장음표시 사용
551쪽
spicis elongatis, axillaribus 'tui. Differentiam specificani hanc condidi ex ampla ista descriptione, Angl ice a cl. Chirurgo ΚΕRR, in Med. Observations and inquir. Vol. s. p. Is I. cum icone Tab. q. concinnata. Addas, calycem esse quinque partitum; corollam penta petatam, albam; flamina numerosa; legumen lanceolatum, glabrum, maringi ne repando, seminibus sex, vel octo, orbiculatis, compressis. Coira, vel Caira, in Provincia Baliar dicitur o . Mimosa Catechu LINN. iun. Suppl. plant. p. 4ῖ9. Huc referenda, me iudice, est Acaciae species, eX qua Κaath. Vel Lycium indicum, conficiunt, HERBERTI DE IA-GER in Eph. nat. Curio . Dec. a. Ann. 3. p. 9. Fig. I. Arbor, crescens copiose in montibus Rotas et Pallamoro, et aliis locis, supra Ben-galiam sitis. Non nostro tempore amplius quaestio, ut olim, agitatur: utrum Catechu terra siit, vel compositum, vitriolicae naturae particepS p); an potius vegetabilis progeniet 7 Hoc iam dudum abunde demonstrarunt, chemicis eXperimentis, HAGEDORN q) et BOUL-Duc r); idemque confirmant, qui in ipso loco natali praeparationi eius adstiterunt. Constat iam
552쪽
etiam, perperam pro eo inposito vegetabili a quibus. dam haberi. Sed quaenam nominatim stirps illuc eroget, de eo adhuc dissensus obtinet. Ρlerique fructui Palmae cuiusdam illud triauhuunt. Est illa
Areta Catechu; frondibus pinnatis; foliolis repli- .
NAE, Faufei, Fit fel, Fufel. Indiam orienta leni patriam habet.
Fructus huius oualis est, magnitudinis Ouit gallinacei, umbilicatus. EX trinsecus obducitur cor tice coriaceo, sub quo membrana illamentosa. In-.tus nuX latet; cuius semen gris eum, durum, interne ex rubicundo alboque, initar nucis myristicae, variegatum; et hoc proprie Areca, f. Pi- .nanga, dicitur. Hoc ipsum tantopere adstringens est, ut solum mastieari nequeat, discissum autem, et cum pauxillo calcis, intra folium unum, vel alterum, arboris Betet inuolutum, amicis, mutuo sese conuenientibus, apud Indos, obseruantiae causa, offertur; unde saliua, rubedine tincta, profluit; gingiuae corroborantur, et grato halitu os perfunditur. Calx additur, ad moderandam Pin angaea ulteriis
553쪽
iusteritatem, ac soliorum Betet acrimoniam s). Suh-hade insuper Catechu pro masticatione adiicitur t). Si igitur plerisque materiae medicae commem. atoribus fidendum, Terra Catechu nihil aliud esset, tuam eX tractum aquc sum ex seminibus fructus hu-us immaturis. Speciem Catechu eX inde parari, Quum testes autoptae varii idonei id indicent, non ine temeritatis quadam suspicione negatur. Mirum amen, in Horto Malabarigo et Herbario Amboniensa ullam huius rei fieri mentionem. Circa montem atem, qui totam malabariam aliasque quasdam amnes terras cingit, eX coqui eX nuce hac, addito 'a UX illo calcis, et, quo melior succus in spissandus euadat, superdato pulti faeculentae infuso corticum
Acaciae cuiusdam, Gymnosophista quidam, fide
dignus, certiorem reddidit I AGER vri u). Citat cl. DALEvs X) HEL BIGIVM, simplicium indiae orientalis, ut vocat, peritissimum, ex fructu Arecae educi, assirmantem. Conuenit hoc cum narratione Chi
rurgi a LAERTI, qui diu in pondicii ery Vixit, ivssi Evo facta q); Vnde nec ipse hic celeberrimus vir dubitauit, Arecam pro vera succi Catechu stirpe
554쪽
Sed aequae verum est, simile eX tractum aliis quibusdam stirpibus parari. Memorabile; CLEYERuri Σ) Catechu dicere succum, e X variis ada stringentibus fructibus expressum; et paullo post: hasin esse fructum Acaciae Orientalis, Tamarindoei admodum similis. Propius ad rem venit DE IA GER a) ; qui, inter Indos diu vitam gerens, Lycium h. e. Catechu) non uni arbori proprium esse, re ifert, sed fere omnibus Acadiae speciebus, quae corticae adstringente et rubescente praeditae sint; multasque alias plantas exstare, ex quibus similis succus excoqui possit, qui in ' uniuersum nomine Κhaath designaretur,. quanquam bonitate et virtute dispar; praestantisti muni vero elici ex Acacia dicta, quae Brachmanumilingua Κhadira dicitur, et eX hac, vel sola, vel aliis ad mixtis, Khaath parari, et per totam Indiam distrahi. . Meminit idem alius arboris spinosae, Acaciae simi i lis, quae succum hunc largiatur, male ab ipso deo.
scriptae. LAVR. GARCIN b arborem quidem, Cate
in prouincia Bahar Mongoliae, ubi crescit, dictam, non describit; sed probabile illi est. Acaciae speciem
esse, et ex hac indicat Catechu crudum, decoctione et maceratione partium et subsequa in spissatione, parari; quando autem purius, in Indorum usum, desideretur, aromata admisceri, et rotulas inde formari.
555쪽
Ex cortice eiusdem erui, refert cl. SAVARY c ; an GARC1Ni auctoritate 3 Haec eX tracti Catechu ex Acacia quadam quo nomine antiquiores botanici Mi naosas eas insigniverunt, quarum folia lese contactu non contrahunt 9 Origo apprime conuenit cum historia nouis lima, sine dubio certissima et luculentissima omnium, a cl0 KERR subministrata. ualis sit species, a clψ ΚΕRR descripta, dixi; succus autem, eo teste, ex interna ligni parte, quae colore pali de bruno, vel profunde rubro, imo hinc inde nigro . cincta est nam eX terna pars. alba, separatur), in ramenta discissa, paratur. Replent his vas terreum, angusti orificii, affusa ad luna mam usque partem aqua; qua per Coctionem ad dimidium dissipata. reliquum effundunt in Vas terreum, planum,
et, donec tertia pars remaneat, in spissant; tum, frigido loco per diem repositum, calore solis ulte ius densant, agi eundo illud aliquoties de die; postquam notabilem crassitiem massia nacta fuerit. suprastoream, vel pannum, cineribus stercoris vaccinizonspersum, extendunt, et in frusta quadrangularia diuidunt; quae, radiis solis perfecte siccata, veniadunt. Vt extractio tanto facilius succedat: utuntur furnis, simplicis structurae; cuius summa haec est, quod foueae, in terra et fossae, quae ignem recipit,
556쪽
arcus argillaceus superimponatur, foraminibus instructus, in quae Vala pro extractione Collocantur. Quo profundioris coloris lignum, eo magis nigrum eX tractum apparet, et eo Vjlius; hinc praefertur lignum pallidius brunum , quod erogat extractum, subtile, albidum. Quod hocce extractum terra esset: vel admisti casu cineres, vel fraude adiecta terra, pro pondere augendo, imponere incautis facile potuerunt. In Iaponia non paratur: Vnde epitheton vitiosum est. Transfertur autem e X Malabaria, Suratia, Pegu, aliisque quibusdam H indo-staniae regionibus. MaXimu S autem eius prouentus. quantum colligo, ex prouincia Hindos laniae Baiahar e it d). Nonnulli malunt scribi Κaschu Gallis
chou , quam Catechu; quae proxime dicta vox ex Cate, nomine arboris, et Chu, luccus, lingua
In nostris officinis prostat massis fragilibus, ex rubro nigris; quae subinde in laminas, luperficiei asperae, rubicundo. albidae discerpi sese patiuntur, fracturis de reliquo iub splendentibus. Sapor austerus, subamarus, dein dulcescens, qui diu linguae inhaeret. Compacta esse debet massa et deliquescere tota ore. Raro vero tam pura habetur, Ut
nihil in dissolubile remaneat; quod tam ab intermissa colatione decocti e , quam aduentitiis sordi-hus
557쪽
bus, prouenit. In dissolubilis pars ἰ subinde pon
deris totius mas ae constituit f). Soluitur Catechuaqua, fecibus exceptis; solutio Vero ipsa. postquam refrixerit, mucilaginem refert. Quatuor unciae Catechu extracti boni et sicci aquosi dederunt uncias duas et drachmas tres; et praeterea e X tracti spiri- tuo si drachmas quinque, cuius lapor austerior est. Soluitur et spiritu vini; sed sine subsequente co gulo mucilaginoso: nimirum quatuor Catechu vnctae spiritu oli e X tracti uncias duas cum sex drachmis exhibuerunt; idque austerioris longe et ingratiori S g). Plures analyies aliunde h) petendae. Vitrioli martis lolutionem nigredine tingit. Colore, consistentia, in dissolubilium partium proportione, sapore, virtute demum, differre multis modis Catechu officinarum, non mirabitur, qui dicta, de stirpium diuertitate et de praeparatione, secum reputet; quae omnia igjtur non sati S Vere e X maturitata tis fructus Arecae diuerso gradu praecipue explicari posse, eXistimauit Cl. IVSSIKV i). Adstringendi indoles cum aliis quibusdam Mi mosae speciebus huic communis est, prout de fructu M. niloticae conititit h); praeter quem et folia et
558쪽
cortex a nigritis masticantur in affectionibus scorb ticis; et huius speciatim cortex. ad coria tenuiora densanda, a nigritis adhibetur I). Vis anti septica insignis pariter succo Catechu inest. Docent id experimenta Bringle ana m) cum carne. Docent ista in morbis, etsi rarius, quam par est, interne capta, nec sine aliis admistis. HvXHAmus n) in statu resoluto et putrido sanguinis roborantibus aliis et acido tantillum Catechu admiscuit. Crebrior eius fit usus in putredine oris, foetore, dentium vacillatione et
denudatione, tum et cruentatione, ulceribusque
gingiuarum, cognoscenda. Cui ipsi praeparata quaedam subsequentium praecipue opponuntur. - Indiarrho eis. dysenteriis, aliisque alui profluuiis, quae non ab acri stimulo, sed laxitate unice intestinorum, proficiscuntur, succus Catechu efficacissimum et simul tutissimum remedium est o . Superat, in hisce coemcendis, ipsam Cascarillam p), et commode aliis, ut Rha barbaro, addi potest. Multiplex in curatione colicae pictonum est
indigentia: ut nimirum inuoluatur et demulceatur acre, laXentur fibrae, et earundem spasmi resoluantur, dolor demum sopiatur. Hisce vero finibus opportuna 0 ADANAON Mem. de I c. d. fc. 1773. p. 9.no Dis. of the sermν, App. ΕXp. lo.
559쪽
portuna licet sollerter administrentur: saepe mal Umnon cedit, et etiamsi cedat, recrudescit, nisi adstringentia fortiora in subsidium sumantur; quae inter succus Catechu insignem locum tuetur. Haecce, tonum intellinis restituendo, vim suam praestant. Quin hisce solis subinde curatio omnino successit, absque ullo alio praesidio. Possunt per os, saltim aliis admixta, vel per clysma, usurpari q). - Simili rudicio nititur curatio hominis, stranguria et secretione uberrima muci ex vesica Vrinaria detenti, quam ipsam Tinctura succi Catechii, cum Tinctura corticis Peruviani, vel aliis similis naturae, commiXta , absoluit r). - Ρar effectus eadem de causa eius, in relaxatione vuulae, applicationi S. - Laus in haemorrhagiis ad eas potissimum restringenda, quae a resolutione sanguinis proficitcuntur. Optimus modus, succum hune dandi, est, vel prout affertur aqua solutum; vel, repetita solutione et in spissatione, depuratum. Periculo caret, eundem exhibere ad scrupulum unum, sesquialterum, vel maiori quantitate, pro doli.
An huc referendi Trochisci, vel Plaeentae Gitta-gambis, vel Catagamber P Si descriptioni proletariae
HERBERTI DE I AGER s insistendum: neque ad Are-
560쪽
cam, neque ad Mimosam Caten, pertinent. Analogiam tamen inter illas et succum Catechu inuenit DEGNERVs to; et cl. Bul SSON u , maXimam partem conflare ex Catechu . refert; et SEBA X ali uerat, confici ex subtilissima parte succi Catechu et argilla quadam, quorum scilicet cremor, post fermentationem cum aqua praegressam in superficiem ascenden S, colligatur, et in modulis Orbicularibus siccetur. Sunt hae placentulae externe saturate flauae, crusta quasi obductae; intrinsecus pallidiores; saporis iubadstringentis, aromatici et leuiter amari. Transferuntur ex Iaponia, et profuerunt in angina
et a phthis, item in diarrho eis et dysenteriis, aliisque laxitatibus intestinorum, solutae in aqua, donec cOlore Theae Boheae tingeretur g). Differunt, secundum superiorem descriptionem, ab hisce placentulis aliae, in India paratae, eX Catechu, Cum arOmatibus variis. Cardamomo, ligno Aloes, Moscho, Ambra, aliisque, ingratiam saporis et oris halitus, additis. Hae ipsae, figura, crastitie et magnitudine nucis vomicae, a Belgis in Europam, nomine Siri Gala Gamber, transferuntur; quas Indi, vel solas, vel in connubio nuclei Arecae fructus, mallicant. Sed notiora sunt nostra PRAE