Nova theoria pleuritidis verae et recta eidem medendi ratio experimentis demonstrata

발행: 1788년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Hippocrates etiam caeteras febres , in quibus labia e Xulcerantur , intermittentes esse at . Si pleuriticorum labia , ut supra indicavi , eX ulcerantur, aegri protinus eXpertes pleuriti dis sunt. Post unamquamque febris intermittentis ,

et urina turbida evenit quae sedimentum lateri trito simile praecipitat. Ista urina et iste sudor febri intermittenti prae caeteris proprii sunt. Per talem Urinam , ut recte Sydon hamiUS monuit , febrim intermittentem etiam, obscuriss mam detegimus . Similis sudor similisque urina intra pleuritidem, si eidem recte medem Ur , erumpunt , atque Pleuritidem cum febre eXtin-

Febres intermittentes post tres , Post quin-qUe , Post Septem , ad SUmmum POSt novem accessiones desistere Hippocrates dixit. Ita saepius contingit, vernales quam si autUmnales febres sunt ; saepius item si tertianae , qUam Si quartanae eaedem sunt. Contingit autem ita in universiam Persaepe . Similiter pleuritis vel per se vel Cum recte adhibitis auXiliis post tres, Post quinque , Post Septem , ad summum Post nOVem vel Undecim dies finem sumit , per Sudorem nempe atque per turbidam Urinam , ae sedimentum lateri trito simile praecipitat. Debent autem

continentis pleuriticae febris dies veluti totidem

92쪽

intermittentis accessiones, si eae invicem con iunctae eSSent, numerari . Qui acidum eructant , non facile febre intermittente corripiuntur . Ita eXperientia. Similiter , acidum eructantes expertes pleuritidis manent a l.

Qui febre topica laborare Consuescunt , hi , veluti per 38. annos observavi . intermitis tente regulari quemadmodum caeteri homines non Corripiuntur . Virgo ter intra triginta annos dolorem iuxta dimidiam eandem capitis partem habebat qui alternis diebus eadem hora aCCessit; nunquam vero febre ordinata, Ut caeteri homines affecta est; etsi interea febris intermittens saepe popularis fuisset. Similiter qui pleuriti de saepe affecti suerunt , febris intermittentis eXpertes esse ConSUeverunt . Monialis virgo, de qua supra dixi . ter per diVersos annos pleuriti de assecta fuit , ni quam Vero intra triginta duos annos, quod scio , febre intermittente correpta est: etsi in

eodem monasterio suae sociae febre intermi, tente laborare consuescant. ContrariUm Vero , si recens morbus est , saepe VidemuS. Intra

multos hucusque annos pleuritis simul et febris intermittens populares erant; eodemque ipso tempore alios febris intermittens, alios pleuritis prehendit: alii ex intermittente in pleuritidem deciderunt. Anno π69. mense Manio procul in Μ, tum mensem usque pleuritis popularis erat ; in

a Acidum ructum habentes non ita valde plauritici fiunt is Hipp. ssct. VI. Aph r. 33.

93쪽

ν7. eademque multi, qui per febrem intermittentem inceperant , delapsi sunt: multi etiam sine tali febre facti pleuritici sunt: utrique pleuritici similiter laborabant, similem dolorem , S, milem calorem, Sanguinis crustam similem habebant: nulla inter utrosque pleuriticos differentia morbi erat. Ex istis pleuriticis alii altero die, alii tertio die eκulcerata labia acceperunt ; quemadmodum intra ipsam febrim intermittentem . Etiam talia labiorum ulcera coni gerunt his, qui in istam pleuritidem absque febre intermitte ut e deciderunt. Horum item alii Perfecte, alii imperfecte ex istis ulceribus iudicati fuere , perinde ac in febribus intermittentibus exquisitis. Cuncti Vero , ut talia Oris ulcera acceperunt, dolorem eX latere modo omnem amiserunt, modo plurimum tantum . Supervacuum foret multa istius constitutionis epidemicae atque Curationis eXempla adducere . Aliqua Satis erunt . Juvenis coquus febre tertiana exquiSita Ja- Agestoreaborabat. Post duas accessiones tartarum emeti- L V cum assumsit; post tertiam accessionem PUrgatuS est pulvere talapae. At eodem die, qui intercalaris erat, pleuritide in sinistro latere affectus eSt.

Missus e cubiti vena sanguis ter est; isque crusta lardacea tectus erat. Praestitum imlapium refrigerans decoctumque est, et imperata diaeta est . Initio tertii diei extractum comticis peruviani tulapio adieci, et emplastrum vesicatorium affectae plagae imposui. Quinto die sudor acidus erupit, qui omnem et dolorem, et tussim , et calorem , Sine

94쪽

sputo discussit: aegerque lectum septimo die

deseruit.

Ita quindecim dies homo bene sanus erat, nunc vero iterum in intermittentem recidit . Quod recidivae genus, siquidem intermittens versa in continentem febrim est, perraro COI- tingit . Anno 178 a. mense Augusto, quo tempore popularis tertiana febris erat, Uirgo a P. annorum febre inordinata laborabat, quam Oct fere dies reticuit , pharmacorum fuga . POStremo , Clim Succubuisset, meum petiit consilI-

um .

Huic medicamentum vomitorium praestiti; quod multam bilem excussit: deinde purgans PharmaCUm , a quo multa impura secesserunt . Post haec febris i quemadmodum fieri conSuesciti ordinari debuisset: at contra: nam Ue eo dem die, quo febris accedere debuiSSet, aegram Pleuritis vera prehendit.

Secta nunc his vena est, mi SSUSqUe SaΠ'guis crustae aliquantum habuit . Applicatum ad affectum latus emplastrum vesicatoriUm est, Praestitaque , Ut caeteris pleuriticis, medicamenta sunt. Pleuritis tres continuos dies OCCUPavit : quarto requies erat : quinto et Septimo die accessiones tertianae febris regulares reVenerunt . Ouam febrim deinde tertianam eXquI-

sitam pulvere radicis Gei urbani evcussi . Anno 1785. ad eXitum mensis Aprilis se V a Vera pleuriti de affecta est. Missus sangui S CrUstam lardae eam habuit . Perfecte iudicata est diebus quinto et septimo per sudorem et Per Urinam quae turbata est , et sedimentum lateri trito

95쪽

trito simile praecipitavit . Medio mense Maio ipsa in tertianam eXquisitam incidit . Famulus Pleuritide vera affectus est ad exitum mensis Aprilis II 83. Iudicatus est septimo die . Autumno anni 1784. incidit in febrim intermittentem quartanam : SanatUS eSt .

Mense Februario anni I 783. Pleuritide Vera correptus est. Iudicabatur quinto et septimo die . Mense Aprili relapsus in quartanam est . Anno II 63. exeunte aestate puer quinquennis febre intermittente modo quotidiana , modo tertiana , modo quartana , hacque modo

simplici, modo duplici laborabat , nunc post

adhibita auxilia carebat iterum , donec ita trahendo durum lienis tumorem accepisset. Sub finem autumni eXpulsa per corticem perUVianum febris quidem est ; attamen remansit et durus lienis tumor , et malus aliquandiu Corporis habitUS. Initio sequentis hyemis eum pleuritis prehendit , inque affecto latere vehemens dolor pressit cum tussi sicca , laboriosa respiratione , arteriarum celeri pulsu , exacerbatione febrili circa Vesperum , genis rubris atque delirio . Quare secta bis Vena est ; ex eademque missus Sanguis crustam habuit. Impositae affecto lateri molles herbae ex aqua coctae , data medicamenta refrigerantia , cum sorbitionibus , et applicata emplastra vesicatoria sunt : absque profectu . Itaque superioribus auxiliis corticem Peruvianum adieci , qui aegrum et proXime eripuit et durum lienis tumorem excussit et corpus recidivis vacuum effecit

LXVIII.

96쪽

8 Anno 1779. mense Martio atque per Aprilis initium tempestas sicca erat : nihilominus iuXta nos febres tertianae , etsi non adeo multae, tamen populares erant, ipsaeque, veliti Uere Consuescunt , post tres aut post quinque circuitus finem acceperunt . Eadem quoque tempestate aliqui pleuritide correpti sunt ;quae item , quemadmodum febris tertiana ipsa, ad exitum tertii diei similiter desiit , post urinam nempe turbidam quae sedimentum lateri trito simile deposuerat ; atque post sudorem , qui acidum odorem habebat . Νotum insuper est, multos , qui febre intermittente autumnali laboraverant , et per COrticem peruvianum sanati fuere , proximo Vere in eandem febrim recidere, eademque tunCPOSt tres , maXime Vero post quinque acceSSiΟ-nes absque medicinae auxilio liberari. Ita aliqui ex his , qui superiore autumno febre intermittente laborabant, proximo Vere non tali febre sed Pleuritide affecti sunt , eademque item ad exitum tertii diei per sudorem atque Urinam turbidam . similiter liberati sunt . A medio mense Novembri anni I774. proe ut ultra Februarium anni 1775. hiems hinmida erat ; intra quam nonnunquam per aliquot dies intensum frigus pluviam eXCeperat . Intra

istam tempestatem nemo , quantum ego scire potui , febre intermittente correptus eSt . Sex vero pleuritide tentati sunt : unus asthmaticus , alter anhelus tibicen , nauta , Virgo , SartoriSUXOr , et PedagoguS : omnes eadem curandi ratione habiti per similes cris eS CVeneriant .

Postremo u oris atque pedagogi pleuritis versa in

97쪽

in febrim intermittentem eXquisitam est: quemadmodum nonnunquam viceversa febris inte

mittens ipsa in pleuritidem mutatur . Anno Ips I. et 175 a. popularis pleuritis

erat, haecque modo cum intermittente febre erat, modo Cum Continente , modo per labiorum ulcera finem accepit, modo ipsa orta eX longa intermittente est , modo in intermittentem abiit, modo post annum similiter ut intemmittens quaeqUe reVersa est at .

N eque ignotus acutus ille lateris dolor est, qui certum circuitum habet, et cum febris te tianae accessione incipit , iterum intermittit ,

iterumque cum proXima accessione revertitur ;neque nisi excussa febre desistit bin . Per quae eYperimenta ad credendum inducimur , Pleuritidem aeque ac febrim in te

mittentem similem Causam agnoSCere : PUtORU POSSe eandem Causam , siquidem ea humoribus insinuat se , aut in eXcretis quae intUS retenta Sunt, nidulatur, intermittentem efficere : Contra Vero si solidis partibus ea infigitur, inflammationem localem excitare : veluti id multa eXperimenta docent . Ita posse eandem quoties ipsa in membranam pulmones succingentem incidit , pleuritidem statuere : denique alium at-qUe alium morbum ostendere , prout ea in aliam atque aliam corporis partem incidit : sic in latere cantoris , de quo capite quinto dixi , pleuritidem effecit: Icterum, ut eX eodem latere in hepar descendit ; postremo cum hepar

α Vid. observ. de sebr. interm. Lib. II. Cap. IV.ι , Vid. ibidem .

98쪽

dimisit , sebrim intermittentem eYquisitam encitavit , quae post septem circuitus eXitum

Sum sit

Pari ratione modoque anno 177o. initio mensis Martii ortus e X eadem ipsa materia Catarrhus epidemicus est , cum coriZa , angina , acerba tussi , et magna febre . Iste morbus diu cum adhibitis communibus remediis traXit . Non pauci absque ratione passi recidivam sunt. Nonnullorum eXulcerata oris labia sunt , indeque minutus quidem non Vero eXtinctus morbus est. Neque sputum puriforme, etiam si aegri eiecerunt, quidquam iuvit : iuvit autem sudor Iargus acidum odorem habens , et urina turbida quae sedimentum lateri trito simile praecipitavit . Istorum aegrorum alii, poste

quam ita duos dies male habebant, in pleuritidem Veram absque manifesta ratione incide-Tunt , et Cortice peruviano sanati sunt . Qui vero ab ista pleuritide revenerunt , hi neque traXerunt imPOSterum , neque recidivam passi

sunt.

Idem magis anno 178 a. patebat ; intra quem popularis quidam Catarrhus omnes Europae gentes Corripuerat, et ipse diversam la vam admisit , Sub qua et medicos Vehementer fefellit , et non paucos aegros praecipitaVit . Veluti alibi a me scriptum eSt a j. CA-a Dissertatio de Catarrho epidemico anni et I a. Moguntiae I 84. Equidem in istam Dissertationem nuper inepte declamavit abortivus quidam censor ; abundantia bilis & scientiae penuria Al-Igemeine deuische Bibliotheli , des 6 . Bandes r. Stuk 74. S. Verum hunc cuius praeterea & miserer & pudet persequi cum dignitas operis prohibet, tuni festinatio , ue ea explicem ,

quae exorsus Sum .

99쪽

De diebus criticiS .

Nunc de diebus criticis, intra quo S pi ritis

sub mea curatione iudicari consuescit, Scribere Operae pretium est, et ante Videre , nUm Perfectae cris es imparibus diebus contingant, imperfectae Vero aut malae in dies pares incidant 7 Quae observatio et perutilis et ad Confirmandam cum Hippocratis sententiam , tUmmeam quo hae Charandi rationem necessaria OSt .

Magnam imparium dierum rationem Hippocrates habuit : adeo , ut intra eosdem et plurimos morbos iudicari et ipsos magis ad Commodum terminari contenderit. Id Asclepi,deS ut Vanum repudiavit a j .

a is Est autem alia etiam de diebias ipsis dubitatio , quoniam

is antiqui potissimum impares sequebantur, eosque , tanquam αν tunc de aegris iudicaretur, κριοχμους nominabant. Hi M erant dies tertius , quintus , septimus , nonus , undecimus,M quartus decimus , unus & vigesimus; ita ut summa POzen- tia septimo , deinde quarto decimo , deinde uni & vigefi- D mo daretur . Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum im-M Parium accessiones expectarent: deinde postea cibum, qua- is si levioribus accessionibus instantibus, darent: adeo ut is Hippocrates , si alio die febris desiisset, recidivam timereis sit solitus .is Id Asclepiades iure ut vanum repudiavit : neque in ullo die, o qua Par imparve esset , aegri vel maius , vel minus Peri- αν culum esse dixit . Interdum enim peiores dies pares fiunt, D Sc opportunius post febrium accessiones cibus datur. Non αν nunquam etiam in ipso morbo dierum ratio muta tur : fitque D gra Vior , qui remissior esse consueverat. Atque ipSe quar us decimus Pax est, in quo esse magnam vim antiqui fa

100쪽

Asclepiadem secuti multi imposterum me-d1ci sunt : attamen non pauci sidenter Hippocrati adhaeserunt . Sed etiam inter ipsos hos iterum disputatur ; nempe si incerta initia morbus habeat , a quo tempore dies numerari debeant: an a quo die aeger malehabere incepit 3 an a tempore quo opprimi a morbo aeger incipiat Contra alii non dies sed accessiones vel eXacerbationes numerari debere sustinent ; ut dierum computus cum Hippocratis numerandi ratione conveniat a J. Ego, nullius addictus opinioni, et veluti hucusque assuevi; procul a theoriae disputationibus eXistimo ; ad istam

,, tebantur. Qui cum octavum primi naturam habere conten-D derent, ut ab eo secundus septenarius inciperet , ipsi sibi repugnabant, non octavum neque decimum , neque duode is cimum diem sumendo, quasi potentiorem e plus enim iiis, buebant nono , & undecimo . Quod cum fecissent sine ul- ,, la probabili ratione , ab undecimo non ad tertium deci D mum , sed ad quartum decimum transibant . Est etiam ii apud Hippocratem, et , quem septimus dies liberaturus αν sit, quartum esse gravissimum. Ita, illo quoque Authore, is in die pari et gravior febris esse potest , & certa suturiis nota . Atque idem alio loco quartum quoque diem, ut in is utrumque essicacissimum apprehendit ; id est, quartum , is Septimum, undecimum , quartum decimum , decimum sepis timum , in quo ab impari ad paris rationem transiit. Et ,, ne in hoc quidem propositum conservavit: cum a Septimois die undecimus non quartus , sed quintus sit. Adeo appa- ret, quacunque ratione ad numerum respexerimus , nihilis rationis , sub illo quidem authore reperiri . Verum in hisi, quidem antiquos tunc celebres admodum Pythagorici num meri fefellerunt r eum hic quoque medicus non nu- , merare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri: et ex ,, his coniectare, quando dandus cibus sit is . A C. Celsus L. III. CaP. S e is Quae diebus paribus exacerbantur , paribus iudicantur. is Quorum autem exacerbationes in imparibus fiunt , ea in

SEARCH

MENU NAVIGATION