Apparatus medicaminum tam simplicium quam praeparatorum et compositiorum in praxeos adjumentum consideratus

발행: 1793년

분량: 650페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

PAPAVER SOMNI FERVM.

primant, ad robis consistentiam in spissent, eoque genuinum Opium adulterent. - Sunt, qui in Europa. simili artificio, quod apud Orientale S gentes V su Venit, ex capsulis Opium elicuerint, nec colore, sapore, Odore, ab orientali discrepans, nec viribus inferius. Experimenta eiusmodi instituerunt cli. viri, FALL, Biblioth. Regius, Stoekholmiae; LINDE si oLpΕ m). Carlita dii; ALSTOΝ n), qui drachmam unum intra horam collegit o), Edin- burgi; CHARAs p), in Languedocia; Dux Aureliensis Parisiis; Dis LENivs r , qui, huiuS granum unum pro do si sufficere, obseruauit, et largam dia-pn Oen e X citare, Giessae; MALLE Rus s). Gottingae ΤRALLES i , in Silesia. Tatari, fluuio Tereii vicini, Opium parant e X Papauere, ab ipsis culto, eodemque modo, quo Turcae, eodem utuntur u . Multis momentis ab hoc differt extrarium stirpis, item succus e X pressus, condensatus: scilicet utrique sapor

272쪽

a saet odor imbecillior est, color etiam, compagesque, diuersa; minus etiam haec resinae, quam Verum Opium, continent m). Longe vero maiori lucro in orientalibus regionibus Opium verum eruitur. Soli enim et climatis benignitate et cultura accedente g), assequitur subinde stirps magnitudinem quadraginta pedum in Persia et , et capsulae interdum in Arabia ad amplitudinem triginta quinque

Unciarum capacem perueniunt a). Vt hae tanto magis grandescant, et succo tanto Vberius turgeant

in ramosis plantis scite capitula superflua abscindunt b). Multum et ad id conferre, existimo, quod plantis interstitia latiora concedant Q. Perinde est, virtutis respectu habito, ex nigro, an albo, Papavere colligatur d). Colligendi vero ratio sequens est. Capitulum semimaturum e), vel maturitati proximum f), Vesperascente coelo, sauciatur, instrua mento peculiari, plagis parallelis, vel et sese decussantibus, sursum ductis, ea tantum profunditate,

273쪽

PAPAVER SOMNIFERUM.

tello ad id utuntur, vel tribus g), vel quinque, apicibus parallelis instructo h). Nouissime descrip tus constat ex laminis binis chalybeatis, bicuspidatis, sibimet oblique impositis, filo interposito distinctis; quibus altero eX tremo transmittitur ansa, digito indici infigenda i . Lacteus succus in OX prO- manat, qui rore nocturno copia augetur. Postridie ineunte mane, quod emuXit, aere condensatum, scalpro ferreo abstergitur, et vasculo terreo inditur. Vulneratio eiusdem capsulae qua uis vespera iteratur, donec se X, vel octo, vulnera illi inflicta; quibus factis, maturationi seminum fructus relinquitur.

Quod collectum fuit Opium, sole splendente, in vasculo manu tractatur. in iustam spissitudinem; vel ), pauxillo aquae humectatum, spatha lignea ducitur et reducitur; sicque subactum in placentas formatur, Vlterius exsiccandas. - Discrepat ab hacee encheireseos descrip tione ea, quam nuperius nobiscum communicauit cl Rgi NEGO I). Nimirum, secundum hanc, capsulae,

antequam flores prorsus dehiscant, decerptis petatis, R nondum

274쪽

nondum expansis, sauciantur. Alios vero, post florum euolutionem. hos, Una cum capsulis, abscindere, idem auctor est. Et tum quidem succus lactescens in caulis abscissi apice eX sudat, condensaturque. Opium, hoc modo elicitum, licet unica tantum, in quolibet caule, gutta colligatur, tanto praestantius reperitur. - Tanta autem Opii copia consumitur, ut vel ex sola Bengalia sexcenta millia librarum quotannis foras tran Smittantur ni)J. Docuit et lucri cupido varia, corrumpendi illud, artificia. Factum id fuit antiquitus n), addito succo Lactucae sylae tris nonne Lactucae Virosae LiNΝ. 3b, vel Glaucii; et adhuc hodie fit, adiecto stercore vac- Cino, e X tracto P .ipaueris, coctione parato. vel aliis additis, quae arcani instar celant o . Tanto igitur magis nostra interest, notas probi et integri Opii nosse. Ab hoc requiritur, Vt uniforme, laeve, tenax, sit; pondus constituat, quoad molem suam, leuius; nullas interne sordes prodat; dissectum scintillas salis volatilis oleo si1 eXhibeat; amaritie, calore

et acrimonia, emineat; empyreuma non spiret; candelae admotum, mOX ardeat; aqua omnino se resoluatur; ibi ut una, rubicundam tincturam praebeat p). In

275쪽

In analysi chemica tradenda, ea eXperimenta omitto, quae fortioris ignis tortura capta sunt; quum nihil verae de Opii natura lucis accendant. Gumna Osas vero, resin Ola S, terreasque, partes facile est, et absque Vi eruere; sed in proportione harum chemici variant. Ex unciis Opii duodecim obtinuit A LXTONus q) gummi uncias quinque, resinae Uncias quatuor; reliquae tres unciae ex in dissolubilibus partibus constiterunt. NEvNANNVS r) plus e X- tracti relinosi, quam gummosi, Opio tribuit. Spiritus vini tenuior utramque partem soluit. Tam

arcius Vero est utriusque ne Xus, ut aqua et resinae

partem, et spiritus vini recti sicati stimus gummi bonam partem, abripiat. An vinculum hisce praebet sal quoddam, acidae naturae s 3 Memorabilis, praeter dictas partes, est materia ole Osa , spumosa, pinguis et viscida , graveolens; superficiem aquae, si Opium, infusione, digestione, vel leui coctione, solvitur, petens; cuius drachmas duas, tres, vel nonnunquam plus, una libra Opii suppeditat t). Sed omnium praecipua in Opio est volatilis et graue olens pars. Haec quidem reliquis dictis, vel maiori, vel minori, copia, adhaeret; nec, ab hisce com-

R s pedibus

276쪽

pedibus diremta. seorsimi seruari potest: effectus

tamen multiplicis, in corpore animali emergentis, is rimariam causam continere, multis documentis

euincitur. Huic adscribas, quod, qui in colligendo Opio Occupantur, homines, luridi, marcidi et tremuli, compareant u); et quod vel sola translatio Opii crudi recentioris in alia vasa, mentis emotionem excitauerit, somno dimidiae horae dissipatam x . Haec, caloris ope, sub varia enchei resichemica, undique per auras dispersa, vaporibus graveolentibus sese prodit. Tam ab aqua, quam spiritu vini, destillatione abripitur; ita, ut utrumque liquidum Opii crudi vires exerceat. Diuturniori eius coctione, per diem, ultraque, protracta, a UO-lat; ita, ut et decrementum ad libram definiri possit pro ut, asseuerante BucΗNERo 3b, uncia dimidia extracti a quos, per triginta sex horas cocta, grana duodecim perdidit), et vires fere omnino sumaminentur. Idque contingit. sue spirituosum extractum, quod alias altero efficacius est, siue aquosum, longiori coctione torqueas et . Torrefaciendo Opium, super lamina ferrea, pariter sensim sua efficacia pri-

277쪽

PAPAVER SOMNIFERUM.

animali tam celer esse, nec tantus ab exigua mole; nec deferuere effectus diu ante, quam pitula optatae uomeretur: nisi dependeret a particulis subtilissimis, quae Vim longe prius exercerent, quam Opium 1 olutum massae sanguineae sese insinuare posset. Quaenam Opii usus in praxi medida habuerit initia, quos progressus: cit. LE CLERc c), ALSΤΟΝ d et TRALLES e), eX Optimis fontibus et proprio iudicio, egregie e Xposuerunt, et uberius, quam heicloci fieri possit. Contractiorem tamen historiam hic legere, non pigebit. Vtrum Graecis, an Aegyptiis, gloria primum cognitae virtutis illius soporii erae debeatur, difficile est ad definiendum. Probabile autem, Graecis deberi, et HIPPOCRATIS aevo, vel non multo ante, fuisse detectam. Ipse tamen, si Opium nouerit, adhibuisse illud, vix videtur. Euidens etiam est, nomine μαων eum subinde pur- /gantem plantam intellexisse; quae, quantum, apparet, Peptus, Euphorbiae species, est; et vocem υπνιμον in aliud quoque somniserum quadrare. Certe iis in casibus, quibus iam Opium adhibetur, non in

278쪽

in usum ab eo tractum est; ut in doloribus, spa-

sin is, profluuiis, consopiendis. DIAGORAS, contem- .poraneus fere HIPPOCRATIS, nouit, Visum Obnubilare et inanum ciere; indeque, repudiandi illud, argumentum cepit. Secta autem empirica de frequentiori usu medico bene meruit. ita SERAPlo saepe usurpauit catapotia ex Opio et Hyolcyamo. Et post eum demum HERACLIDES Tarentinus; qui variis utebatur remediis, quae Opium comprehendebant. De in . post empiricorum tempora, quum medicina Graecorum Romam migraret, Opium iterum neglectum est, nec in merito pretio habitum. CELsus, nonnisi summa necessitate anodynis uti, suadet. Post hunc DIOSCO RIDEs et GALE Nus eius in scriptis suis crebro meminerunt. Posterior tamen timidus in eo exhibendo fuit, et AETIVS , TRALLIANVS, ΡAVLLVS, aliique Graeci. rari stina e Opium commendarunt. Attamen antiquissima quaedam composita e X stant, quae Opium continent: ut Philonium, cuius in ventor PHILO est, et cui GALENVS inter antidota primas tribuit; Mithridatum D AMOCRATIs, multis a P Lisio laudibus condecoratum; Theriaca ANDRo-NACui, Archiatri Neronis; item Mail a pitularum de Cynoglossa, quae TRALLIANVM auctorem habet. Quiaria dein sentim medicina, una cum bonis literis, ad occatum Vergeret: resuscitarunt iterum Araiahes, et inter hosce RHASES A VICENNA, AVEN ZOAR, rel. ,

meritam Opii existimationem. Inter

279쪽

PAPAVER SOMNIFERUM. 269

Inter Europaeos medicos, vacillante adhuc erga illud fiducia, THEOPPIRASTUS PARA CELSUS , et verbis, et felici artis eXercitio, illud commendauit. Dignior omnino imitatione et eis cacior eius praeco fuit PLATERvs. - uae inter I eluetos parta gloria, ad II ALLERI et TISSO Tl Vsque tempora permansit. Apud Belgas SYLvivs. ab HELMONTlo , praeceptore

suo, vel amore in Opium initiatus, tantum illi tribuit, ut cavillatores inde doctorem optatum eum vocitarent; nec forsitan omni iniuria. Magis ideo profecit. subsequo tempore, BOERHAAVII moderatio, nec theoriarum fallaciis superstructa laudatio; cui subscripsit s ILIENlI , Η AENII, totque aliorum, qui ex eius ichola egressi sunt, auctoritas. In Germa

mina, scriptaque, illud ornarunt. Horumque virtute prouisum est, ne quid damni ex STAΗLII, eiusque assectae, IVNCRERI, de Opio vituperiis praxime dicae accederet. Nec potuit non ab Anglis, e fia

ficaciori medicina in uniuersum delectantibus, celebriari; inter quos SYDEN HAMus, Laudano suo liquido praecipue illus, praecedat. Sed nominandi et 'o R-

280쪽

RHOEADES.

Anglorum eXperientia multas Opii virtutes, anteat ignotas, in nostram cognitionem primum peruenisse; ut in sequentibus abunde declarabitur. Ex

Gallica gente MOLLERII , FERNELII, RIVERII, RON

DELETII, item HECQvETI modo eius audacia fidenti non minuisset), LORRYique, nomina huius loci sunt. . Quid vero inter Suecos medicus solidior quiuis de Opio sentiat, id, propriam mentem interpretans, ill . . A Ros EN STLiΝ fo indicat. Variant mirifice euentus experimentorum, Cum sanguine, cui Opium adiectum, factorum. In quibusdam Opio, aqua soluto, attenuatus et fluidior sanguis apparuit g . Sanguis quoque animalium,' quibus per venam Opium fuit iniectum, visus elitenuis et rutilus h). ALSTONVS e contrario, coagulari eo potius et spissari sanguinem, arbitratur. Lac, cui affusa erat Opii solutio aquosa, post aliquot dies grumosam partem deiecit, cremorem insuperficie habuit, serum autem in medio. Sanguinis serum crassius, albidum et nonnihil coagulatum, euasit. Sanguis vero ipse mox albidum coagulum in fundum demisit; supernat an S pars tenacior pOtius, quam fluidior, apparuit. fluc et, in sententiae suae patrocinium, trahit coagula sanguinis circa

cor,

SEARCH

MENU NAVIGATION