장음표시 사용
521쪽
s II nigra, dulcis cuius unice causa fructus seruatur , et semen durum in quolibet loculo, sub rotundum,
compressum, nitens, ferrugineum. Indiae orientalis leguntina fistulas exiliores, tenuiores, glabriores, conitituunt. Quae vero hodie in Europam mittuntur, e X America calidiori proueniunt. Pro-itat insignis arborum copia in insulis St. Dominici et Ioannis de portu, Vnde in Hispaniam transferuntur; et harum fructus nulla in re censentur Orientalibus virtute inferiores res . Quin, breuitas viae praerogatiuam illis prae hisce afferre videtur; quippe quum istae tanto recentiores haberi queant. Cassia insuper, ab aliquot retro annis Massiliam translata, ex Martinica unice prouenisse, fertur n). Interim sunt, qui pulpam Casliae Indiae Orientalis dulciorem, minusque acrem, existimant o . In Aegypto legumina ante maturitatem decerpta, in aedes, arctissime clausus. transferuntur, et per strata, pedis
dimidii altitudine. interpositis foliis palmae. distribuuntur. Ianua Optime clausa, die postero et sequenti aceruus aqua conspergitur . et sic per quadragii ta dies, ad nigredinem Vsque, relinquitur. Damnandus autem aliorum moduS, legumina in terramni MOMAM DES de simpl. ned. p. 37O. Ed. CLVS - RVΜPH.
522쪽
ram intra foueas deferendi. Causa, cur donautatam arcte claudant, ea est: ne aeris contactu fruictus corrumpantur; id quod facile contingit pἰ Reliciendi vetustate vitiati; quorum pulpa acidae vel alius pare grini saporis est; qui superficiem vald
rugosam habent, et pondere leues nimium sunt Ad paucos modo Europaeorum spectat, virides e molles, aqua parum coctos, et saccharo conditos, transmissosque q), pro alui solutione in usum tra here. Consuetissima autem est ipsorum leguminum siccorum descriptorum transmissio. Pulpa si ex sic catur, strepitum agitata edunt. Ex hisce contusis, coctione cum aqua calida, . eruitur Pu LPA; quae ipsa, cribro se taceo traiecta, .
1 pistatur, addito saecli aro. in iustam crastitiem. Ali qua eius pars ulteriori solutioni resistit, et in cribro remanet. Dulcis pulpa Cassiae per se est; quidam subacrem describunt. Facile acescit: unde non lmagna simul quantitate parari debet; certe arctis valis seruari. Spiritus vini lentius et difficilius eam soluit. Ait Castiae cathartica vis etiam in puluerem lignosae fructus partis cadit; quod in sim iis casu ob-1eruatum, dein studio in hominibus eXploratum: ut adeo esticacior haec fuerit reperta r). Dum igitur
523쪽
tur pulpa eXtrahitur: coquendo, quicquid enicaciae tegmini inest, simul eliciatur. necesse est.. ΕY- perimenta chemica, cum hac pulpa instituta, recenset cl. VAU UEL IN I . An sit Siliqua aegyptiaca THEOPHRAsTI Q dici praecise nequit. Alii inuentum Arabum agnoscunt, quorum SERAPION, nomine Elarxamber; ΑVICENNA, voce Chalariander, Cassiam hanc nominat. Recentioribus Graecis et ACTUARIO Κασσια αελαινα Venitu . Blande pulpa aluum laXat, et sme torminibus, vel eXaestuatione. Vnde et infantibus, et grauidis, et senibus, in omnibus acutis morbis, i plisque adeo inflammatoriis, impune et maXimo commodo, exhibetur. In febribus in luper, acore suo, temperat, sitim refraenat, bilem vitiatam corrigit. Nec Opu S est, quorundam e Xemplo, reformidare illam in calculo, malo hyllerico, melancholia, rel. Quod lotium sub eius usu colore viridi, et maiori copia si sumatur, colore profundo bruno, Vel nigro . tin gatur, numerosi quidem auctores narrant x). plane ieiuno ventriculo si sumatur, lotium reddi nigrum,
524쪽
nequit. Nunquam eam, etiamsi multis aegris Castasiam oblatam viderit, obseruare SOMMERO a contigit. Defuit, ea ad Unciam, supraque, in connu bio Rhei, data, teste GMELINO b). Nec iuuenis; quidam, qui, auctore cel. BERGIO c) , unciam eius; quotidie, per tres dies continuos, cepit, illam con
spiciendam dedit. Raro pulpa Cassiae sola praescribitur; largaque
eius dolis, ad aluum soluendam, requiritur, pro adulto scilicet uncia una, sesquialtera, Vel duae inauseamque et flatus eX tanta copia plures querun tur, et ideo, dilui eandem sufficiente aqua, iubent. . Cremor tartari, vel sal medium quoddam, plerum que additur. In horum connubio et pulpa, prout in ossicinis seruatur, soluitur aqua ebulliente. Tartarum emeticum, Casia admiXta, debilitari, obser vatum; adeo, Vt illius grana quatuor et dimidium
525쪽
PRAEPARATA ET COMPOSITA.PvLPA CASSIAE e) CASSIA EXTRACTA f ). Sia prasatis descripta. Saccharum additur. in conseruationem. Huic subiti tuunt Sueci g) mel. ELECTU ERIVM E CASIAll); DIACASSIA i). Recipit Mannam, pulpam Tam a pindorum, Cassam, syrupum Rosarum solutivum.
Hoit iloXiti HERNAND. Thes. rer. med. n0U. Disp. p. s I. c. n. Cabuteiba PIS. Ind. Hi l. nat. et med. p. II9. Arbor, in regno Peruviano, Brasilia, Terra firma, Mexico, habitans. Cl. 'vTis primus characterem botanicum determinandi ansam dedit, ramulo, foliis floribusque in liructo, ex Terra firma ad LiNNEum iun. misso; antea enim ad medicamina ignotae originis hoc halsamum referebatur. Ferax arboribus, balsam uni
526쪽
sis fundentibus, America australis gignit in hoc numero arborem, Houm iri balsami fera cl* AvBI ET I), . et Terebinthus procera balsami fera rubra clo BAR RERL m , dictam; quae simile Peruviano balsamum istillat per corticem, colore rubro, et Odore styra
Duplex nomine Balsami Peruviani venit, at
Album rarissime in ossicinis nostris praesto est.. Elicitur, inciso cortice, parca quantitate, tenax, subal bidum n). Sensim solidescere et fragile fieri, sicque, intra corticem fructu S CUCUrbitae, transferri, lego o). An hocce vere e X praecedente, temporis mora, enatum Z an potius peculiarem specie na con stituit p), Balsamum Peruvianum siccum, Gallis: Li a me en coque, dictum Z Odoris fragrantioris est et gratioris altero, et censetur minus calidum et purgans altero. Gutta, calidae aquae instillata, moY, instar opobalsami, per superficiem aquae se disper git, et cuticulam format, quae facile demitur. Nigrum hoc praecipue loeo perpendendum . . Coloris ex nigro rubentis est, dum vitro illinitur, pellu-
527쪽
pellucidi; densitate ad syriapum brunum vulgarem accedit; odoris suauis, fragrantis, styracini; iapOris acris, calidi, amaricantis. Saepe arte, lucrii causa, essingitur. Fide cl. HERNANDE Z et hoc fulvo nigrum vocato inlisione corticis euocatur. Sed aliam Originem etiam agnoscit, scilicet coctione concisorum surculorum cum aqua, ex cuius superficie dein
aufertur; id quod perpetuo fieri in hoc, ramulis,
imo trunco, comminutis, NON ARDES q) edocet.
Contra hoc coctionis artificium id dubium mouet, quod portio balsami, incidens in aquam ieruidam, sese dispertiat in duas parteS; quarum Vnd, maior, fundum petat; altera, subtilior, saporis penetrantis, per superficiem sese dispergat r). Vnde forsitan alia, quam dicta, en cheire sis pro eo obtinendo adhibetur. Calefactum balsamum ardet, flamma admota. Diuturna statione in fundo vasis generantur crystalli salinae, quae, solutae aqua, flores Ben ZOes mentiuntur s). Spiritu vini facile soluitur. Connubium oleorum destillatorum facile intrat; sed respuit miscelam cum eX pressis, vel pinguedine animali. Aquae fundum petit; nec, nisi mucilagine quadam, vel vitello oui addito, unionem cum illa subit: attamen aqua, cum balsamo hoc conquassata, im-
528쪽
praegnatur partibus Odoris. Non satis constans connubium praestat saccharum, si eo eXcipitur. Destillatione cum aqua dat ponderis sui 1 olei destillati, coloris rubicundi, odoris fragrantis et sapori S pungentis. Destillationi siccae debemus oleum empy- reumaticum, eX flavo rubrum, aquae supernatans; cui succedit crassius, ponderosum t). Balsamorum fama prout in uniuersum serioribu S temporibus vald opere imminuta, ita et huius balsami. Laudes similes tulit . quales alibi de Balsamo Copaiuae attigi u); ut vel hocce nomine lice 2 tesse breuioribus. Quales Peruvianus nominatim Olim leportauerit, id vel unice interprete FRIDERI COHOFFMAΝΝΟ x , graui alias viro, cognosci potest; Vt ne mentionem faciam praeconiorum, quae ex patria ballami, commeatu iusto liberaliori, profluXerunt q). Respiciunt hae et vulnerariam virtutem, qua recentia vulnera consolidare, absque suppuratione subsequente et cicatricis vestigio, fertur. LO- cum habet hoc, ut alia balsama, quando progenies carnis tenellae nimis lente succedit, et haecce igit m alte acceleranda est. In primis vero hoc celebratum, ad arcenda et lenienda symptomata atrocia, quae eX laesis tendinibus, vel neruis, consequi
529쪽
solent; dum, leniter calefactum, vulneri instillatur, dein, spathula calefacta admota, curatur, Ut Undique sese distundat : si nimis arctum vulnus est, dilatatio adeo eius requiritur; inuoluendum vero pollea est totum membrum cataplasmatibus aut epithematibus fouendum quoque oleo si blandissimo et . Sic. hoc balsamo applicato vulneri, spalmus atrox et trismus ex laesione tendinis Achillis, in quo optum frustra tentarunt, sedatus; et idem, ultra drachmae dosin, saccharo e X ceptum , et primum ter, dein bis, quotidie, donec tres unciae consumtae essent, ingestum,
conuulsiones, e X cohibita eXcretione culanea eXOrtas , subito sopivit a). Colicae pictonum dolorem sustulit sYDEN HAMus b), guttis huius balsami viginti, triginta, vel quadraginta, sacchari cochleari uno instillatis, et bis, vel ter, de die captis; paralysis vero inde non cessit. Haec species elaeo sacchari. vel et svrupus, in balsamo factus, in asthmate pituitoso
efficaciam egregiam praestitit c . Quicquid in hisce
boni perpetrat, videtur stimulante potestate praestare, qua neruos Vellicat et vasa irritat.
530쪽
PRAEPARATA ET COMPOSITA. ESSENTIA BALSAMI PER v v IANI c θ. Digestione paratur. Vires, adscriptae in ulceribus eX ternis et internis, seculi nostri iudicio non accommodatae sunt. Nec pro roborando stomacho fidem habet calidum remedium. SYRVPvs BALsAMicus e). Ex Iulapio rosato et
essentia nuper dicta. Iisdem laudibus, quales diXi,
SPIRITUS BALSAMI PER v v IANI f). Destillatione cum alcohole vini. addito sale tartari. FR. HOFF-NANNI go encomtum illum celebrauit, tanquam praestantissimum in neruorum et Cerebri, item glandularum , affectionibus frigidis. Sed nec hocce constantiam habuit.