Apparatus medicaminum tam simplicium quam praeparatorum et compositiorum in praxeos adjumentum consideratus

발행: 1793년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

RHODODENDRON CHRYSANTHVM. 9 i

gcurii DII gugillares. Verum postquam ill . PALLAs, in peregrinatione sua per Rusticas ditiones, vires stirpis curatius inueitigasset, et prolixius de iisdem pollea exposuisset I), celebrari hinc inde coepit. In Germania inclaruit praecipue Ko LPINI eleganter de eo conscripto libello, pluribus casibus practicis ornato. - Postea, praeter Pharmacopoeam Ross-cam ni , Pharm. Edinb. nouissima no eam recepit. Ex Rustia transmittuntur, in pharmace uti cum usum, non folia solum; sed et ramuli, circiter palma res, quibus insident, cum gemmis conuolutis, et serie squamarum geminacearum, ramul OS Vndique cingentium, et saepe una pedunculi residui terminales, cum receptaculo florum; prout eX sarcina, a generos. L. B. AB ASCH mihi misti, cognosco. Deprehendo in hac quoque multa folia decoloria, maculata, et folia quidem Omnia versus ramulos replicata; unde vinculum fasciculos in formam rotundato- oblongam coarctat. Stipites, uti cum pharmacopolis loquar, utpote inertes fere credito S,

102쪽

BICORNES.

92 creditos, reiicere, fila sum o); sapor autem tenellorum ramulorum, licet differat ab isto foliorum, non tamen inertiam indicat. Nempe folia sicca austera sunt. cum notabili amaritie. Ramuli mihi parcius amari, sed magis austeri, apparent, Una cum sentu acrimoniae manifesto, quem et cognoui in cortice ramulorum lignosorum; dum in tenerioribus tota compages acri penetrari videretur. Odor in sicca stirpe ad rha barbarinum nonnihil inclinat. Decoctum bruno rubicundum est, et odorem spirat naule Osum; saporem Vero e Xhibet, ex austero, amaro et acri compositum. Infusum concentratum ad Theam Boli eam prOXime accedit p). Adstringens natura sese etiam declarat nigredine infusii ex martialibus q . Multa sese signa est erunt, quod in neruo S, ieorumque fontem, insignem efficaciam exserat,

narcoticorum in morem. Non brutorum naturam scontra hanc Omnino obduruisse, exemplum Capreoli mansueti testatur, qui, foliis denis deuo ratis, post aliquot minuta pr. temporis, tripudiare, capud allidere, titubare, coepit; dein in genua procidit; refectus tandem somno, per quatuor horas durante; ita tamen, ut postea stirpem oblatam

omnino o) PA1.LAS H. RGf. p. 43.

103쪽

Omnino repudiaret 1 ). Sed, prout animantium indoles multipliciter discrepat: ita pabulum tuu O-cuum constituit ceruorum et mos chorum ; et in horum quidem occisorum ventriculo reliquiae stirpis repeptae sunt s). Non culpa eam liberat, quod . dilutum eius virus homines non assiciat; praecipuel si vis consuetudinis sese immisceat: prout Tataris sylvicolis, ad Satanen se iugum degentibus, instar Theae, quotidiano Vsu, et, ut putant, salutari, venit t). Idem vero infusum, si saturatius fit, paullo inebriat; ut sint, qui, grati inebriaminis instar, istam usurparint v . Et decoctum ex ramulis et foliis, clauso probe Vase paratum, quod

saturum, amarum et brunum est, calorem febrilem, inebriationem, imo mentis absentiam, generat; sub qua in artubus, vel interioribus partibus, dolore correptis, formicationis sensus continuus enascitur; evanido postea dolore, et reconciliata omnino pristina mentis serenitate M. Calor, qui sub usu subinde redundat, sitim ciet, saepe intensam; quam si gelida pota restinguere tentant. emesis subsequitur vehemens et salutaris ets). Decocto

foliorum,

104쪽

foliorum, duo, vel tres, dies potato, Venatores et glaciei mariae fossores, ad Lenam habitante S, idum primis diebus laborum defatigantur, et per

petuo montium ascensu genuum dolorem contrahunt, tam lassitudini, quam dolori, medentur; sed non nisi praevio somno et inebriatione et . Haecce phaenomena alios inuitarunt, ad stirpem in doloribus rheumaticis et arthriticis applicandam; sub qua administratione accesserunt haud

pauca alia, quae narcoticam naturam confirmant.

Restringenda autem eius laus est ad chronica mala; vel saltim, nonnisi desaeuiente febre, ea propinanda. Nam, licet in nonnullis arteria i , a , SO, ictibus lentius et debilius, post captam illam, micet a , item intermittat h): aliis calor febrilis sentitur c). Nec leuamen ullum doloris in morbis huius naturae acutis subsequutum, rem dirigente cl0 HOME; etiamsi venaesectio. et mede cina antiphlogistica non negligeretur, et Rhododendron tanta dosi caperetur, ut vertigo accederet. Absente febre autem quantum valeat, calibus quindecim, aclo GRvNER d P, et duobus, a cl0 SΤARcK e uberius descrip -

105쪽

descriptis, edocemur. Symplomata, capta illa

emergentia, non apud Omnes hosce aegros eadem sunt. Id tamen euincitur, nauseam, vomitionem materiae viscidae, brunae, amarae, et aluum solutam, non raram ecth; capud obnubilari facile; quibusdam ardorem et constrictionem faucium molestam esse; alios sentire oppressionem pectoris, pruritum oculorum, nasi, vel cutis; vel pati sensum ustionis, formieationem, vel punctionem, quasi ab acubus, vel stuporem partis; quibusdam lacrymari Oculos, e Xanthemata erumpere. Praeter dictas euacuationes, in aliis sudoris copiosior, eiusdemque foetidi, eruptio adiuuat medelam. Quibusdam quoque lotium abundantius fluxit f). Varii ingrati sensus, de quibus dixi, acrimoniae stiriapis, quantum apparet, effectus sunt; breuis tamen durationis. Praestantiam vero suam declarat, siue dolor fixus inhaereat, siue vage oberret g). Tul- sim et screatus pituitosos, e X malo, pectu S Occupante, quoque leuat. Non sufficere ischiadi neruosae tollendae, ex casu singulari annotauit ΚοLpi Nus h . PALLASIVS autem meminit viri, diuturna ischiade neruosa paene claudi et emaciati; sed diuturno usu Rhododendri omnino sanati ib. - Alio non modo

106쪽

BICORNES.

in podagra aliquoties profecit; sed etiam in uniuer- . sali fere membrorum resolutione, in sene Octoge nario, probum effectum praestitit h).J - Citius:

et emcacius aegris robustis et integritate virium lfruentibus auxilium affert, quam contrario modo sese habentibu S. Mitigat quoque dolores artuum Venere os; quamuis ipsum virus in Dauria non sumam inauerit. Sed non omni huius generis efficacia carere, singulate exemplum persuadere visum est I). Audaciores admonendi sunt, rem esse cum efficaci remedio, quod prouidam administrationem, tam in selectu aegrorum, quam dosi et ordine prae-hiorum, adhibendam, requirit. Attamen et eXemplum praesto est continuationis, per biennium protractae, et dos eos quatuor unciarum infusii saturati, impune captae ni0. Sordes primarum viarum si latent: hae, ante praebia ilirpis, euerrendae sunt. Pro formula proponitur sequens: Pς Stipit. et folior.

Stent in digestione, in vase bene obturato, per horas XX iv, ad ebullitionem usque. Colat. D. S.Capiatur cyathus dimidius, vel supra, pro doti, semel,

107쪽

semel, vel bis, de die n). Prudentis et scientis est, pro re nata, infusum Vel saturatius, vel debilius, parare; augere, Vel minuere, dosiin; tum et praebia, si opus, per tempus intermittere. Generoso A DEMIDo P MOscuae placuit uti, pro se, aliisque, tinctura. foliorum I ij. S r. vini Gall. et Vini Hispan. I per duas hebdomades infundendo parata, et cum decocto residui in lihra una aquae diluta, ad cochlearia quinque mane nn). Profuit multis, inter solitas molestias , in affectionibus arthriticis, etiam in haemorrhoidibus coecis, post v sum dierum duorum, vel trium ο). Queritur medicus quidam Suedicus p) de inertia huius medicinae; et, licet infusi libram unam per diem aegri eius hauserint, hi neque bonum neque malum, effectum inde eX perti sunt. Diiudicare causam huius inertiae, in tanta breuitate

dictorum, non Vacat. Commodi ex applicatione e X terna quaedam quoque documenta adsunt. Scilicet, ulcere cruris enato, in arthritica foemina, flamentatio cum decocto secundario stirpis, tam pus correXit, quam Consolidationem adiuuit q). Dolores pariter dentium,

108쪽

98 BICORNES.

ex causa eadem, conticuerunt, eodem dolenti parti admoto r). εDe vi foliorum, in alui profluuio cruento coer

subsequa aetas non curauit. - Nec de potestate eius in tumoribus scirrho si S et canerosis S mammarum,

cuius Catharinae poli quaedam indicia obseruata, serius aliquid cognouimus t . Narratum vero: post captam unciam dimidiam, dolorem et tumorem im minutum. ichoris acrimoniam mitescere coepisse, et unam aegram, poli captam sesqui unciam, omnino conualuisse u).Ρuluis, scopo errhino, in Sibi ria, contra catarrhum et in cephalalgia, naribus attrahitur x). Ipse inde copiosum muci affluxum, cum sub se quente sternutatione, in me percepi. Quin, e X, fasciculis modo herbae apertis, et in mentam vicinam repositis, pruritum illa gularem narium, cum vellicatione ad sternutationem, sensi.

109쪽

LEDUM PALUSTRE.

Ledum patu ire: LIΝΝ. Spec. pl. p. s6 I. Ledum foliis sparsis, linearibus, margine reuolutis, subtus rubiginosis; fioribus decandris I Ac Qu. Collect.botan. Vol. a. p. a. Cistus Ledon, foliis rorismarini ferrugineis C. B. Rosmarinum sylvestre CAMER. Epit. p. y-6. y . Fruticulus, plurimam partem horealis, paludum cespitosarum et sylvaticarum. In Suecia vulgaris, excepta Scania australi; item in Sibi ria, usque ad Kam schadaliam; in Dania quoque et ΝOruegia, nec non hinc inde in Germania, e . g. in ducatu Lauenburgensi, praecipue circa Molim et , crescit. In Bohemia autem copiosissima reperitur a). Vix extra Sueciam in praX in medicam translatalaec planta est. Germani pharmacopolae eius loco ubinde folia Andromedae poli foliae L. bo seruant; educti forsitan nomine huius: Ledum palustre no-G di stras,

p. 292.

110쪽

IO O

stras, arbuti flore RAY bb); et soli communione. Sed folia Roris marini sylvestris latiora, ad apicem usque; subtus vestita lana ferruginea; greue Olentia: A. poli filiae autem angustiora, acuminata. subtus glauca, in odora. Ut de florum, reliquarumque partium, discrepantia nihil dicam. HERBA, Verno tempore Od Oris non ingrati, fere suauis, adolescens spirat Odorem grauem, nidorO-lum, sub aromaticum, Undique ex loco natali sese dispergentem, et olfacientibus Cephalalgia facile molestum. Sapor subamarus et subadstringens. Destillatione prodit aqua. Odoris fere aquae Rosarum. Extractum aquosuiu, primum dulcem, INOX Bmdrum, denique stipticum, saporem imprimit. Essentia, pariter ac eX tractum resimo sum, Valde amara et stip. tica sunt. Teterrimi vero odoris et consistentia piceae est oleum empyreumaticum. Spiritus peidescensum cum spiritu tartari sapore conuenit; odo rem autem olei empyreumatici aemulatur c). Respuunt plantam bruta, praeterquam caprae. Antequam Humulo, ad condiendam cere uisiam in Suecia uterentur: huius herba, illius in locum apud pauperiores surrogata est. Qui mos et serius apud Dalos obtinuit, uti olim in SaXOnia, e. c. circEmitte bergam et Schmi debergam d); nec hodie in Bohemia.

SEARCH

MENU NAVIGATION