Apparatus medicaminum tam simplicium quam praeparatorum et compositiorum in praxeos adjumentum consideratus

발행: 1793년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

pia Opii antea corpus intrauerit; vel et, quod Opium appropinquante morte datum fuerit, quo stadio sponte sua pulsus rarus, debilisque, existit; unde et pulsus debilior, ab Opio sumto, mortis signum habitum i). Manifestum autem est, Una cum Velocitate pulsuum, arteriam magis ab Opio expandi h). Citatior hicce sanguinis circuitus non potest

non caloris augmentum greare. Idque vere contingere: et sensu caloris, quem ipsit homines indicant; et siccitate linguae, fauciumque; siti, et saturatiori emisti lotii colore, e Xtra dubium ponitur. - Refert tamen ROLANDSON MARTIN 0, calorem, ex ingesto opto, ad thermometri indicium, initio imminutum fuis e; sed deinde transpirationem auctam. Calore rare fit sanguis, saltim dum adhuc ille perdurat; unde turgescunt Vasa. Ab utraque causa rubedo et intumescentia enascitur faciei, gravitas capitis, vertigo, tinnitu S aurium , Et ACcumulatio sanguinis in cerebro, ut in enectis Opio obseruatur. Et virique iunctim tribuas celeriorem, simulque difficiliorem, respirationem. Fuit tamen

casus, in quo, Opio licet largius ingesto, respira-S s tio

292쪽

RHOEADES.

28 alio non labefactata apparuit nio. Gentes Orientales, ad exhilarandum animum et conciliandam sibi auda clam , ingerere Opium , supra indicatum. Sed parii successu aegris exhibetur, ut tranquilla et hilaris reddatur mens; unde et quidam, timoris abiiciendi causa, ante enchei reses chirurgicas difficiliores. Opii usum commendant. Maiori vero copia inebriat Opium; imo deliria, vel insaniam, parit. Alius accelerati sanguinis rursus effectus et eXcitatus, vel auctus, ad venerem stimulus, cum tentigine; qui tantus est, ut nec senes, ab hisce deliciis alienissimi n), excludantur; et erectio penis etiam in trucidatis militibus Turcis post praelia perstiterit o); et noctu pollutiones, sub imaginibus lasciuis, insequutae p). Nimia contra dossis ad venereum eXercitium ineptos viros reddit q). Mirum sane, quod idem remedium, quod viribus vitalibus tantum calcar subdit, neruorum tamen sensum et irritabilem fibrarum muscularium vim infringere, quin sumaminare, possit; et quod saepe, uno eodemque tempore, uterque effectus sese exserat.

dia Opii.

293쪽

PAPAVER SOMNIFERUM. 28ῖ

serat. Imminutio, vel iactura, sensus sese extendit ad uniuersum neruorum imperium; ita ut tactus, visus, olfactus, inde sublatorum, e X empla legantur. Animalia, quibus Opium uberius in truditur . vel in venas transfunditur, sensu eo usque Orbantur: ut partes discindi possint, lacerari, vellicari, alias valde sentiles; absque ulla doloris significatione r). Insolatium vero summum e X periuntur hanc virtutem in morbis, qui dolorum tormentis adflicti sunt. Quod irritabilis musculorum natura labem ex Opio contrahat: patet ex abolito ventriculi et intestinorum motu peristallico, apud animalia s); ex paralysi crurum, Vel tremoribus, quibus ista assiciuntur t); et similibus in hominibus phaenomenis. Hinc ista in hisce iridis, ad candelam, ante oculo S retentam, immobilitas; flatus, in ventriculo et intestinis collecti; appetitus cibi, potusque, prostratio; VOmitoriorum, etiamsi fortiorum, inertia; torpor admotum; spasmorum et conuulsonum resolutio. Hinc et sine dubio alui tarditas, Opio utentibus adeo molesta , et excretionum se rosarum, per lotii Vias, vel glandulas saliuales. item muci ex naribus et larynge u), cohibitio. Tanto vegetius autem dia-phore si S,

Di t. Vol. 5. p. 75.

u HALLERI historia proprii morbi, in Gin M. GOtt. NOV.

294쪽

RHOEADES.

phore sis, vel sudoris eruptio, succedit, etiam a par vis dossibus siue hoc contingat a paralytica cutis re la Xatione, siue ab impulsu cordis nimio); ita, ut et saepe sudor Opium redoleat x , et pruritus cutis, Cum eXanthemate, comitem se adiungat. Non mi nus vero vis sedatiua Opii cerebrum ipsum petit, quam altera stimulans: ut ad effectus consuetos somnus insequens sit referendus; qui tamen saepe insomniis, mOX gratis, mOX terrificis, turbatur, et, ex iusto maiori dossi, vel frequentioribus praebiis, facile in soporem degenerat, quin in apoplecticam mortem, in conuulsionum sodalitio. - Nonnunquam vero tantum abest, ut somnum alliciat: ut peruigiliorum potius caussa Opium euadat. Memorabile eiusmodi eXemplum praebuit venerabilis senex, cl. OUwΕNs, scholae Haganae olim Rector. Is, ferme nonagenarius, per Viginti quinque retro annos omnium membrorum variis conuulsionibus ac disitorsionibus, qualibet Vespera, simulac lectum tangeret, grauisti me VeXabatur; doloris tamen e X pers. Qui mirus neruorum morbus quum efficacissimorum quorum uis remediorum vim obstinatissime eluderet: ad Laudanum liquidum Syden hami tandem miser confugit; nimirum Vt immedicabili morbo aliquod saltim leuamen conciliaret.

Captis igitur istius medicinae aliquot guttis, sedabantur

295쪽

PAPAVER SOMNIFERUM.

bantur paullo post omnes illi membrorum motus; sed simul omnis ad somnum procliuitas aufugiebat, et contra ea imaginationis et memoriae vis mirum in modum intendebatur; ita Vt, totam noctem meia ditationibus acerrimis transigere, quasi cogeretur. Sub lucem tandem obdormiscere, somnumque per aliquot horas producere, consueuit. LXpergefactus autem, nihil eorum, quae ante somnum in animo Voluerat, in memoriam reuocare valuit g). Aliud

exemplum a grypinae, post Opium captum, alio loco et) exposui. J Addi debet languor iste, displicentia rerum circumstantium, et somnolentia, quae solet incidere, postquam Opii vis deferbuit a); et fatuitas

ista, stupor, tri sititia, memoriae labes, in quam Orientales gentes, protractiori et copioso Opii usu, sensim transeunt; haud sine praematura morte. Haec omnia obseruationibus et experimentis indubiis, creberrime factis, nituntur; quae vero, ad singula quaeui S momenta, citare, ne acta agerem, negleXi quum in plerisque huius rei momentis satisfeceritili. TRALLEsi I U) et ili. HALLERI c sollertia.

M De Opio Sect. I. inde a p. 56. o Element. PhU. T. 5. p. 6ob sq.

296쪽

Et multi horum effectuum sese e X serunt, nomsolum Opio, per os ingesto sed eodem cuti ad moto d); prout emplastrum optatum largum , tem poribus applicatum, furorem, spasmosque ori S, creauit e); vel Opio, apud animalia, in abdomen, vel telam cellulosam f), Vel venam apertam, in lecto; item eodem naribus intruso; vel, fumi in star, cum Nicotiana, hausto g); item in clysmate h), quo admini eulo in praxi medica non raro corpus humanum intrat. Velocius tamen et essicacius effectum suum, eadem dosi, Opium, interne sumtum, praestat, quam extrinsecus cuti applicatum i). Nec reticendum: Opium, neruo immediate admotum, sensu eum non priuare h) ; quin adeo, de quo infra pluribus, dolorem augςre. Contra ea, musculo admotum, irritabilem vim eius paullo post

destruit l). Multa

297쪽

PAPAVER SOMNIFERVM.

Multa omnino momenta sunt, in quibus Opium cum vino, alii Sue spiritu Osis, Conueniat. BOERHAAv Ius m) ideo eadem illud, exigua dos, quod hoc magna. efficere, sibi persuasit. Huicque

analogiae etiam subscripserunt HALLERVS, ALSTΟ-NVS, TRALLESIVS, LUDWIGIVS n), pluresque alii. Vinum pariter mentem eX hilarat, sanguinis motum accelerat, calorem corporis auget, Vasa eX pandit.

ad venerem sollicitat. sudorem pellit, ultra modum in gelium, inebriat; deliria, somnolentiam, soporem, stupiditatem, artuum languorem, parit; quin, a poplex iam post se trahit. Eadem iactura virium ventriculi et reliqui corporis, emcacia vini discussa, superstes est, et eadem bibonibus, ad redintegrandas vires, redeundi ad pristinum suum solatium, necessitas. Nec Opii defectum, in gentibus . illo abutentibus, aliud aeque apte, ac vinum ο), vel, quod adhuc praestat, Vinum aromate stimulatum p), supplet. - Ν1hilominus vereor, ne isti inter Opium et spirituosa cognationi iusto plus tributum fuerit. Nam non apparet ex spiritu ossis ista, e X cretiones Varias supprimendi, efficacia; et, licet omnino in pedibus, reliquisque partibus musculosis, aliquid paralytici sese, ex spi rituosis,

298쪽

RHOEADES.

288rituosis, nimium potis, manifestet: dubito tamen, an vere irritabili sua natura iisdem priuentur; do nec eXperimenta id edoceant. Nec haec, saluat mente, doloris sensum, instar Opii, sedare queunt. . Recensetur et miniaci eXemplum, per Opii usui in summum furorem delapsi; cui contra ea vinum quietem conciliauit q).

Haud ignobilis quaestio est: Opium vim suam

Vnice e X serat, e X trema neruorum eiu S, cui applicatur, loci, dein que, per communionem, ipsum cerebrum, assiciendO3 an potius non nisi, vel integre, vel quoad partem, in sanguinem resorptum, humoribusque mistum, virtutem praestet 3 Celeritas effectus, et exigua, qua hunc eXhibet, dolis, prius videtur eXtra dubium ponere. Nam subinde pilula Opii, post plures horas, dum iam voto satisfecerit, Vomitu, nondum soluta, eXcutitur, absque decremento ponderis notabili: prout in cane drachma dimidia, in pilulam formata, post somnum sex horarum, vix grani iacturam secerat; quod incisione sopiti animalis constitit r). Et novimus, colluvie in primis viis stabulante, cephalal-giam dirissimam, deliria, furorem, somnolentiam, rel. , haud raro enalci; quae vero mala, flamite per Vomitorium eiecto, mox disparent. EX perimentis

299쪽

PAPAVER SOMNIFERUM. 289

tis ingeniosis rem euincere Voluit WΗTTTIVs s). Nempe, euulso ranis Corde, aeque cito vidit sensus motusque facultatem eX Opio perire, ac eo

relicto; abscista contra iis capite, et medulla spinali destructa, languidius Opii duplicem istam vim

contingere. Contrarius vero euentus, in corde evulso, obtigit 'ONROOD. ita ut, separato corde, impressionem Opii etiam in neruos dissiciliorem reddi, cognosceret. Quod, in venas eiusdem infusione, eadem phaenomena emergant, ac alia applicatione: a contactu neruorum, quorum eXtrema in cauis Vas rum reperiuntur, repetendum esse, Videtur. Ita poterant conuultiones in parte enasci, etsi huius nerui, vel in origine, vel progressu suo, discissi fuerant, sola Opii translatione in sanguinem u).Laqueorum neruorum circa arterias constrictione explosa, istorum in hasce imperium tenebris spissis obfunditur. Nihil tamen prohibet, quin et pars Opii, utpote acris et halitus edentis corporis, largius ingesti, vel applicati, ab Ostiis vasculorum inhalantium resorbeatur; et vel, vasorum sanguiferorum neruos assiciendo, mutationes, in primo contactus loco factas, ulterius hic imprimat; vel, ad cor cum sanguine delatum, hoc ipsum immediate stimulet,

300쪽

stimulet; item crassin sanguinis mutet, et in ultima adeo eius colatoria pertingat. Certe resolutio sanguinis putrida, in cadauere hominis, nimia Opii copia enecli x , et Odor sudoris virosus, item lotii y probant: Opium, per OS ingestuna, non unice inter primas vias Coerceri.

Subsunt vero subinde quaedam corporis conditiones, quae saluti serum alias Opium in timendum venenum Vertunt. Si ingeritur pleno ventre: nauseam initio creat; quae pergit, donec, Vna cuna contentis Ventriculi, vomitu excutiatur. Nocet, si primae viae sordibus scatent; ut quas retinet: unde acrimonia sua irritant, et febrem, vel accendunt, Vel

augent et). Liquet inde, quantum omelat, ingesto emetico, Vel purgante acri, motus effrenos Opis sopire velle. Abesse etiam debet ple thora; ob lii-mulantem, calidamque. Opii naturam. Eaque de causa, cauere ab eo in inflammatoriis morbis, plerique practici cautiores neruole iniungunt ni laxarii vero et posse et debere hanc admonitionem, subiquibusdam conditionibus, infra docebitur. In det, L. litate praeterea ly ite malis neruosi nimia, prouide est

SEARCH

MENU NAVIGATION