Paratitla in libros 9. Codicis Justiniani repetitæ prælectionis. Opus Jacobi Cujacii Caroli Annibalis Fabroti ad ea enarrationes

발행: 1686년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

sso Parantia in lib. VI.

ciunt vivo testatore, ut si vivo testatore legatarius moriatur , aut condicio legati deficiat, ex lege Papia sunt in causa caduci, id est, eodem . jure quo caduca, fisco scilicet obnoxia. Dico, aliqua ex causa, causam pro casu accipiens Sunt autem caducorum casus quinque. Primus , si post mortem testatoris ex parte heres scriptus, aut legatarius ante apertas tabulas vita decesserit. Quod est antequam cesserit dies lcgati, . aut dies venerit adeundae hereditatis: Namque

is dies ex lege Papia Poppaea incipit ab apertis

tabulis,l. 4. g. i. D. de bo lib.& recte ait Ulp. ex parte heres scriptus. N am ex asse scriptus etiam clusis tabulis testamenti adire hereditatem potest, quatenus lex Papia jus tantum adcrescendi aufert coheredibus, vel legatariis. Secundus, si post mortem testatoris ex parte

heres scriptus , vel legatarius ante apertas tabulas peregrinus factus aut servus fisci vel alterius , legatum non descit, sed post apertas tabulas per eum domino adquiritur. Tersius, si legatum vel hereditas relicta laetit coelibi , &is intra diem C. i. intra diem cretionis a morte testatoris legi Papiae non paruerit. i. nuptias non fecerit. Quartus, si Latino legatum , aut hereditas relicta fuerit,& is intra dies C. i. intra diem cretionis a morte testatoris jus Quiritium consecutus non sucrit qui duo pos cxiores casus & ab eodem Ulpiano repetuntur tit. 22. Quintus, si post mortem testatoris condicio legati deficiat exemplo eorum quae sunt in causa caducio et si pendente condicione legatarius moriatur, aut servus fiat poenae, non

etiamsi peregrinus fiat per deportationem, ut l. intercidit, D. de condit. & demo Sextum

572쪽

Codiris fustiniani. 33I

non addmitto,si repudiaverit legatum, quia ea tantum fiunt caduca quae quis coepit capere non posse. At quod repudias it sane capere potuisset si voluisset. Idem si tempore exclusus sit, vel mortuus post apertas tabulas ante agni tionem legati, l. 4. D. debon. pos. Ex his causis hereditates & legata caduca fiunt, quarum delatoribus, quos Suetonius vocat delatores Papiae legis, idem scribit Neronem quartas tantum pro praemio dedisse bonorum denuntiatorum. Quod dirii caduca ab eo cui relictu sunt eadere in fiscum , rationem nominis declarat simul & causam caducorum introducendorum. Introducta enim sunt Augusti tempore aerarii augendi & replendi gratia , quod bella civilia su epta inter Pompeium & Caesarem, & inter Pompeium , Lepidum S Brutos exhauserant. Et hanc legis Payiae caducariae causam Iustinianus ipse proponit initio Orationis suae, & l. 1. su p. de vet. jur. enucl. &Cor. Tacitus m. Annalium : Relatum , inquit, de moderanda Papia Poppaea, quam senior Augustus post Iulias rogationes incitandorum coelibum poenis , & augendi aerarii sanxerat. & eadem ratione augendi inopis aerarii propter onera imperii repertam vicesimam hereditatium Plinus auctor est in Pane gyrico. At eodem Ioco vel libro & aliam legis Papiae rationem Cor. Tacitus adducit, quae proprie pertinet ad tertium casum , ut bellis

civilibus amissis incredibili civium numero , qui supererant liberis procreandis & ampliando civibus imperio operam darent , lege Papia propositas esse poenas his qui coelibes essent, ne hereditates aut legata caperent, nisi

573쪽

Paratilla in lib. V I.

intra dies C. a morte testatoris veras sacelent nuptias, non simulatas ut 1. 3 o. D. de ritu nup.S nisi delatae hereditates essent solvendo impares , quia lax commoda coelibum minuere voluit, non incommoda coelibum minuere voluit,non incommoda,l. 72. D. de her. inst. aut hereditates propinquorum , ut Hermias scribit I. c. 9. quo loco Epiphanius interpres perperam negationem omisit: propositas item orbis, ne plus dimidia caperent, eodem Herismia auctore , & D. Ambrosio. Nec omittendum quod Dio notat LuI. tempore latae legis Papiae tantam fuisse penuriam civium ut Consules ipsi Papius & Poppaeus coelibes & orbi

essent, non inventis maritis aut patribus idoneis qui eis anteponerentur. Nam in honoriabus adipiscendis, ut idem ait LIII. patres Or his , mariti coelibibus anteponebantur. Ad eundem tertium casum atque etiam ad quam

tum pertinet quod idem Ulp. scribit tit. de Latinis , Latinos nave fabricata jus Quiritium adipisci ex edicto D. Claudii. quo ex loco ita legendum est apud Suetonium in Claudio: Na.

Ves mercaturae causa fabricantibus magna

commoda constituit pro condicione cujusque civibus vacationem legis Papiae Poppeae. i. ut

coelibatus vel orbitatis poenas non timerent,

Latinis jus Quiritium,ut hereditates & legata

caperent,& foeminis jus quatuor liberorum. Ut vero vicesima hereditatium liberis aut parentibus remittitur heredibus institutis, auctore eodem Plinio,& I. ult. sup. de codic. iliadem electo jure testamenti remittitur transire ad jus codicillorum, ita quae legata aut Portiones hereditatis post testamentum aut moriatem testatoris deficiunt, lex Papia noluit recidere

574쪽

dere in fiscum , sed remanere apud liberos vel parentes heredes institutos utque ad tertium gradum antiquo iure, ut in g. I. hujus orationis , & apud Ulp. tit. I. II. I 8. &l. 29. F. ult. D. de leg. 2. l. s. D. de vulg. subst. At Justinianus quod lex Papia solis Iiberis & Parentibus dedit , dat omnibus heredibus institutis, restituro jure antiquo, & derogata hac in parin re lege Papia : cui cum dedissent causam bella civilia, consequens erat firmissima pace Reip. reddita , eaque restaurata in amplitudinem dignitat cmque pristinam, ut ea tandem lex quoque recideretur, cessarentque commoda fiscalia , ut vicesimae, ita caducorum ex supradictis caulis quae fisci tenuitas rerumque necessitas extorserat, & ita eleganter L. Valerius apud Livium xxx Iv. Quas tempora aliqua desiderarunt leges , mortales & temporibus ipsis mutabiles esse video, qui in pace latae sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello,pax. Denique Iustinianus consummavit, quod alii retro principes inchoaverant. Nam & alii an te Iustinianum multa emetidarant capita legix Papiae. Severus caput quo praescripta erat aetas habendis liberis , ut Tertullianus scribit in

Apologetico, legibus Iuliis S Pariis parrem f.

cogentibus liberos suscipere S matrimonium contrahere, ut air, non etiam filium f. l. M. D. de rir. nup aetas quae fuerit Ut P. .explicat tir. xvi. & Ης rinios si pradicto loco Constantinus vero prorsus sustulit poenas calibatus &orbitatis l. i. in f de in f poen. cal. motus rationibus relatis ab Eusebio IV. de vita Consitantini. Et ad Septimium Severum igitur & Constantinum optimum maxin unaque reser s

575쪽

Paralitia in lib. VI.

quod Iustinianus ait, anteriores principes mulista capita legis Papiat emendasse , non ad leges quas adducit Accursus, quae ipsius Iustiniani sunt , non anteriorum principum. Idem addit S pleraque capita legis Papiae per insuetudi- hem interisse , & Iurisconsultis displicuisscte caducorum jus,a deo, ut interpretationibus suis quoad ejus fieri potest se in per caduca coerceant , & contra fiscum respondeant, si vel minima subsit dubitandi materia , quod fieri non ineleganter significat l. non puto, D. de ju. fis. & ita in causis odiosis plerumque versari solent, itaque fuisse versatos in causa caduco inrum indicant, I. intercidit, D. de cond. &dem. l. quaeret, de verb. si g. l. ult. de his quae ut ind. l. Divi s. uir. de jure codicit.l. 2.deaur.& arg. leg. Ipsos quoque testatores ait, in dentibus scilicet Iurisperitis , ne fierent caduca substitutiones introduxisse maxime reciprocas quia certe iubstitutiones antiquiores sunt caducis ut I. s. D. de Vuls. subst. l. I. tit. seq. a bonis suis fisci removendi causa, nec abs re in I. miles g. ult. de leg. 2. ait, ad coheredes substitutos, quod hi adversus fiscum dupliei jure nitantur:jure adcrescendi antiquo , & jure substitutionis. Lex enim Papia jus adcrescendi tollebat, non jus substitutionis , ideoque remedio substitutionis , introducebatur jus adcrescendi, & excludebantur caduca. Dentiaque quod egerunt aliqua ex Parte priores principes ut caduca minuerent, quod & Iurisconsulti, & testatores imbutii a Iurisconsultis , etiam sollicitius egerum ne fierent caduca, ut . paulatim solent jura senescere . id tandem Ius tinianus confecit hac parte legis Papiae cadu

576쪽

eariae penitus abrogata, & retento tantum illo capite legis Papiae, quo ut Ulp. ait tit. de do miniis .ereptoria, i. quae ut indignis auferuntur , plerumque in fiscum cadunt, & retenta lege Iulia caducaria quae ultimum locum fisco dedit vel populo quas parenti omnium in bona vacantia s.cum autem, S g. pen. ins &ita I ustinianus , ut de Marco scribit Capitolinus , ut de Antonino l. Paula g. I. de leg. 3. uvde quolibet bono principe Plinius , in causis compendii fisco suo non pepercit, aut savit. 'Bonus princeps post omnes est, ut elefanter ait Cassiodorus in formula Comitivae Privatari Sustulit autem primum Iustinianus materiam caducorum , constituens ut quilibes heres statim a tempore mortis testatoris adire hereditatem possit, & ut dies quoque legatorum ab

eo tempore cedat, nee exspectetur apertura tabularum aut aditio hereditatis , nec desideretur scientialesatarii , l. ult. ins quand. dies leg. ced. lex Papia exigebat aperturam tabularum, &.hoc' S. C. circa eam facta concedebant , nec tamen exigebat aditionem hereditatis, ut Paulus significatui. Sent. tit. de legat. puto nec scientiam. Legatorum, inquam,quae pure vel in diem certum relicta sunt, exceptis

quibusdam , de quib1s in s. libertatibus. Eorum enim qui sub condicione vel in diem incertum relicta sunt, ita semper obtinuit, ut dies cederet cum condicio existeret, vel dies incertus , qui condicionem ideo faciat, quod . possit non cedere. Nec enim omnis dies incertus , condicionem seςit , sed & quaedam I gata sub incerto die relicta pro puris habentur. Et ita sublata materia , causa & land

577쪽

s3 6 Paralitia in lib. V I.

mento caducorum in g. cum igitur , ne deinceps caderent in fiscum quae relicta testamento vel codicillis aliqua ex causa expirarent &deficerem in s. & cum triplici , ea quae deficiunt ex temporibus, quibus deficiunt trisse iam dispertitur , vel enim defieiunt statim initio faciendi testamenti , vel post testamentum

factum vivo testatore , vel post mortem testatoris. Ea quoque nominibus ita distinguit se Acur veteres leges, ut quae deficiunt ab initio pro non scriptis esse dicat , quae post testamen tum vivo testatore, in causa esse caduci, quae post mortem testatoris directo & proprio no omine esse caduca. Etiam eadem distinguit &separat ex iure quod proprie in quoque genere servatur. Idem vero jus est hodie quod Hie ure, quod fuit semper, ut quae pro non scriptis habem tur, non recidant in fiscum. Nec im ad ea pertinent leges Papiae caducariae,&eleganter Plinius tr. Epist. In codicillis qui pro non scriptis habentur delatori locum non esse , sed pertinent ad substitutum g in primol. I. D. eod. vel ad conjunctum , i. coheredemvri collegatarium, vel si nullus sit substitutus

aut conjunctus, apud heredem scriptum re manent , vel heredem legitimum , Ut l. s s. g. uir. D. de leg. 1. veIa legatario retinentur , a quo relicta sunt, ut l. pen. g. Scaevola, D. Cod.

x quidem sine onere, quia cum principale relictum pro non scripto fit, consequens est &nnus ei injunctum pro non scripto esse tanquam nemini injunctum , & duo tantum sunt

xsus quibus apud eos resident cum onere quae pro non scriptis habentur, quos notat Aecursus .un est elli S. C. Liboniano, alter rece-

578쪽

pius est favore libertatis. Ne adjungas tertium exl. civitatibus f. I. de.les. I, quia non Seii portionem dicit esse pro non scripta , sed Seium qui repudiavit pro non scripto habendam,i. Titium solum scriptum videri ex asse. Sed de his satis. Quae sunt in causa caducti i. quae post factum testamentum vivo testatorace ficiunt morte naturali heredis, aut legatarii, vel defectu conditionis, ea hodie in ea cauis non sunt, sed pertinent ad substitutum , vel conjuncto adcrescunt, vel remanent apud h redem, vel legatarium , vel alium a quo relicta sunt. Non dico ea transmitti ad her dem cui relicta sunt, quia vivo testatore neque dies legatorum cedere, neque transmissi

ni locus esse potest , & hoc tantum distant 8 Vae sunt pro non scriptis ab his quae sunt in causa caduci, quod illa apud eos a quibus rς-licta sunt res deant sine onere, haec cum suis oneribus. Nam & ex lege Papia in fiscum red, Scbantur cum suis oneribus, di onera dici, mus onus praestandi legati, aut fidescommus, onus praestandae libertatis, onus modi, On

conditionis dandi vel faciendiis modo saetum per alium impleri possit, s. pro secundo, 3.

De autem. Nam condicio casualis, ut rect ait Accursus, non est onus. Dc hi3 quae prinprio nomine dicuntur esse caduca jam supr, dixi,hodie nulla talia ex lege Papia esse cadu.ca,quia nihil eorum quae relinquuntur his mois dis , quos lex Papia introduxit deficere potest,

cum aperturae tabularum nulla habeatur ra

tio. Nam & ex parte heres scriptus ante apertas tabulas adire hereditatem potest , & legatorum qu* Pure vel in diem certum reli Aa iu

579쪽

Paratilla in lib. VI.

sunt dies cedit ante apertas tabulas, sed observanda est differentia quae est hac in re inter hereditates & legata. Nam legatorum quae pura sunt diem dicimus cedere statim a morte testatoris: & ideo post mortem testatoris moriente legatario nec agnito nec repudiato legato, legati petitionem in heredem ejus transmitti ,repudiatum legitum ad substitutum petatnere , vel conjuncto adcrescere , vel remanere penes cum a quo relictum est. Hereditatis autem diem non dicimus cedere a morte testatoris , sed adiri hereditatem posse statim a morte nondum apertis tabulis ; S aditam transmitti in heredem, non aditam vel non agnitam, non transmitti sed ad substitutum pertinere , vel conjunctum ,.vel ad Icgitimum aut honorarium heredem, vel fiscutia : Vetus regula est, hereditatem non aditam non transmitti, a qua

tamen excipiendas est casus i. si infanti, & I. cum antiquioribas, sup. de ju. delib. & casus tit. seq. & casus i. ventre, D. de adq. her.&l. si quis in gravi g. pen. de S. C. Silan. Ethqc de priori parte hujus constitutionis dicta sufficiant. Posterior est de conjunctis & disjunctis heredibus vel legatariis , quae non sine

causa prioris vicinitatem sequitur. Nam cessante jure caduci & fisco excluso, consequens est conjunctum. vel disjunctum coheredem,vel collegatarium admitti jure adcrescendi in portionem socii, non tantum quae repudiatur, sed & quae post testamentum, vel post moristem testatoris deficit aliqua ex causa. Quam is obrem & Paulus ipse scribens ad legem Papiam de conjunctis tractat Ι. re conjuncti, deleg. 3. l. triplici,de ver. fig. Lex Papia tollebat

580쪽

Codicis iustiniani. yy9

ius antiquum , i. jus adcrescendi, jus conjunctionis simplex , exceptis cerris casibus fisco praelato. Conjuncti autem dicuntur hoc locore & verbis conjuncti, Disjuncti, re tantum conjuncti: illi edim omnimodo sunt'conjuncti,

hi quoque sunt conjuncti , sed oppositi illis

frequentius disjuncti & separati dicuntur, quia, ut ait, ab ipso testatoris sermone apertissime

discreti sunt. De verbis non etiam re conjunctis hoc loco non agitur , quia & haec conjunctio nullius momenti est , nisi quando pro duplici accipitur ex mente defuncti. Qui enim verbis per se conjuncti sunt, sena fer habent

partes d. l. re conjuncti, i. omni jure & antiquo & novo,& omni genere legatorum sive per vindicationem , sive per damnationem legatum sit,& omni tempore, i. non concursu tantum, sed etiam statim ab linitio. Illi qui re& Xerbis , aut re tantum conjuncti sunt, non semper habent partes ab initio, sed concursu tantum, aut ne concursu quidem: Namque inter eos qui re & verbis conjuncti sunt, &eos qui re tantiis, haec est differentia, quod si re tantum conjunctis legatum sit per vindicationem , concursu partes faciunt, idemque

si per praeceptionem , l. I. su p. de leg. Si per damnationemi singulis solidum debetur, nec concursu partes faciunt. Idemque si sinendi modo, vel si per fideicommissum. Quod tamen haec constitutio abrogat , dum ita constituit, ut quoquo genere eadem res disjunctim duobus aut pluribus relicta sit, singulis partes debeantur, ni si perspicue appareat testatorem singulis solidum dari voluisse, quae exceptio en

hac Constitutione a Triboniano inserta est l.

SEARCH

MENU NAVIGATION