturbem, jugum adhuc recusantem, sed milites quoque ipsius pleraque invaserant. Aliquando obequitantem conspexit Hugo Mariscalcus urbis consul. itaque ad insequendum eum parva manu venit, ignorans, qua insidiarum fraudo circumire tur. Siquidem Rudolphus suis mandavit, ut ruentibus in se supervenirent, ac magna clade prosternerent. Mariscalcus cupidine captus, hostem invadere satagens, ab insidiatoribus comprehensius & occisus .est. Rudolphus ne quid inexpertum omitteret, cum dissicilis hujus urbis occupatio videretur, donis Episcopi amicos corrupit, ut facta desectione ad eum transfugerent. Episcopus quod omnia indies arctiora fierent, territus, inducias ab eo in quatuordecim annos petit & obtinuit. Dum vero sic Rudolphus obsessos urget, Caesaris ac Imperatoris nomen sortitus est

Hic vero interrumpendae sunt res Rudolphi ι & quomodo hoc factum sit, ut dignitas haec Comiti non

Regi deferretur, qui status rerum, quae consilia Principum, Civitatum vires , Nobilium potentia , quique animorum motus tum fuerint, breviter exponendum. Res vero ipsa postulat, ut a malorum in Imperio maximorum auctoribus, Gregorio , Honorio , Innocentio, Hadriano, egregiis Pontificibus auspicemur. Hi enim astutissimi, ad minuendam Imperii Roman Germanici Majestatem intenti, fraudulentas artes, nefanda,

29쪽

vis odiis inter Imperatores ac Principes concitatis, eo penetrarunt, ut octodecim tandem per annos vastum Imperium absque capite fuerit. Fridericus quippe, cum injusto anathematis fulmine excommunicatus ab amicis desertus , fortunaque destitutus corruente

Imperii Majestate decessisset: Conradus eius filius in hoc perturbato statu stiperstes, imperii cura feliciter

suscepta, feliciorem equidem ominabatur progiensum. Sed vicit mox Pontificum astutia , aut horitate religionis fulta atque armata, Conradusque insidiis Mansfredi circumventus, periit. Misera erat ista tempestate rerum facies,quod contra Leges & Imperii antiqua iura exteris Regibus summum fastigium deferretur. Henricus enim Thuringus, milhelmus Hollandus, Richardus vero & Alphonius exteri, artibus Pontificum electi, legitimo non tantum nomine, sed justo quoq;

situlo carebant. Cum itaque magis arnia , quam leges eo tempore dominaremur, Principes iura Imperatoris ad se pertrahebant : Civitates inito primum communi foedere Principum consilia reprimere, libertatemque obtinere quaerebant, postea tamen pari-

ter & Principes in societatem adducentes. Nobilium imprimis etiam:magna libido fuit , qui ex arbitrio

cuncta composuerunt, invaserunt, ac diripuerunt.

Sed nullus erat, qui afflictam Rempublicam sublevare, concussam stabilire, neglectam, imo fere amis Lo. sam respicere modo cogitabat. Hac igitur miseranda tempestate, quae nunquam satis deplorari, nunquam satis curari potuit, acerrimi hactenus hostes ipsi Pontifices commoti, crescentibus in dies malis medium

adhibete intendebant. Nam Gregorius decimus Electo.

30쪽

Electoribus Francosurti comitia celebrantibus, ut Imperatorem eligerent, non tam qui Ecclesiae provideret, quam qui collapsam fere Rempublicam restitueret; si minus, sede consensu Cardinalium Romani Imperii ulti ino exitio praeventurum. Flectores habitis Comitiis nuntium de repentina Richardi morte accipiunt; Itaque Comes Tirotensis Mein hardus, Princeps famae celebritate conspicuus, tres totius Germaniae Athletas, Bern hardum Carinthiae Ducem; Albertum Gorithiae

Comitem i&Rudolphum Habspurgicum Principibus

imperii honorifice commendavit. Caeterum ambitioso conatu Ottocarus Boliemus, empto Ottonis Brandenburgici suifragio nonnullis aliis quoque inter ordines pecunia corruptis, imperium affectabat. Ad discordiam ergo re denuo inclinante, vicit Ru-dolphi fatum, cujus virtutis experimenta, morumque documenta, gravi sermone memerus Moguntinus depraedicaverat. Omnium itaque consensu potestas denominandi quem vertet imperatorem, Ludovico Palatino traditur: Ille diu multumque reluctatus, ad ultimum Electorum fretus unanimi conspiratione, R

dolphum ad Caesaream dignitatem provexit. Crederes hujus futurae Majestatis tot victoriarum gloriam quasi praenuntiam fuisse, adeo, ut nihil ei deesse imperatorium , quam imperium videretur. .Subito hinc

Henricus Pappen heimius Imperii Ensifer castra Ru-dolphi ad Basilicam posita intrat, & Imperatorem eum salutat. Altera die Burgravius Noribergensis gratulabundus eandem augustissimam dignitatem, Princi- pum diplomate ac decreto electionis confirmatam, annuntiat. Somnio similis res Rudolpho videbatur,

vixque initio fidem habens, mox divinam inde provi-D dentiam

SEARCH

MENU NAVIGATION