Memorabilia Bibliothecae publicae Elisabetanae Wratislaviensis : à fundatore celeberrimo Rehdigerianae dictae, quae A. O. R. M.DC.XCIIX. die xv Maji, in actu gymnastico à studiosa Gymnasii Elisabetani juventute

발행: 1699년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

-- )EMυerani Mon eleti Historiam Gallicam duobus voluminibus compactam vidi; nec minus miratus sum Glossarium . quoddam Graecum ad Graecorum fere imitationem, in Occidente tamen, compactum.& elegantissime inauratum. Polydori Vergilii versionem Hisipanicam involucro ornatam via di, quod ductibus viridi, caeruleo, albo, rubicundo & aureo colore interstine his ornatum, velut encaustum quoddam referebat. Praecipue in antiquioribus, sive Manuscriptis, sive impressis codicibus umbilicorum densitatem, summamque diversitatem miratus sium , quorum nonnulli pondere suo ipsum fere aequare librum possent. Praepararunt olim artis meae Magistri libros, quasi in aeternam duraturos; nunc Vero prudentiores redditi leviora paramus, quo post brevem usum undique fatiscentibus libris, iterum habeamus, quod agamus. Sed video alios accedere, quorum praesentia me tacere jubet .craeologus, Politicus, Medicus, Historicus,

- Philologin accedunt.

Theologus. Salve, Vir Nobilissime, dc ignosce colloquia tua cum bonis hisce viris turbantibus. Curiosius. Et voS salvete, aestumatissimi Viri, quorum adventus mihi, ut exspectatissimus, sic jucundissimus est. Subsellia haec quaeso occupate, & nisi grave vobis est, amabili colloquio exigui temporis mentem meam reficite. Theologus. Obsequimur jussui tuo, &, quo desideriis

tuis satisfacere valeamuS, ulteriora mandata tua expecta

. Curiosius. Diem hunc rei litterariae dedicavi, quam aliis vitae humanae deliciis me anteponere nostis; & in specie recordationi rerum nuper in Bibliotheca Elisabetana visarum horas praesenteS destinavi. Fuere, qui picturarum, sculpturarumque Cimelia, alii, qui rerum naturalium jucunda ectacula, alii iterum, qui Numismatum thesaurOS in men-

112쪽

tem revoearunt; VOS , quibuS libraria suppellex curae eo dique est, de ea quaeso sermonem praesentem instituite. Theologuae. Opportunissime rem poscis & animo, Sc memoriae nostrae convenientem. Idem enim locus ante paucas horas congregationis nostrae causa fui t, eX quo recedentes in Te hic incidimus, earundem rerum curiosiuria, quae nOS per

tempus aliquod delectarunt. Vobis, Viri Honoratissimi, ut spero grave non erit Fautoris nostri desiderii salsurgere, rerem nobis ipsiis adeo gratam in animum reUOCare. Politicus. Et gratum , di utile erit, maturata repetitione firmius menti imprimere, quae vidimus. Si nostrum quilibet sibi maxime arridentia citaverir, sussipientem habebimus differendi materiam . Medicus. Suffcientem certe , imo superfluam, licet

aliquot dies colloquio huic destinati essent. Cum de fine in

tanta rerum copia desperandum stir, certe, initium constituere, dissicile erit, cum neutrum alteri pFaerogativam concedere Velle Videatu .mpor s. Omnia referre nec POSsibile , nec necessarium erit. Praecipua, quae in mentem Veniunt, indicareno. bistideat, sic nec otiosa adseremuS, nec taedias a.

Curiosius, An vero tantam hic librorum singularium copiam invenistis ἶPhilologm. Non nimiam, curioso tamen spectatori su ficientem. Sex millium numerum tota suppellex libraria non multum superat, fatendum tamen, pauca adesse, quae levioris pretii nominari possent. Ex duobuS praecipue corporibus, hucusque separatiS, tota Bibliotheca consistit, Relidigeriano altero, altero a Benefastore recentiori per Test, mentum relicto, cumque utrumque curiosum, S eruditum collectorem habuerit, alterum quidem superi riS,ialterura nostri Seculi; hinc maxime notabile mihi visum, quod Reh-

digeriana Bibliotheca editione. Autorum prioreS, easdςm-

113쪽

que optimas Venetas, Parisienses, & Bassileenses praecipue, altera exadverso nitidiores nostri Seculi AntWerpianas, Parisienses 3c Amstelodamenses exhibeat, sic altera alterius non injucundum supplementum est.' Theologus. A Politicis collectam Bibliothecam tantum rerum Theologicarum, sianctorum praecipue PatrUm, Πumerum habere miratus sum, ex quibus editiones hujus Seculi probatissimas recentiori illi Bibliothecae parti ineste vidi. Numerum inire, & rerum titulos referre nimiS prolixum esset, sussicit erudito spectatori, quod spem suam rerum sacrarum apparatu minime falli videat. In Relidigeriana praeter

Biblia regia , Conciliorum collectionem Binianam, editionem Isi omi Morrienisenni, aliaque cimelia, Helvetiorum Theologorum in Biblia Commentarios statis copiosos inveni. Sic ultra o Bibliorum editiones adesse vidi, aliaque talia, satis praedicanda. Quid in Patrum aliorumque scriptis desit necessarium fere, & quo Bibliotheca publica vix carere potest, novi quidem; sed cum hic pauca, praeter liberalitatem, redituum afumenta sint, defectus aequo animo tolerandi

Politicuου. Et me non pauca hic delectarunt, studiis &utilitati meae convenientia. Juridicorum librorum non magnus adeo in citatorum Bibliothecis apparatus adfuit; sed

lupplevit aliquo modo Chusi omi Staostris, Professoris Elisabetani, post Scabinographi Wratistaviensis liberalitas, qui Bibliothecam suam, Juridicis libris ditiorem Reh-

digerianae junxit. Et plenissimam Oceani Juris, seu Tractatas

tractatuum edi lonem, 27. voluminibus constantem, dc alia

Jureconsultorum celebrium opera permulta vidi, quae tamen recensere prolixius stipersedeo. Medicus. Idem fatum fere Medici habent, quorum non copiosa adeo scripta hic reposita sunt. Quaedam tamen non spernenda inveni , inter recentiores quidem libros Anatomiam

114쪽

miam Bidloianam, dc chimicarum rerum haud exiguum apparatum ; in Rehdigeriana Bibliotheca Gesneri & Ataro niui quaedam, Misianum Sc Rondiae mm de piscibus, aliaque satis preti osse. Sed plura fuere, quae expectationi meae ultra spem satisfecerunt. StudiiS Medicis semper Mathematicarum rerum exercitia junxi; hine summopere delectabar, cum Bibliothecae partem recentiorem rerum Mathematicarum simpellectile prorsus egregia , satisque pretiosa Ornatam videbam. Nihil tam pretiosum fuit, quod Collectorem curio.

iislsimum a comparatione absterruerit; hine optima quaeque hic inveniuntur, MatheseoS cultores afficientia. Politicus. Et ad meaSPartes haec spectant, non modo

ob animum , iisdem studiis deditum , sed & praecipue ob

utriusque Architecturae apparatum statui civili maxime necessarium , quem summa diligentia, & exacto judicio hic collectum vidi. Libros, scientiam hanc concernenteS, pretiosissimos esse, quis nescit' sed nihilominus hic pauca desunt eorum, quae circino Architectorum & Sculptorum caelo hucusque curiosorum ustui parata fuere . Historictu. Me forsan aliis feliciorem fuisse, ac plura ad palatum meum facientia, quam caeteri, hic invenisse, gloriari potero. Non eXigua Historicorum, non ubique obviorum , copia in Rehdigeriana Bibliotheca servatur; sed altera hae parte multis aliis palmam praeripit, &numero, &selectu Historicorum quemlibet curiosum animum alliciens. Specialia reζςnsere nec mihi licitum erit, exemplis vestris ad brevitatem adstricto ; hoc tantum dico, Historicorum Graeci, Latini, Germanici, Italici, Gallici, Hispanici, Belgici idiomatis sussicientem adesse copiam, quae adspicientium, & i quirentium exsaturare desiideria poSsit . Prout Omnia a vobis recensita, Viri docti simi, fori naei sunt, quippe qui quamlibet literariae rei partem curiossis Oςillis perquiro, sing lisque instrumenta parare dc

115쪽

expolire laboro et sic&in specie, quae vos minime tetigistis, Philosophica & Philologica tangenda mihi erunt. Utrumque- conditorem Bibliothecae hujus harum rerum Sc eruditum, Sccuriosum fesisse, apparatuS earundem hic comprehensus satis ostendit. Thomam Rebigerum, qui eo Seculb vixit, quo humanior literatura Nobilibus nondum dedecori habebatur, has artes exercuisse, Vel ex sexcentis Eruditorum superioris Seculi constat testimoniis, sed recentioris augmenti Colis torem , Generosa prosapia, Arte & Marist inclytum, iniquiuri aevo, & sic illustriori exemplo, Nobilitati generis, berulorumque experimentis eXactissimam humanitatis notitiam iunxisse admiratione certe dignum est. Sed illud non modo recens adhuc Eruditissimi Equitis memoria comprobat, sedaoquuntur etiam illud plutei tanta Philosophicorum&Philo-Jogicorum cQdicurn copia refertii ut artium harum ProfeG- .ribus abunde sum cere POSsint . Curiosius. Breves estiS in recensiendo, Viri Eruditissimi, forsan ab impressorum codicum generaliori citatione, ad specialiorem Manuscriptorum recensionem progressuri. Hoc ipsum me avide expectare eX animo fateo a. Philologus. Hic est, Patrone, thesaurus, quo Bibliotheca haec multis aliis palmam praeripere valet. Hoc est jucundum animorum pabulum, quOVis sesamo dc papavere dulcius, quo curiosorum animi vel maxime assiciuntur. Simeo arbitratu reS staret, Manuscriptorum apparatum hic existentem omnibus reliquis totius Bibliothecae Gagis multo pretiosiorem, multo praestantiorem judicarem. Euge, Viri optimi, repetamuS quaedam eX iis, quae paulo ante tanta suavitate animum nostrum impleVerun ,. Theologus. Fateor, me in Manuscriptorum horum evolutione plura reperisse, quam mihi prius promiseram. Dies deficeret, si omnia referre deberem, quae hic animum meum delectarunt. Citare tamen quaedam volo, dum exactior de-L scri-

116쪽

scriptio multum sibi temporis posceret. Tres inveni Bibli rum codices integros, quorum duo majores, tertiuS parvus, minutulo sed puro exactoque charactere scriptus, decimi tertii Seculi aetatem prae se ferre videtur. Novum Testamentum bis apparet, quorum alterum circae finem Seculi XIV. scria Itum, quatuor Evangelia antiquissima, charactere Longo-ardico exarata , Psalmi cum Commentario, satis distincte

scripto, Canticum Canticorum, cum. Lenami Metaburgensis paraphrasi Poetica & Teutonica, Evangelium Iohannis cum Commentario, altaque sacrarum Literarum partes spectatu dignae scindi

Philolog m. Willera mi, quam citas, Paraphrasis et gantissimum Germanicae Antiquitatis monumentum est, ex quo disicimus, quis lingvae Germanicae status Seculo undecumo fuerit, quo Willeramus, sub Henrici IV. imperio, seria psit. Digna res esset, quae specimine adducto declararetur, nisi illud aliarum rerum copia impedire o. Theologuου. Commentariorum in s acra Biblia, praeter Patres antiquos, varii hic habentur. Henrisi de Hasia, Theologi Viennensis prolixitate noti, qui sedula multorum annorum praelectione vix IV Geneseos caput attingere potuit) I troductio in Genesin adest, cum adjuncta tabula mnemon, ca satis notabili verssibus conscripta, ubi singulae voces singula sacrae Scripturae capita non inutiliter in memoriam revocant. Petri de Riga Auroram, seu opuS metricum in totam sacram Scripturam Seculo XII scriptum , cujus editionem Christianus Daumius, &Casiimirus Oudinus frustra orbi luterato promiserunt, hic integrum non sine delectatione inspexi; sic Dbannis de Hesdinio labores :in Jobum & Epistolam ad Titum, Nicolai de Una in quosdam stacrae Scripturae Libros, Diederisi de Arniel in Librum Sapientiae, Nicolai Tornacensis seu potius Gorrebant in Lucam; Anonymi cujusdam ita omneSPauli Epistolas, aliosque adesse observavi. Patrum scripta

117쪽

calamo exarata recensere prolixum foret; memini, ut sola nomina citem, me hic non pauca Gregorii Nazianzem, Bam fit Magni, Hieronymi , Nemesii, Prurientii, Job. Chryse omi, υμρbanis, Synesti , Theodoreti, Augustini, Proseri, Leonis Magni, 'Ca odori, Gregorii Magni, Isidori, Johannis Damasceni, Sma Ma di, Ansbelmi, Hugonis de Sacro Victore, Bern, araei, dc aliorum invenisse; nec Probae Falconiae cento deerat, verba Virgilii rebus sacris applicans. Nec desunt seqpentium Seculorum opera, Theologorumque memoriae; & quidem Seculi XII Richardi de Sacro Victore. Petri Biasten sis ; decimi tertii Joachimὶ Abbatis , alani de Inseulis, Johannis is Rupebia, Gualteri de Casi .none, Agernam Cassi Sici Brixiensis scriptis Theologicis vulgo ignotis laudemi merentis , & magni luminis sui aevi Thomae

Aquinatis, cujus hic non pauca conservantur. . Ex Seculi XIV Iuminibus hic notavi Guillelmum Ouam, AEndium Commuam, Romanum vulgo dictum, dc 'ancisium Amyronem, Doctorem

illuminatum. Seculi XVti plures adsunt, ex quibus Dunchelsiel, Nicolai migelii Silesii, Alphonsi Tostati, & Ph. Gersenis ingenii monumenta quaedam hic observavi. Taceo varias Sanctorum vitas, Acta Synodi septimae, sermones varios in Concisiis , Constantiensii&Basileensii habitos, Menologium Graeeum, & Calendaria Eeclesiastica latina, contra iclefitas scripta quaedam, Precationum tam SaXOniearum, quam recentiorum duo volumina nitidissimis picturis plena, Anabaptistarum superioris Seculi Martyrologium, alia

non pauca Fanaticorum quorundam, Jacobi Bsimis praecipuo, de Pausi Laudensae Ope , aliaque mult', quae rerum prolixitas tacere jubet . Politicus. De tanta quidem apparatu rerum, ad mea

studia spectantium gloriari non possum; non tamen prorsPS defluere, quae expectationi meae responderunt. Vidi quasdam Constit utiones Isiniani Magni, quae in codice illius d ssiderantur, Graece scriptas, &Tbo Rebdigeri Ninu, notu-L a - lis

118쪽

lis in margine additis, suis titulis in Codice repetitae prael istionis, applicatas. Ais additum est opuS Michaelis Procomsulis, & Judicis Italicorum Graecum in quinquaginta Juris titulos; quae omnia IurisStudiosos Graecae literaturae non negligendae admonent. Ex aliis Juris antiquitatibus Leges Longobardicae, accurate satis scriptae, Leges & Statuta Reipublucae Venetae, Statuta Colonisnsia Sc Trajectensia, imo & Jus provinciale Sta iacum cum Historia juris illius praemissa satis notabili, hic inveniuntur. De Theodori de Buckendor Remissorio Juris Saxonici, Beneiacti Rembardi Differentiis Iuris Civilis,&Saxonici, Hugonis Donesii, Jacobi Cujacis , dc aliorum variis& amplis in Jus Civile Commentariis nihil dicam ; imo dc Theologorum Iuridice scribentium opera, Barthoomaei Pisani

summa, Matthritae mucovia opus de Contraestibus, & alia citari poissent. Praetermitto Georgii Schonbomeri tractatum in-

editum de libera per Viadrum navigatione, de Oppavienti

Ducatu ad Silesiam pertinente opus, aliaque non pauca. Sic AEgidii Romani de Institutione Principis opus auro, &picturis eleganter ornatum, Insignia Comitum, Equitumque in Aula Bavarica in Belgio ante tria fere Secula existentium, Leges Torneamentorum Gallicae, & alia hujus farinae non parum mihi delectationis dedere. Dum & antea in impressorum codicum commemoratione Architecturam meis partibus attribui, hinc praeter Taeticos antiquos, Mianum, Fron-rinum, Vegetium, tacere non Potero GaZas in hac resumme aestimabiles , inter Manuscripta recentiora inventas. Vidi

hic exactissima Architecturae militaris schemata, ab artissiciosa manu ipsius Generosissimi Collectoris, tanta diligentia,

perfectione tanta, tantaque multitudine elaborata, ut curiosum, peritumque Spectatorem in stuporem rapere valeant. Taceo multa ad Architecturam civilem artem pyrobolisticam, Perspectivam, aliaque talia pertinentia, ne vobis longo sermone gravis

119쪽

l Medirim Et mihi, ut spero, referre licebit, quae ad palatum meum hic esse deprehendi. Prae gaudio exultavi, dum hie, quod minime siperaveram, antiquos de Chrysopoeia Autores, inter rarissima Bibliothecarum Cimelia

a Lambecio, Morhofio, ωaliis numeratos, inveni. Grae-eus textus scilicet integer adest, antiquissimorum Chymicorum Stephani Alexandrini, Pelagii, syiani, Democriti, Synesii, pignobi, Z mi, Olympiodori, Heliodori, Theophrasii, Hierothei Sc Archelai, qui omnes, ut aliquando lucem videant, diu curiosiorum votum fuit. Vidi & codicem antiquum satis densum scriptorum de Lapide Philosophorum ingentem copiam conritinentem , cui quidam Antonius Wale relationem specialismmam de divitiis montium Giganteorum praemisit. Reliqua Medica non quidem adeo magni momenti sunt; adstini tamen, Sereni rumonici Liber poeticus de Medicina, M. Arnoldi de Visia Nova, Boni de summe, aliorumque antiquiorum parvi tractatus; Gentvis Fulginatis in Avicennam Nolae, Nicolai Curtii, dc Hieron. Capisaccis praelemmiones Mediernales, Codex

de omnibus rebus naturalibus picturis non aptissimis quidem, copiosis tamen ornatus, liber latis antiquus de corporisti mani morbis & medicamentis, aliaque talia. Quod Mathematica concernit, etiam a0tiquorum quaedam hic conse Uantur. Ptolomaei tam Almagestum , quam Quadripartitae Constructionis opus, satis nitide descripta, exstant; nec Ara hum Albobaren Hali , Mubamedis in Mani, Nebit Alchabitis, aliorumque scripta desunt; imo & Georgii Trapezumtii in Ptolomaeum notas Sc Theoricam Planetarum hic inveni. Praeter ea Arati Phaenomena, Cisomedis circularem Meteororum inspectionem, Boethii Arithmeticam, Job. de Liseriis Tabulas Astronomicas inspexi, Calendariumque vidi ad Annum Iari et boratum. Curiosarum artium etiam quaedam monumenta adsung, Geomantia, Lingua Saxonica antiquiori scripta, Fo

120쪽

cohorum I tomis ptista, inberti de pictura liber,aliaque,a qu rum ulteriori recensione desisto. Historicus. Mea recensione rerum ad Historiam spectantium fere multitudo deterret; ne tamen prorsit muneri meo deesse videar, quaedam adducere volo. Historicorum appar tus, eopiosius, δc nitidus est; plurimi enitri codices membranaeei sunt integri & eleganter compacti. Ex Graecis Iosephum, planum Alexansinum, Philo diuti vitam Apollanti Ira amari, &Job. x bilini Epytomen Dionis Cassii vidi; ex Latinis antiquis Livium nitide scriptum, Sasi ii quatuor codices, tria Julii Caesa - exemplaria, relatu idern Valerit Maximi, quorum unum Dio usi de Burgo amplo commentario instructum, & duo elonii , FDrum quoque, Justiuus , Sc. Aurelii Victoris de viris. illustribus Librum; quibus & Geographi Pomponius Mela, Sc Vibitu Segus annumerari merentur. Ex sequentis arvi Historicis tria Pseudo Hegesimi, Pauli Orsi quatuor exemplaria,Variorum Magni Aurelii Cassio ori tria, & unum Jornandu inveni; ex Colmstantinopolitanis vero Scriptoribus Agathiae Scholastici Historia Iustiniani M., Se Nicephori Constantinopolitani Breviarium Graece habentur. Ex mediorum Seculorum Historicis nubilis, Erecia i Lexoriensis, Sirchardi Cremonensis, Sc Martiνi Poloni Chronica, & ultimi quidem tria Exemplaria vidi, quibus etiam Vincentii Bel acensis Speculum Historiale annumerandum. Res Seculi XIII. egregie illustrantur per duos Epistolarum Codices, quorum Unum Petrus de riueis, alterum nest scio quis collegit, in utroque tarnen curios a & non ubique obsevia habentur. Seculum XIV, hic optime declaratum est nu*hi Illini Polychronico, & Job. Froi ardi Historia sui temporis, quatuor ingentibus voluminibus comprehensa, Sc intercuriosissima aeque ac pretiosissima Germaniae Manuscripta

merito numeranda 1.

Curiosiss. Audivi picturarum pretium Codices lips adeo nobiles i adeo aestimabiles r*dder o

SEARCH

MENU NAVIGATION