Liber de curandis hominum morbis

발행: 1798년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

diuturnis nervorum morbis. OritUr etiam ex ab ti su spiritu osorum plantarumque narcoticarum, singulari curatione raro indigens. Altera est spontanea, rarissime homines afficiens. Visa est post animi affectus vehementes. Ii etiam casus huc pertinere videntur, ubi immodicum calorem summumve frigus aliquis toleravit. Tertia a morsu canis nascitur rabidi. Cui si delirium immoratur, rabiei caninae nomine Venit. De hac vero tantum praecipiam. Complector vero utram que posteriorem spe Ciem, quamviS idoneo egeat nomine, cum saepius aeger minime despiat, subinde aquam quoque Non

abhorreat, eodem omnino morbo manente.

Spasticos generatim affectus in eo morbo singulare3 videmus. Ferocia quaedam aut formido exo Culorum aspectu elucet. Nonnunquam pupilla admodum dilatata iridisque color mutatus est. Magnopere etiam ventriculus doloribus vomituque VeXatur, cutis autem acutissimo valet sensu. Interdum rationis omnino compotes aegri bibendi

desiderium exprimunt, neque tamen id perficere

valent.

Non raro simul delirant, mordere Cupiunt, spuraque in eorum, qui circumstant, faciem in 'iiciunt.

382쪽

Hydrophobia.

Quandoque bene quidem deglutire potulenta possunt, reliquis tamen veneni hydrophobici effe

Caussa versatur in saliva virosa, quae in vulnus admissa singularem quandam in nervos efficaciam habet. Quousque tandem id contagium progrediatur, expositu difficillimum est. Liquere nihilominus exauctorum videtur observationibus, hominum etiam bene Valentium morsus excipere posse hydrophobiam. Quin fertur, solo rabidi animalis halitu, sanguineque hominis hydrophobici eum morbum ortum fuisse.

Exploratum habemus, furibundi canis morsu tantum non semper hanc attrahere valetudinem , Contagioque eam propagari. Eane etiam rabies, quae eX aliis caussis citraque morsum vere rabidi canis corripit homines, contagiosa sit, nondum constat. Cognoscitur autem, rabidum esse Canem, sequentibus indiciis; moerere iam diu videtur, neque potum neque pabulum curat, neque domino blanditur, licet ii initio tamen obtemperet. Aures remittit et caudam, gannit potius quam latrat. MOX neque dominum amplius cognoscit, incipitque mordere quidquid proximum est. Tandem vagari, nuSquam Vero recta, sed undique variis sJ-

383쪽

Hydrophobia.

ris discurrere, linguam longissim' pro tensam, aridam eam et lividam, remittere, mordere que quidquid occurrit. Tum demum humi concidere, derepente iterum surrigere, Circum quaque mordere; DyChthemero denique uno vel altero plerumque ene Cari.

Si quem in ultimo stadio momorderit canis, is

eodem Certe morbo, contagii vi, Corripitur. Quanam vero ratione in canibus oriatur haec va- Ietudo , maxime in Certum est. Praecipuam quidem caussam et tempestalis nimius calor et ciborum calefacientium usus et Ρο- tuum defectus praebere videntur.

Constat quoque, lupos, feles aliaque animaliati obnoxia esse. Vermis sic dictus, quem sub lingua canes serunt, particula potius glandulosa esse videtur, insons omnino in hoc morbo, ni secretionem salivae virosae promoveat. A Donnullis habetur ligamentum potiuS, quod continendae linguae canum praelongae inservit. Vulnus, quod ex eiusmodi ulcere fit, tantum abest ut facile exulceretur, ut potius statim in unum

coeat.

Effectus eiusdem vel praecocius vel tardius apparent. Accelerantur tamen et opportunitate singulari et maiore irritabilitate et animi affectibuS, ma-

384쪽

xime formidine. Eo etiam priuS excitantur rabiei symptomata , quo Propius glandulis salivalibus vul

Observatum praeterea fuit, hydrophobiam sive delirium post quatuor aut se X tandem septimanas, interdum vero post totidem menses erupisse. Protinus nascuntur doloreS surarum aut cicatricis, lividus tumor eiuSdem , cumque cicatriX recrudescit , instare morbus solet. Aeger et miris angoribus et sormidine et vigiliis assiduis exercetur: cor continuo palpitat, totum corpus friget horretque, neque appetere cibos neque sitire solet: mo X dolores in totum proserpere artum, tun C autem derepente , aspectu aquae , aut ubi bibere volunt, potulenta abhorrere. Alii fluida medicamenta deglutire valent. Alii devorant quidem aquam , ilico tamen eam revomunt: alii nulla cruciantur aquae horrore, sed alienis plane nervorum passionibus. Interea pulsus fere semper spastici, neque tamen ubique febriles esse solent. Aestum saepe torridissimum in gula morsaque parte sentiunt. Subinde eo vehementius sitiunt, quo gravior est aquae horror. Saepius cule tantopere acutis praediti sunt sensibus, ut neque lucem ferant neque minimum aeris motum neque levissimum sonitum. Spasinis vigen-

385쪽

Hydrophobia. 361

tibus urina etiam mirisca quadam vi propellitur membrumque virile doloribus erigitur. Delirant modo, modo sui compotes sunt. Alii praecordiorum et intestinorum doloribuS pre

munt i Γ

Alii mordent, neque abstinere a morsibus, Vel rationis compotes, po fiunt. Alii latrare dicuntur: est vero ea potius vociferatio doloribus elisa aut Iamentatio , spasmiS et distentionibus organorum VO-calium produCta. Moratur is morbus vel tres vel septem dies, denique animam deficiunt, soporibusque oppressi in mortem praecipitantUr. Quod superest, morbus sese remittere nonnunquam solet. Animadversum etiam est, circuitus Tationem quamdam cum lunae phasibus habere. Proxime vero hanc valetudinem singulare aliquod gulae vitium antecedere non videtur: secto enim cadavera sana saepius gula reperitur. Atque solida utique sine negotio deglutiuntur, mataime cum Ossa gulam iam intraverit. Inventae quidem post mortem sunt inflammationes et ventriculi et intestinorum bilisque atra ac putrida: verumtamen ea potius effici hoc morbo quam caussae esse videntur.

Singularum quemdam nervorum spasmum proxime Praegredi hunc morbum credibile est. Ne-

386쪽

56 a Hydrophobia.

que tamen ii spasmo et aliis nervorum vitiis germanitas quaedam esse videtur, cum observatum sit, tempore eo , quod inter morsum et morbi primordia incidit, homines et variolis et febribus intermittentibus salvos superfuisse. Nervorum peculiaris affectio patet non solum e sumplomatibus, sed inde etiam, quod optum ibi perinde ac in aliis nervorum morbis, vel maxima portione exhibitum, narcoticam suam virtutem exserere non soleat. Morsus canis utique periculosior est in ultimo rabiei stadio , quam in primo, periculosior omnino sani animalis morsu. Priori autem casu citissime ac

derepente morbus erumpit.

Sibi ipsi commissus letum plerumque asserre solet. Neque arte quicquam effici potest, licet prosperorum quorundam successuum exstent exempla. Facilius curatur, qui diutius praesagitus fuit, quam qui subito incidit. Ubi gravissima iam saevitie viget, prostratiS penitus viribuS, Iahores omnes, qualis nostrorum temporum ars est, frustrari solet morbi atrocia. Redit itaque artis auxilium ad praeservandum potius morbum. Curam habeamuS, ut e vulnere venenum pellatur, aut transitus saltem eius ita humores impediatur. Summa autem Curationis versatur in exstirpanda,

incidendaque, quantum fieri potest, morsa parte ἰ

387쪽

Hydrophobia. 363

suppuratio praeterea diutissime servetur. Id vero potissimum fit cantharidibus vulneri inspersis, fidem

autem in iis collocare eo maiorem Aiadem VS, quo plures exstent observationes de usu earum interno. Persuasum etiam habeo, utiliter posse mercurium rubrum praecipitatum adhiberi. Ea vero ratio in recenti cluntaxat vulnere instituenda est: ubi vero iam diu in unum coiit, nihil iuvat, iterum id aperire. Quod si exstirpare vulnus protinus vel omnino non potest, conseret, I AVII e vulnus et eluere continuo aqua frigida. Atque id exstirpato iam vulnere non negligendum est. Ρlures quidem statim suadent sanguinem e vena mittendum esse. Cum vero magnopere reserat, tollere nervorum irritabilitatem, circumspecte omnino suspensaque manu et sectio venae et alia, quae corpus infirmant, administrentur. Alteram sequeretur rationem, qui antidotum quod clam adversus virus resorptum exhiberer. Lichenum quaedam species, Pelligera canina H clysmaran.) citro 'a bella donna, mercurialia, cantharides, melo eque maialis prosuisse saepius dicuntur: usui quoque manifesto fuerunt varia antispastica, maxime moschu8, licet tantum absit, ut antidotum viri aliquod si stant, ut spasmos duntaxat mitigare videantur.

388쪽

Hydrophobia.

Expstriqntiae tamen, quae exstant, ambiguae adeo sunt ut effectus eorum remediorum aegerrimo definiri possint. Equidem mallem iis protinus uti remediis, quae Urinam provocant, augete autem paullatim corti mdosian , quod qualibet mora magi S adhuc aeger peri- esitatur, quodque nullum superest experimentis tempuS. Ait haec magnam imprimis curam habeo, ut cutis molliatur. Utrique fini inserviunt et cantharides et melosis maiales, tum se negae radix, tum cam fora, theriacaeque solutio in spiritu salis am

Inservit denique mercurius nitrosus, cuius usus eo magis praeferendus esse frictionibus videtur, quo facilius iis, proxime loco morso institutis, venenum , perinde ac Venereum, possit in corpus retro- pelli. Semel vero adhibui eos, postquam exstirpata esset morsa parS, suppurationemqUe eiu S promovissem, neque ulla inde secuta est hydrophobia. Mercurialium autem remediorum efficacia, saevient iam morbo , neque satis cita neque tuta videtur. Malim ibi dictis remediis uti, quae et sudores et urinam proliciunt. V. μοι is antiboa.)Quod si viri resorptionem neque impedire, ne-oue mutare eius vim potueris, gravissimo iamiam

389쪽

Hydrophobia.

motio saeviente valetudine, tertia adhuc ratio sit, Perest, ut nimirum nervi ea omnino vi priventur, qua venenum percipiunt. Non alienum est, ea Propter et moschum et optum et virum, haustibus copiosis, devorare Ea vero omnia Vitare oportet, quae irritare quocunque modo valent. Hinc neque cogere licet aegros, ut bibant: raro Vero aut nunquam Ρraestitia ea , quantum nostro-Tum temporum ars valet, finem curationis attingunt. Destituti potius nervi eo sensu videntur, quo antispastica percipiunt. Caput igitur totius medelae versatur in exterminando per vulnus, sudoreS et Urinam, Veraeno. Contingit autem secunda valetudo ii forte nunquam, qui primus a rabido animali, ultimo rabiei stadio, morsus fuit.

390쪽

DE SINGULARUM PARTIUM

AFFECTIBUS.

Primum quidem huc ii pertinent, quibus sngulaetantiam parteS laborant, quarumque caussa in ipsa latet parte, morbi ideo et tilio pathici et topici dicti. Tum vero eos his accensendos duco, qui, exeonsensu quidem OrienteS, cum praeternatura leti totius corporis constitutionem sequantur, functionem nihilominus singularis cuiusdam partis laesam supponunt.

DE MORBIS CUTANEI s.

Quandoquidem praecipuos iam ad diuturna exanthemata tractaverim, de iiS hic duntaxat prae ciperes licet, qui quidem sere se inper, perinde acalla, maximam saltem partem, ex internis oriuntur caussis, Ut topica tamen potius vitia considerandi sunt, cum singulas tantum partes Cutis afficiant, raroque plures afferant molestias. Ubique nituntur acrimonia, quae vel internam sequitur corruptionem , vel in ipsa cute elicitur. In plenum vero Commoda sunt, quae lente leni terque resolvunt, e. g. cucurbitarum, taraxaci quo

SEARCH

MENU NAVIGATION