Nova theoria pleuritidis verae et recta eidem medendi ratio experimentis demonstrata

발행: 1788년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Id perpetuum est: nisi malam crisin, quae die pari antecessit, imposterum bona , quae

impari die sequitur , priorem Corrigat. Anno 1783. die 27. Aprilis, Vir 6o. an- Αεε ο .norum Pleuritide vera affectus est . Missus e L V ιι vena , iterumqUe missus SanguiS ruber , Sanorum sanguini similis erat. Aeger quinto die non iudicatus est : sed contra in calore vehementer exarsit . Nunc missus sanguis crustam densam atque pertina cem habuit .

Supervenit sexto pari die Icterus qui

uniUersam corporis cutim perflavo colore tin-Σit . Intra istum Icterum aeger exitiose habuit; calore eXarsit, et extreme tussiit. Sputa crinda , tenacia , et Viridia erant ; urina transparens bile remiXta , Et quo diutius Icterus ins dii , eo magis facta viridia sputa sunt; eXtr,cto cicutae vulgaris similia colore . Medio die septimo largus eX UniVersa corporis Cute sudor erupit, qui in Octavum usque continuavit, calidus, viscidus, acidum odorem habens. Intra istum sudorem favus ecule eVanuit Color , ipsaque cutis quam proXime alba eVenit, facta eXpers favi coloris urina est, neque Supererat Sive tus Sis Sive sputum , arteriarum pulsus mollis et plenus erat , homoque bene habuit. Anno 1784. die Ig. Februarii incidit in Aroποτ veram Pleuritidem mulier. Dolor in sinistro latere erat. Accessit quarto die i pari l ictexus,

UniVersa Corporis cutis flava erat; inque oculis id, quod album esse debet, tinctum flaUo Colore erat. Urina bile remiXta est : SPUtUm ,

112쪽

LXXXI.

hucusque crudum , prosunde flavo colore imbutum erat.

Aegra quinto die aerumnose habuit, ace be tussiit absque profectu: supervenit delirium At medio septimo die plurimus sudor erupit , qui duodecim horas Continuavit: octavo sudor item non adeo multus : nono vero die plurimus item sudor ad exitum istius diei omnem morbum tulit et aegram ad integritatem perduXit. Quodsi vero imposterum impari die bonacrisis malam, quae pari ante Cessit, non SOqUatur ; actum de aegro est ; idemque pari die extingUitUr. Anno I 8 o. die Iet. Maii vir 73. annorum , sanguineus et a sua pueritia vitiati hucusque pectoris, primum frigore deinde calore Correptus est, cum dolore dextri lateris in qua parte antiquum vitium veXabat: secta vena est, praestitaque pro ratione medicamenta stant. Quarto die aurigine tincta cutis est at . CreVit indies colore aurigo. Aeger sexto die obiit . Aurigo die pari accessit ; mors item die pari . Anno II 8 I. die et . Aprilis mulier 43. annorum ex sanguinis frequenti sputo phthysicaeVenit , et eXesis carnibus contabuit amissis viribus ; non insons miasmatis Veneret. Han CSeXto mense gravidam Pleuritis prehendit :quam morbi complicationem Hippocrates laethalem pronunciavit bl. Dolor in postica coSt, rum regione infra scapulam erat . Ab

a is Quitiis in febribus morbus regius fit ante septimum diem, ix malum is . Hipp. Sect. IV. aphor. 62. ιὶ De morbis fiat. 1. NIO S.

113쪽

Αbortum feeit tertio die : quinto orta laetis febris est; quae lochia retinuit ; intraque istam febrim aegra vehementer eXarSit , non autem sudavit. Sudavit vero sexto pari l die per horas tres; indeque alleviata est; lochia profluxerunt, simul et Urina multa. Mortua est

His consideratis , et per ista curationum exempla patet ; quod febrium crise , quae paridie contingunt , sive malae siVe imperfectae sint : bonae Vero atque perfectae eae, quae in impares dies incidunt : Verumque eSSe ConStat, quod Hippocrates dierum criticorum ratione nobis reliquit . Nihilominus neque et hoc praetereundum est, quod in tanta aegrorum tUrba per 3 hucusque annos aliqui quinque scilicet j etiam impari die obierint, tamen omnes item absque crisi . Mulier aetate supra 4o. annos Ob Vehe- VXYY i mens sanguinis eX utero profluvium, quod quatuordecim menses traXerat , hydropica eVenit . Cohibitus sanguinis fluxus pulsusque hydrops est . Convalescentem pleuritis , qUae ea tempestate popularis erat , in sua Camera prehendit Dolor in dextro latere seXtam inter et septimam costam erat . Obiit tertio die. In aperto per dissectionem thorace Utrimque aquae pellucidae circiter Unciae SeX erant Pleura , quo loco dolor pungebat, absque no-Na et sanae pleurae simillima erat. Contra , in eodem loco eXtima pulmonis pars plagam sph celo Corruptam , rotundam, plus quam pollicem diametro emensam habebat. G An-

114쪽

LXXXIII.

LXXXIV.

Anno 1776. mense Decembri hortulanus strenuus a longis hucusque annis vini generosi Potator , cuius quotidie viginti libras pro consuetudine hauriebat; et nonnisi salsa, helluoni

bus grata , esui habebat , incidit in pleuriti

dem .

Eum quarto die accepi. Sanguis e vena missus Crustam habuit . Applicatum affecto lo-Co emplastrum vesicatorium est. Quinto die Sptatum Coctum eVenit; sudor post : seXto die eum vires defecerunt : septimo Sphaceiosus obiit. Senecio 73. annorum, Peregenus , quem curae atque solicitudines diu multumque eXagita erant , et quem saepe Cibus Saepe etiam reficiens potus defecerat, miserrime degens incidit in pleuritidem . Non adeo acerbus iste lateris dolor erat : imo initio sanguinis striae bonae notae ) sputo immistae erant a l. Sanguinis discos duos misit, supra quem muci parum erat . Arteriarum pulsus vesperi durus erat, ob quem eodem tempore eXtractus Unus sanguinis discus est, qui muci plus h bebat . Ad exitum tertii diei erant animi deliquia, arteriarum pulsus eXilis et inaequalis, eXtremitates frigidae, sphacelus. Septima die mors b).

a ,, Sputum autem flavum , sanguine Permixtum non multo , is sit in pulmonis inflammatione , in principio morbi reiicia- tur , salutare est, & valde prodest is . Hipp. Lib praenot.

δ is Oportet autem animadvertere , et no& , in his temporiis bus iudicationes futuras esse ad salutem , aut mortem , aut Inclinationes ad melius , aut deterius it. Hi P. Lib. I. domorb. popul. Sect. 3.

115쪽

99 Atque hi quinque isti pleuritici fuerunt ,

qui inter quamplurimos alios a longis hucusque annis sub mea Cura obierunt at . Hucusque ad confirmandum Hippocratis de diebus criticis sententiam Sati S . Inest profecto naturae ingenS et prorsus admiranda crises perficiendi Vis et veluti sagacitas ; per quam non eum tantum morbum , qui primus occupavit, superat s Sed et alte-Tum , si Vis Superveniat , Vincit : quae victoria aegris saluti simul et contemplanti medico dulci gaudio gratoque spectaculo est . Hoc etsi Donnunquam in di Versis morbis , qui Convenerunt , videri possit, nihilominus non inutile esse eXistimo , si unicum tale pleuritidis exemplum hic posuero , notatu profecto digniam. Anno 1773. die 3. Maii, qua tempestate pleuritis et iuXta et circum nos popUlariS erat, iuvenis et sanguine plena mulier , de qua SVPeriore capite quarto diXi , pleuriti de tentata est, cum ipsa sex et dimidium menses gravi

Initio secundi diei in auYilium Vocatus tres sanguinis discos e Vena misi, qui crustam Iardaceam habebat. Iulapium atqUe decoctum refrigerans praestiti ; fomenta emollientia dolenti lateri imposita sunt : inditum item quam doque , Ut opus erat , en ema emollien S est. Post duas horas sanguinis item discum misi , qui crusta lardacea tectus erat : mediO

G a que

a v Ut pote cum repugnante natura nihil medicina proficiat in . A C. Celsus Lib. III. CaP. I. B is Pleuritis , sive lateris inflammatio , in muliere gravida , , lethalis M. HiPP. Lib. I. de morb. Nro 3. AEGROTUs LXXXV.

116쪽

Iooque eodem die rursum sanguinis discum unum, qui similem crustam habebat . Erat spiritus eX- treme anguStus . Itaque emplastrum vesicator, tim latum affectae plagae imposui , et eXtractum corticis peruviani tuta pio adieci . Ad medium tertii diei dolor dorsum Ver-SUS Progressus est; quem transitum medici tanquam egitiosum damnant a l. Erat corporis C lor summus et cutis ardens : ob quem ardorem sanguinis item discum unum misi , qui densissimam crustam habebat . Ad exitum tertii diei aegra abortum fecit: neque istum secutus sanguis neque lochia Sunt: quod malum omen ernt . A medio quinto die largus sudor, acidum olens , eX UniVersa cute erupit cum levamine . Verum post quatuor horas febris lactis , quam

metuebam , accessit; eademque novum in latere dolorem suscitavit simul et omnem Sudorem deleVit , totumque corpus nunc aridum aDdensque erat .

Attamen i quod observatu maxime dignum est idem sudor ad exitum eiusdem quinti diei rursum liberaliter erupit Cum iuUMmine . Sudavit etiam aegra sexto die . A medio septimo vero die plurimus sudor ex univerSa Corporis Cute erupit, aegramque Protinus ad integram sanitatem absque sputo restituit. Reparata sanitate mulier Lochia, quemadmodum a recenti partu , emisit .

Istae cris es et ipse partus in dies impares inciderunt. Neque potuit ipsa lactis febris ,

quae

a Vid. Lomui observ. Lib. 11. de vitiis pectoria.

117쪽

ae supervenit, crisin, etsi eam ad exiguum quoddam tempus Supressisset , tamen eandem nec quicquam delere. Contra , erupit paulo post idem sudor , totumque morbum VICit. Tanta enim est naturae in perficiendis crisibus virtus lUt autem natura morbum , qui est , itemque eum qui incidit , Vincit; ita eadem non raro morbum Simul et adversam medendi methodum superat atque nihilominias Suas quandoque cris es perfecit . Hoc si ita contingit , Solent medici victoriam suae curationi attribuere , quam ipsi naturae debent. Ita medici nonnulli , quoniam aliquos suos pleuriticos post medicamentum vomitorium evenisse Videbant , pleuritidis curationem ab emetico incipiendam esse statuunt : fortassis Hippocratis sententia , qUam male aCCeperunt, ita persuasi a). Quodsi autem saburra in ventriculo non resideat , vomere nil iuvat ; sed Contra potest vomitus quassando pectus inflammationem eXa Cerbare , sicque morbum peiorem efficere . Debet igitur medicus ante nosse an pUrgatione OPUS Sit, Ut Per Vomitum pleuritis curationi aptior reddi

queat.

Contra alii , qui moliendo sputa pleuritidis curationem ordiri atque perficere malunt , dolores Stapra septum transVersum , qUi Purgatione opus habent, sursum quidem VerSUS PUr-

a Dolores supra septum transVersum , qui purgatione opusa, habent, sursum versus purgatione indigere significant , ' qui vero infra , deorsum is . Hipp. lib. Aphor. Sect. IV.aphor. II.

118쪽

gatione indigere concedunt non autem ad id

vomitorio medicamento Utendum esse , sed his quae in isto morbo sputa eXpeIlanti; sicque pulmonem Sursum VerSuS purgent. Hic enim purgare idem esse ac liberare ab his quae contra naturam in pectore sunt. Ita etiam puris evacuationem saepe purgationis nomen accepisse'. Rursum alii pleuriticis medicamenta alvum vacuantia dare eademque curationi aliquoties interponere Volunt , per quae vitiatus humor subtrahatur. Et isti quoque suos imitatores ha-hent. Verum etiam hi a recto absunt: nisi enim saburra in imo Ventre recumbat , quae caeteras crises intus retinere possit, purgatio Per alvum nocet. Ipsa enim sputum , si quod coctum futurum esset, cohibet ; et Sudorem , qui morbum iudicaturus esset, retrahiti; sicque

salutare naturae Conamen pessumdat a .

Verum hi quod falsi fuerint specie recti , satis per decursum istius libri a me demonstra

Interea quique, etsi sibi ipsis repugnantes ad sua eXperimenta refugiunt singuli suas Clamant obserUationes : quisque idem , quod cernit, diversum ab aliis habet; suum quisque Certum Putat , Vultuque. Veluti qui ipsum eundemque politum ex Variegato iuglantis li

a is A pleuritide aut peripneumonia occupato aIvi profluvium N accedens, malum is . Aphor. xis. Sect. IV. scomplius in is Oeniadis pleuritide correptus , mortuus est septimo dist .ax Pharmacum autem bibit insta purgans . . Hipp. de Morb. Popul. Lib. V.

119쪽

suadet : postremo diVersus item alter nihil horum , sed ductos contra diductosque sine ordine atque Confusos tractus cernit. Similis illusio in diversa multorum morborum contemplatione suos fautores medicos decepit. Ob quem fu- cum tot falsae , di Uersae, atque a Vero Pro Sus alienae morborum imagines a scriptoribus delineatae sunt, quae ancipite S efficere practi-COS medicos possent, tirones Vero in devia fle

ctere .

Equidem ad ipsam curandi rationem nihil

plus confert , quam eXperientia : ad ipsam vero experientiam nihil rectius ducit quam obse vatio . Uerum recte ObserUare quod opus quis labor sit , profecto Pauci Cognoscunt. Non enim satis est, etiam Omnia quae intra morbos videmus, notare; sed ad ea potissimum ani-mUm attendere opus est , qUalia scire refert ;utpote quae ipsum morbi genium eXprimunt atque intimam eiusdem et suam ipsius propriam indolem eXplicant palamque ostendunt :Caeterea , tanqUam aliena , multis communia , numero , non re , ponderOSa , Proprius ut obfuscantia rescindi, et veluti tenebricosa procul inde reiici debet se . Ille assideat neceSSe eSt , qui, quod solum opus , est Visurus est at .

In qua quidem contemplationis parte Hippocrates, qui multa paucis Verbis compleXus est, omneS antecessit ; et quem in tanta medicorum turba Vix aliqui recte secuti sunt. Non enim

Q A C. Celsus Lib. III, eap. 4.

120쪽

1 4 enim satis est , praecepta didicisse quibus instructus obSerVator eSSe debeat ; aiat normam

mente retinuisse , Secundum quam dirigi obse vatio recte queat ; sed nosse plurimum interest, quo morbi tempore tali aliqua regula uti opus sit; et quam harum praecipue tunc adhibere Oporteat. Docent equidem hae regulae atque ista praecepta , quomodo id , quod videmus aut videre debemus , notandum sit ; ipsam Vero oculorum aCiem non praestant, per quam id , quod notatu dignum est , Videamus , nisi nobis ipsis acute perspiciendi facultatem natura ipsa concesserit . Veluti militum Praefectus , etsi is omnes bellum ducendi regulas mente

retinuerit , tamen, nisi eum natura ad acute videndum recteque discernendum aptum sinXerit , ipse cum omnium regularum apparatu neque hostem caedet, sed ipse CaeSus erit . Ut enim poeta ita observator medicus non fit sed nascitur. Debet uterque acri ingenio praeditus esse , magnam imaginationis Vim a que persensibilem percipiendi facultatem habere , Ut etiam a minimis , quasi ea trans mi CrΟSc pium magna Vidisset , Certius afficiatur ; Velocem mentis perspicaciam, neqlla praecepS CC-casio eum fugiat ; severum iudicium , ne quid falsi eundem decipiat ; pictoriam insuper deX- teritatem habere, ut id , quod recte vidit, perfecta delineatione atque eX integra facie eius imaginem ostendere calleat. Quas animi dotes, si eae ita simul comprehensae sint, non iniqUespiri rum observatorem appellari posse eXistimo. Rarum profeCto naturae donum , quod paucis

SEARCH

MENU NAVIGATION