Memorabilia Bibliothecae publicae Elisabetanae Wratislaviensis : à fundatore celeberrimo Rehdigerianae dictae, quae A. O. R. M.DC.XCIIX. die xv Maji, in actu gymnastico à studiosa Gymnasii Elisabetani juventute

발행: 1699년

분량: 133페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

TMathematicus. Uniam e cochleis depressis, ut absolutissimum spiralis lineae specimen miratus sum, tanta fasciarum navo candidoque colore distinctarum aptitudine, tam exacta spirarum proportione elaboratum , ut omnibus artificum laboribus ruborem injicere Valeat . Nausa. Non minor certe est concharum hic contentarum curiositas, ex quibus non paucas sitatas, imbricat', striat , rugossalioque vario decore conspicuas non sine jucunditate vidi. Mathematicus. Intereas, quas profers nihil mirabilius natura praestitit, quam dum in quibusdam lineis eXacte parallelis notaου musicas impressi Observavi inter haec cimelia tres musicas conchas, quarum una tribUS, altera qua tuor , tertia quinque lineis ornati admirandae jucunditatis spectaculum praebent is, Nauta. Concharum venerearum plura & elegantiora quam alibi sipecimina deprehendi, quarum nonnullae tygridis maculas imitantur, polisaque superficie & speculorum nitorem, & nivis albedinem superant. Taceo alias sive Arabicae literaturae ductus mentientes, sive alio decore commendabiles. His si aures marinas hic ad admirationem usque pulchras , pectinum varias species diversicolori ornatu iucunda patesias striis suis commendabiles, tellinu, quarum una marini fruticis germen spectandum offert, balanos, aliaque talia

referre deberem vix dies sussiceret .m μου. Multa tamen , quantum memini, restanti, aeque ac recensita, curiosa & minus omittenda. Nauta. Restant omnino, & stoliditatis accusandus e semur turbiues, trochos, cyclindros, sinambos, 'urpuro δέ Ner omitterem. vix aliqua species est, quae hic sese nonsistat contemplandam, dicam an admirandam; hic ca didos, tuberosas, muricatos, sulcatos, stentidatos, aliOSque mira varietate conspicuos spectare licet .

82쪽

Mathematis s. In his provocare audeo subtilissimum que Incunque Mathe;naticorium circinum, & exercitatissimi cujusque artificiS tornum, an tale quid producere arte humana sustineant. Mira est turbinum majorum circumvolutio . exactissima propositione, A miro gyrorum ordine con-ipicua; sed longo mirabilius in minimis est naturae artificium; turbines enim hic conservantur satis copiosi tantae quidem subtilitatis, ut spirarum ordinem & proportionem, striarum dc tuberculorum exactissimam dispositionem vix oculus humanus sitie inieroscupio assequi valeat; qui tamen sinama dii densionum perfectione majoribus nullo mod0 cedunt. Nauta. Idem na'Fae artificium in neritis quibuSdam observandum Videtur, quarum unam me clam admiratione vidisse memini, fasciis tuberosiis eircumcinctam, quarum una coralli ruber inem, altem tuberculos candidos & nigricantes alternatim dis posit GS 6stestitat . P0secus. Mirum est, quod citas phaenomenon, sed domum artifieiosam, ViX Unguis in pollice nostro magnitudinem excedentem, inhabitat incola non minUS Observandus, eanceolus scilicet perexiguus, qui hic arefacitis intra habitaculum suum se ostendit, jucundo certe curiosis oculis specta

Nauta. Nec purpurae suo eneomio defraudandae , qua-xum hic non exigua seges mira facie se ostendit. Vidi purpu-nas aculeams, triaugulares , gibbosis, clavacas aliaSque non injucundi aspectus , quas Omnes specialiuS recensere vereor, ne taedium vobis creem. Sie & in minoribus copiosiores, Stroωbos, Cysiuaeros, & praecipue Cylindroidarum vissimoS colores, murices mire VariOS, aliaque naturae ludeniis spectacula referre vix audeo. Alia tamen marina adsint

eurrosiis oculis digna, quamviS conchyliorum seneri vi3 a

83쪽

Pb siem. Novi adesse quaedam, &, ut ea citeS, rogo. Nauta. Vix puto Mathematicorum speculationibus aluquid convenientius esse Echinis, & flesiis marinis jucundissimum hie spectaculum praebentibuS. Mathematieus. Vera dicis, & cujuscunque curiosi approbatione confirmanda. Praestitit hic natura singulare , sibique fere inusitatum opus, dum in Pentagonis ludit, quae alias sexangularem potius , vel alias figuras affectat. T stam echini marini hic contemplatus sum, accuratiSsimo i berculorum, foraminum & linearum serpentinarum ordine ita dispositam, ut in summitate in Pentagonum absolutissmsimum areolae concurrant ; imo & linearum parallelarum in exteriori & interiori superficie multitudo, omniumque partium exacta proportio, ne circino quidem corrigenda, admirationem mereri videbantur. Idem fere de flesiis dicendum, mirabili figura conspicuis, quarum hic alioquot sipecies videndae. Hirsutas tamen omnes superatfledia reticulana seu canceaeana & tuberosa admirando artificio a natura elaborata.

Quinque lateribus parabolicis constat exacte aequalibus, quorum singula decem tuberculis accurate divisis ornantur; in terior superficies cancellis mire proportionatis laterstincta,& tubereulis minoribus rite dispositis ornata omnem humani cultus concinnitatem post se relinqui ,. Nauta. Plura haberem quae referrem animalium martianorum genera, hic observata. διρώων seu piscem gladiatum, Ra N, quarum altera minor in draconis 'rinam efformata, o actum piscem, mire in superficie cancellatum , himopo

tarum ornatu decoratas, Assacorum tinas, & alia multa, quibus tamen defatigatis auribus vestris gravis esse nolo. Conuialium tamen cujus hic non contemnendas arbusculaS vidi, memoratu dignum erit .

P ficus. Recte judicas, hujus enim sive ramorum e

84쪽

currentium decorem, sive coloris elegantiam , sive magnitudinem spectes, hic observantur specimina quaedam oppido rara & preciosa. Nec albi Juriis conabbi arbusculae desunt , crispis tortuosisque ramuliS conspicuae, aliaque multa, quibus abstinere decet, ne tardiosa nimis recensio nostra fiat, nimia rerum multitudine laborans. Curiosius. Veneror vestram, quam roganti mihi exhibuistis in recensendo promptitudinem, eamque licet ulterius

continuatam, nunquam mihi, rerum harum curiosissimo, taediosam fore, eX animo testo ,. Mathematicis. Inveni capsulis his marinarum rerum conservationi aptatis, duas interesse, Mae rerum Mathematia

earum variam suppellectilem larvant, mihi quidem fatis amabilem, vobis vero amici, qui naturalium rerum curiositatem amplectimini, minime obtrudendam . Curiosius. Naturam & Mathesin suavi vinculo connecti superiora nos docuerunt; sed huic considerationi aliud tempus destinare commodum erit. Unum est, quod adhuc scire aveo, unde scilicet Bibliotheca haec acquisiverit tantum naturalium rerum apparatum rPhl ictu. Idem, qui dimidiam fere librorum partem, figurarum in aes incisarum ingentem numerum, & codices quosdam manuscriptos pictosque satis pretiosos huic Museo consecravit, Vir quidam Generosissimus & perpetua laude dignus, etiam hunc rerum marinarum thesaurum reliquis ci- meliss adjecit, cujus memoriam adhuc recentem grata Silesiorum Curiositas,totuSque Literatus Orbis nunquam interire

patientur ν.

risin. An vero, & mineralium supra descriptorum pretiosus apparatus ejusdem liberalitati debetur φPhysicus. Minime vero. Alia manus illustris & curiosissima hoc naturae subterraneae spectaculum jucundissimum huc transposuit, quam tacere Potius, quam ante diem lau

85쪽

dibus efferrς modestia & obsequium s dent. Et, si optime

meritorum laudias post mortem decantare convenientius est, omnes pii nobiscum optant, ut Euergetae hujus laudes publiacis encomtis ornare non priuS licitum sit, donec tanta in patriam bona contulerit, quanta eidem conferre intra animum

DEO Patriaeque deditissimum sibi proposuit

Curiosius. Conservet hune, aliosque quosvis bonarum literarum Maecenares caelestis gratia, eorumque numerum augeat, ut collecti in posteritatis usium thesauri non decrescant, sed potius quotidianiS accestionibus aucti, aliquando tempus nostrum non negligentiae accus andum , sed potius obEruditionem servatam laudandum esse, testentur. V bis autem, Viri Eruditissimi, & in artibus vestris exercitatissimi, grates quas possum decerno pro grato hoc recensionis ossicio mihi praestito, meque vestris usibus quacunque data occasione lubens offero Mathematicus. Perferas quaeis aequo animo nostros in exiguae relationis obsequio defectus, nostrique benevolam memoriam tibi commendatam habeo. Curiosius. Valete, Viri optimi, dc porro, ut soletis, a tes curiosias promovere pergite . Physicin. Vale .

Faunus, Tritou.

Faunus. N IXtollis temere laudibus aequora Et praesers pelagi munera terreiS. Triton. 2GExtollis temere laudibus abdita In terrae gremio, quae tenebris suis, Circumsepta jacent; dum mare fervidum Quae miranda tenet, carcere liberat, Et motu assidue circumagit vago.

86쪽

Faunus. Illic firma rigent viscera rupibus Telluris ; minenas hie gerit inclytas, Illic terra bonis gemmeis, Hic gaetisque fluit vena metallicis. Hic Martis rigidi fabrica cernitur, Saturnii color lividus aestuat; Hic splendet Veneris vultuS aheneus, Aspectusque Jovis stanneuS emicat. Hic nunquam stabilis Mercurii nitor, Hic Luna facies candidior nitet,

Et Phini radius cernitur aureuS.

dii sit hic radiat splendida puritas,

Illic fulgidior fax arimantina. Non hic sardonychis, non amethystinus Terrae splendor abest , Jasside nobili Illic antra nitent; versicoloribus Hic ornata latent marmora guttulis; Illic dura fidex condecorat specuS. Vel natura suis ludit amoenior In miris saltibus; seu nimium rubens Seu fulphur calidum, sive bitumina Clauso magna parens collocat in sinu. Hic format latices provida fontium; Hic fundunt scatebras flumina limpidas. Hic Vulcanus atrox igniVOmOS parat

Saevo ae horrisono murmure VorticeS.

Quid sentis' Tumidi plura maris sinus

Admiranda tenent, an gremium soli rTriton. Admiranda tenent plura maris sinus

Quam ter rae gremium. Vena mera isa

Nil vitae retinet; mortua quaelibet Ignavoque situ tecta jacent solo.

Ait hie cuncta vigent; hic aniwasibus

87쪽

Pollent innumeris aequora. Corporum Baiana nimia mole superbiunt.

Ludunt cum properis millia millibus, Et passim se agitant agmina Quam multae .ecies per mare corporum

Incedunt i Pecudes nec patulum nemus Tot servat; totidem non quoque continet Diffusius volucres ambitus aeris, Quot miras specim aequora nutriunt. Quid conchas referam, mirificum penu rHic natura sua quid valeat manu Tentavit. Teretes adspice turbines, Mirandis sinubus conspice buccinas Excultas, rubeo sanguine murices ornatos; tenuis candida nautili Ornamenta; vide, quot tibi purpura Formatos varie monstret aculeoS. Hic natura trochis ludit amabilis; Hic stram is oculos sedula recreat. Hic format coch π grata cylindricas. Quid, quaeso, gremio terra capit suo,

inod nostris similes praestet imagines rFaunus. Cunctas terra sinu divitias tenet. Huc flectunt homines vota animi sui, Huc desideriis terrea gens ruit.

Aura quid melius r quid pretiosius 'Quid gemmis roseis splendidius nitet rAst, haec terra suo continet ambitu. Triton. Auro quid nocuum, quidve magis ciet Humano generi saeva pericular Extollit stolidae mentis opinio Gemmarum pretium. Splendidus

em vilis generat cochlea, quodlibet

88쪽

Gemmarum superat. non proprium decus. Quid multis referam laeve conuisum

Quid vestes tyrio su me fulgidas 'Si certeS pretio, vincere teri eas Speluncas pelaguS multoties potest. Faunus. Exi, divitiaS & retine tuas. Gazas pisciculis distribuas tuis. Thesauros homineS anteferunt meOS, Qui norunt pretium, quod Valor aureus Gemmarumque decus conciliant sibi. Triton. Exi, stultitias ct retine tuas. Nam miranda manus Numinis Enthei Complet mirificis aequora cultibus.

Fulget quippe DEUS mirus in arduis, Sed mirabilior fulget in abditis.

Curio , Historicus Antiquarius, Geoiraphus, EthICus. H pq -- Ad ς0lloquium tuum vocati, Vir Nobilissi

me, noS conspectui tuo sistimuS, audituri, quo obsequiorum genere nostrana tibi inserviendi promptitudinem declarare debeamus. Curiosius. Do majora & dissiciliora erunt, quae a vobis exspecto ossicia, eo gratiori animo vestram excipio pri sentiam, Viri bonoratissimi, cumque non tribus, sed am-eioribus verbiS res agenda, hinc vobis non displiceat mecumtec sedilia occupare, meaeque curiositati vestra Eruditione dc experientia satiSfacere . Historis Q vero re, aut quibus sermonibus tuam juvare Curiositatem poterimus, quae sine dubio Scientiae nostrae Horizontem transcendit

Curi

89쪽

Curiosius. Novi vestram in eo, quod appeto Studiorum genere notitiam, diuturno Exercitio firmatam, hinc jucunda quaeque & gratissima mihi promitto. Innotuit mihi, Viri doctissimi, quod Bibliothecam Rhedigeranam, quae in templo Wratistavi ensitum Elisabetano asservatur, oculiS curiosioribus perlustraveritis , cumque in ea Numismatum copia

prae caeteriSanimum meum affecerit, nec tamen tot rariSG morum Cimeliorum notitiam aut interpretationem pro VO-to hauserim, a Vobis studiorum horum optime gnariS repetistionem eorum, quae hic curiosiora vobis visa sunt, exspecto, & humaniter eXPeto. Antiquarius. Non male summum inter curiosa hujus Bibliothecae locum monetis tribuis , quarum quatuor fere millia hic custodiri sedula inquisitione expertus sum, sed harum rerum Expositio debita non horarum , sed multorum dierum labor est, quem vix inchoare intra brevis colloquii spatium licebit . Curiosius. Nec omnia, nec plurima, sed quaedam tantum expeto. Novi vos omneS harum rerum studiosos non sine quadam delectatione in animum revocare posse, quae

inter NumiSmata citata, quam maxime oculos Sc animHm affecerunt. Quod si itaque vestrum animum dulci recordatione quorundam, quae in mentem Venient, pascere, meque Sermonum vestrorum auditorem admittere volueritis, curiositati meae abunde satiSfactum erit . Historicin. Non nego, me nummoShOS in animum revocando mirum quantum delectari, dum veritatem histori- . camper Authorum Testimonia non satis comprobatam , iis certissimam reddi cerno. Quae in Scriptorum monumentis legi, haec cominus quasi hic intueri licitum est , dum antiquorum Heroum, imperatorum aliorumque celebrium in Orbe Virorum Icones, Symbola, gesta, aliaque notabilia hic perlustramus. Desinit antiqui Orbis status a nobis remoti Or

90쪽

motior esse , dum nummos inspiciendo illustribus quibuscunque Ηeroum conventibus aut gestis memorabilibus interesse videmur νε

Antiquariis. Hinc facile colligendum, quanta animi delectatione me studii hujus recordatio demulceat, qui in nulla re unquam majus, quam in venerabili antiquitatis memoria gaudium quaesivi. Hic priscoS ritus, hic solennem antiquorum Pompam , hic non injucunda superstitionis antiquae rudera, hic alia solis mentibus profanis spreta spectare&mirari licitum est. Geognapbus. Nec mihi, qui Orbis antiquum Sc recentem statum sueusque mearum partium duxi, exiguam utilitatem Cimplia haec monetaria praestare posse satis deprehendi, cum

tot Regionum, tot Urbium, tot populorum memoriaS nummis impressas, ibique melius quam in Codicibus antiquorum

conservatas vidi. Ethicω. Credidi moralium rerum noritiam solos Philo phorum libros, aut ipsius vitae praxin suppeditare, donec ad nummorum contemplationem admissiuS, tot virtutum & vitiorum ibidem schemata, tot symbolicas imagines, hominum mores mentiumque motus emblematice sistentes observarem; quae hie altiuS mentem penetrare posse vidensetur, dum metallo Hominibus adeo grato impressa cernun

Hsoricus. Agedum, quaeramus Amici, quomodo tam Fautoris nostri, quam proprium animum, numismaticae rei commemoratione Obiecta e queamus. An Graecorum Numinos praemittere placet , ἶ : Antiquarius. Digna quidem omnis Antiquitas venerastione est, majora tamen & copiosiora in Romanis habebimus, quae tempui sibi deposcere videntu ,. Historicus. Ut aliquid dicam, non sine delectatione hie aliquoties in auru dc argento, Ariandrum in argen-

SEARCH

MENU NAVIGATION