ultjud_images.tar

발행: 연대 미상

분량: 27페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

CONTINUATIO

MUNDO SPIRITUALI

De Mundo Spirituali

undb Spirituali actum est in singulari opere des in

ETHNpERNO , in quo descripta sunt plura istius Mundi, S quia omnis homo post mortem in illum undum venit, descriptus etiam ibi est status ejus tune. Quis non novit, quod homo post mortem victurus sit, quia natus est homo S creatus ad imaginem Dei, ct quia Dominus in Verbo suo id docet sed qualis vita ei futura est, hactenus ignotum fuit creditum est, quod tunc esset Anima de qua non aliamideam ceperunt, quam sicut de aere aut aethere, in quo cogitativum quid resideret, absque visu qualis est oculi , absque auditu qualis est auris, S absque loquela qualis est oris cum tamen homo est homo aeque post mortem, S talis homo ut non sciat aliter quam quod adhuc sit in priori mundes videt, audit, loquitur sicut in priori mundo ambulat, currit, sedet seu in priori mundo; edit bibit scut in priori mundo dormit evigilat sicut in priori mundo; delitio conjugiali fruitur sicut in-priori mundo;verbo est homo quoad omnia&singula ex quo patet, quod mors sit modo continuatio vitae,4 quod sit modo transitus. 3 . Quod homo hunc suum statum post mortem non sciverit, sunt plures causae inter illas etiam est, quod non potuerit illustrari, tam parum fidei apud illum fuit de Immortalitate animae ut constare potest ex multis, etiam Eruditis, qui se credunt bestiis similes, S modo perfectiores illis quod possint loqui ct ideo corde suo negant vitam post mortem, tametsi illam ore fatentur: ex qua illorum cogitatione ita sensuales facti sunt ut non potuerint credere. quod homo sit homo post mortem, quia illum oculis suis non vident, dicunt

enim

12쪽

enim quomodo potest anima talis esse. liter qui se victuros post mortem credunt, illi interius in se cogitant, quod in caelum venturi sint, delitiis fruituri cum angelis, paradisos caelestes visuri S in vestibus albis staturi coram Domino, S plura haec interior est illorum cogitatio; Aterior potest divagari ab illa, quando cogitant de anima ex hypothesi Eruditorum. 34 Quod homo sit teque homo post mortem, tametsi non coram oculis apparet, constare potest ex Angelis visis Abrahamo, videoni, Danieli, aliis prophetis, ex Angelis visis in sepulchro Domini, ac postea multoties Iohanni in Apocalypsi cumprimis ex ipso Domino, qui quod esset Homo ostendit discipulis per tactum S per esum S tamen coram oculis illorum in conspicuus factus est. Quod viderint, erat, quia tunc aperti sunt oculi spiritus illorum; cum hi aperiuntur, apparent illa quae in undo spirituali sunt, seque clare sicut illa quae in undo naturali. 33. Quia Domino placuit aperire mihi oculos spiritus mei, ac apertos tenere nunc per novendecim annos, datum est videre illa quae in Mundo spirituali sunt, quoque illa describere Asseverare possum, quod illa non sint Vibsiones, sed quod sint Vis in omni vigilia. 36. Disserentia inter hominem in Mundo naturali, hominem inmundo spirituali est quod hic homo corpore spirituali indutus sit, ille autem corpore naturali, homo spiritualis videt hominem spiritualem seque clare ac homo naturalis videt hominem naturalem; sed non potest homo naturalis videre hominem spiritualem, nec homo spiritualis videre hominem naturalem, propter differentiam Inter naturale spirituaste, quae qualis est, describi potest, sed

non pauci S.

37 Ex visis per tot annos , possum sequentia referre quod in undo spirituali sint seque Terrae sicut in Mundo naturali, quodque sint Colles Siontes, tum Planitiesis Valles; quoque Fontes ct Fluvii, tum Lacus iam quod sint Paradisi is Horti, tum Luci Sylvae : quod sint alatia Domus tum quod sint Scripturae libri quodque sint unctiones Negotiationes; quod sint Lapides pretiosi, Aurumis Argentum verbo, quod sint omnia S singula quaecunque iniundo naturali, illa in Caelis infinite

persectiora.

38. Sed disserentia in genere haec est, quod omnia quae inmundo spirituali sunt, ex origine spirituali sint, Scinde quoad essentiam spiritualia sunt ex Sole ibi qui est purus Amor quod omnia quae inmundo naturali sunt, ex origine naturali sint, ct inde quoad essentiam naturalia sunt enim ex Sole ibi qui est purus Ignis. Ex eo est, quod homo spiritualis nutriendus sit cibo ex origine spirituali, sicut homo naturalis cibo ex origine naturali. Plura, videantur in opere de CAELO ET IBFERNO.

13쪽

De Anglis in Mundo spirituali

39. Cunt duo status cogitationis apud hominem, Externus S Internus homo, in Externo est in Mundo naturali, in Interno est in Mundo spirituali; hi status unum faciunt apud bonos, sed non unum apud malos qualis homo quoad Internum suum est, raro patet in Mundo naturali, quoniam ab infantia voluit moralis esse, ct didicit videri, sed in Mundo spirituali clare apparet qualis est lux spiritualis hoc detegit, est quoque homo tune spiritus, ct spiritus est internus homo. Nunc quia mihi datum est in illa luce esse, ex illa

videre, quales Interni homines sunt ab uno Regno S ab altero, hoc per commercium plurium annorum cum angelic spiritibus, me oportet, quia interest,

id manifestare hic modo aliquid de nobili Gente Anglica

o Meliores ex Gente Anglica in Centro omnium Christianorum sunt, videatur supra n. 2 o. quod in centro sint, est ex causa, quia illis lux intellectualis interior est; sed non apparet alicui inmundo naturali, sed apparet conspicue in Mundo spirituali trahunt hanc lucem a libertate cogitandi, cinde loquendiis scribendi, in qua sunt apud alios, qui in tali libertate non sunt. lux intellectualis, quia non habet exitum, offunditur. Verum lux illa non est acti Ua ex se, sed fit adstiva ex aliis, imprimis a viris famae ct auctoritatis apud illos ut primum ab his aliquid dicitur, aut ab illis approbatum legitur, lux illa exsplendescit S raro prius. Propter hanc causam allis inmundo spirituali praeficiuntur Moderatores, Sciantur Sacerdotes incluti fama ex eruditione ae praepollente ingenio, quorum mandatis S monitis ex illa sua indole benevole obediunt.

4 I. Raro exeunt e Societate sua, quia illam amant sicut in undo Patriam: est quoque similitudo animorum inter illos, e qua cum amicis qui ex patria emae sunt, ligant familiaritatem, S raro cum aliis mutuam opem etiam

invicem ferunt ac sinceritatem amant.

42. Sunt binae Urbes magnae similes Londino, in quas plerique Angli post mortem emunt has datum est videre, quoque perambulare Medium istius Urbis est ubi in Londino Anglia Conventus mercatorum , qui vocatur Exchange ibi habitant Moderatores supra illud medium est Oriens infra illud est Oecidens a latere dextro est Meridies; a latere sinistro est Septentrio. In Plaga orientali habitant qui vitam charitatis prae reliquis egerunt, ibi sunt Palatia magnifica in Plaga meridionali habitant sapientes, apud quos plura splendida sunt in Plaga septentrionali habitant qui prae caeteris amant libertatem loquendi scribendi in Plaga occidentali habitant qui fidem profitentur ad dextrum ibi in hac Plaga est introitus in hanc urbem, S est exitus ab illa cilli qui male vivunt, emittuntur ibi. Presbyteri, qui in Occidente sunt, qui, ut dictum est, fidem profitentur, non audent per plateas magnas, sed per vicos angustiores , intrare urbem, quoniam non alii habitatores in ipsa urbe tolerantur, quam qui in de charitatis sunt Audivi conquestos de Prae.. oribus in Occidente, quod sermones suos tali arte rimul eloquio con

14쪽

DE MUNDO SPIRITUALI.

einnent ae ignotam illis justificationem per fidem, involvant, ut neseiant num bonum faciendum sit vel non praedicant bonum intrinsecum S id separant a bono extrinseco, quod quandoque vocant meritorium, Te non acceptum Deo, sed usque vocant bonum, quia utiles sed cum illi, qui in Plaga Urbis orientali ct meridionali habitant, tales sermones musticos audiunt exeunt Templis & raedicatores postea de privantur sacerdotio. 4 Altera magna Urbs Londino similis non in Meditullio Christiano, de quo n. go sed extra illud in septentrione jacet in illam post mortem veniundilli, qui interius mali sunt: in medio ejus est aperta communicatio cum Imferno, a quo etiam per vices absorbentur.

ψ. Quondam audivi Presbyteros ex Anglia de sola fide inter se loquentes; vidi quoddam Simulachrum ab illis factum, quod solam fidem repraesentaret hoc apparuit in obscuro lumine sicut magnus Gigas, ct coram oculis illorum sicut homo pulcher; sed cum immissa est luce Coelo apparuit illud superius sicut monstrum S in serius sicut serpens, non absimile secundum descriptionem idolo Philisthaeorum Dagoni quo viso recesserunt, ab adstanti bus conjectum est in stagnum. s. Ex illis qui ex Anglia in Mundo spirituali sunt, perceptum est, quod illis sit sicut duplex Theologia, una ex doctrina fidei, ct altera ex doctrina vitae, ex doctrina fidei illis qui initiantur in sacerdotium, ex Occtrina vitae illis qui non sacerdotio initiati sunt, vulgo vocantur Laiei haec doctrina exstat in Oratione quovis die sabbathi praelecta in Templis coram illis qui Sacramentum Caenae obeunt, in qua aperte dicitur, quod si mala ut peccata non fugiunt se in damnationem aeternam conjiciant. quod alioquin ii ad sandiam Communionem accederent, diabolus in illos intraturus sit sicut includam. De hac doctrina vitae non concordante cum doctrina fidei eorum, quandoque loquutus sum cum sacerdotibus, qui nihil respondebant, sed cogitabant quae non eloqui ausi sunt. Orationem illam videas in DocTEIM 1TI PE Nova

46. Saepius vidi aliquem Anglum, qui celebris factus est per Librum, quem

ante annos ediderat, in quo conjunctionem fidei S charitatis per influxum operationem interiorem Spiritus Sancti constabilire sategerat, tradens quod illis influxus in expressibili modo Sion conscio homine afliceret, sed non tangeret minus manifeste moveret voluntatem aut eXcitaret cogitationem hominis ad faetendum aliquid sicut a se, nisi permistive, propter causam ne aliquid hominis in Divinam Providentiam una intraret tum quod sic mala coram Deo non apparerent ita exeludens exercitia charitatis externa propter aliquid salutis sed favens illis propter bonum publicum qui argumentationes ejus erant ingeniosae, S non visus est anguis in herba, Liber ille sicut ortodoxissimus receptus est. Idem Auctor post excessum e mundo simile dogma retinuit, nec ab illo potuit recedere quia apud se confirmatum. Cum illo loquuti sunt Angeli, dixerunt, quod illud non veritas esset, sed modo ingeniositas cum facundia. ; quod eritas sit, quod homo malum fugeres bonum facere debeat scuta se, cum agnitione tamen quod sit a Domi quod fide: antea non sit,

minus Bayside Siseden borgian Church inp I AAG.bBYSiclech Urch.Org

15쪽

minus adhuc illa cogitatio, quam vocat fidem is quia hoc ejus dogmati repugnabat, permistam est ei ex sua sagacitate adhuc inquirere, num talis influxus incognitusis operatio interna absque operatione externa hominis detur; visus est tunc intendere mentem, in cogitatione pervagari vias, semper in- persuasione, quod homo non aliter redintegretur salvetur; sed quoties ad finem viae pervenit, aperti sunt ei oculi, vidit se errantem, quod etiam coram praesentibus astas est. Vidi illum per biennium ita vagantem , ct insne viarum fatentem quod non detur talis influxus, nisi remotum sit malum in externo homine, quod fit per fugere mala ut peccata sicut a se ipso S audivi illum tandem dicentem , quod ex fastu propriae intelligentiae insanirent omnes, qui in haeresi illa se confirmant. 7. Loquutus sum cum MELANCHTORE S tunc quaesivi illum in quo statu esset, ad quod respondere non voltiit; quare informatus sum ab aliis de sorte ejus, quae est quod per iees in Camera saxea lacunata sit, S per vices in Inferno quod in camera propter frigus pelle ursina appareat indutus, quod aὸvenas e mundo, qui illum propter Dominis ejus famam adire volunt, in lacunar suum non admittat propter immunditiem ibi. Loquitur adhuc desola fide, quam prae aliis in mundo stabilivit,

De Hollandis in Mundo spirituali.

I 8. Cupra n. go dictum est, quod Christiani, apud quos Verbum legitur i Dominus colitur, in Medio Gentium & Populorum totius Orbis pl.

ritualis sint, ex causa, quia maxima Lux spiritualis apud illos est, ct Lucinde sicut a Centro propagatur in omnes peripherias usque ad ultimas, ac illustrat,

n. io ad 113 dicta sunt. In hoc edio Christiani Resormati sortiti sunt loca secundum receptionem Lucis spiritualis a Domino; quia Angli lucem illam in intellectuali parte apud se reconditam habent, ideo in intimo istius Me dii sunt quia Hollandi Lucem illam lumini naturali propius conjunctam tenent , inde non apparet apud illos tale niveum lucis, sed loco ejus aliquod non transparens, receptivum rationalitatis ex spirituali luces simul ex spirituali calore, in Meditullio illo Christiano habitationes nacti sunt in Oriente SMeridie in Oriente ex facultate recipiendi calorem spiritualem, qui illis est charitas , S in meridie ecfacultate recipiendi lucem spiritualem quae illis est fides. Quod Plagae inmundo spirituali non sint sicut Plagae in Mundo naturali is quod habit tiones secundum plagas sint habitationes secundum receptio. nem fidelis amoris, quod in Oriente sint qui praestant amore S charitate, in Meridie qui praestant intelligentia fide, videatur in opere de CAELO ET INpERNo n. 1; ad 33. Causa quod in illis Meditulli Christiani plagis snt, est quoque quia Negotiatio est amor finalis eorum S pecunia amor medius inserviens, S ille amor est spiritualis at ubi pecunia est amor finalis, S negotiatio amor medius inserviens est amor naturalis, S trahit ex avaritia.

16쪽

D E MUNDO SPIRITUALI. 1

In supradicto amore spirituali, qui in se spectatus est bonum commune, in quo ex quo est bonum Patriae, hin Hollandi prae aliis. 49. Hollandi principiis suae Religionis firmius inhaerent quam alii, nec dimoventur ab illis, i convincuntur quod hoc aut illud non concors sit, usque non assirmant, sed vertunt se retro S permanent immoti ita quoque amovent se ab intuitione veri interiore rationale enim suum de Spiritualibus concludunt sub obedientia. Quia tales sunt, ideo illi post mortem, dum in Mundum spiritualem veniunt, prorsus aliter praeparantur ad recipiendum Spirituale Cleli, quod est Divinum Verum, quam reliqui non docentur, quia non re- .cipiunt, sed describitur illis Caelum , quale est , dein datur illis asendere il- hic, ae videre illud, ct tunc quicquid concordat cum genio illorum, infunditur, si demissi redeunt ad suos cum pleno desiderio Caeli. Si tunc non recipiunt o Verum , quod Deus unus sit persona istentia, ct quod ille Deus sit Dominus, quod in Ipso sit Trinitas, tum hoc erum quod Fides & Charitas cognitiones sermone non faciant quicquam absque vita illarum S quod illae dentur a Domino dum fugiunt mala ut peccata si ad illa, cum docentur, se avertunt usque cogitant de Deo, quod sint tres quoad Personas, ct de Religione solum quod sit, rediguntur in miserias, de aufertur illis negotiatio, usque dum vident se ad incitas redacilos S tunc perducuntur ad illos qui abundant omnibus, . apud quos negotiatio foret, ac ibi insinuatur illis e telo cogitatio, unde est: quod tales sint, simul reflexio super fidem eorum de

Domino, S super vitam eorum, quod aversentur mala ut peccata parum etiam inquirunt, percipiunt concordantiam cum propria cogitatione 4eflexione hoc fit per vices tandem eY semet cogitant, quod, ut meant a ma-

seriis, similiter credendum sit Similiter faciendum; tunc sicut recipiunt illam fidem vivunt illam charitatis vitam, datur illis opulenti ad jucunditas vitae: ho modo illi, qui an mundo aliquam vitam charitatis egerunt, emendantur a se non ab aliis, ac praeparantur ad Caelum. Hi postea constantiores fiunt aliis, adeo ut dici queant Constantiae, nec se ex aliqua ratiocinatione, fallacia , obscuritate inducta per sophistica, ex visione praepostera a solis confirmationibus, abduci patiuntur.

o. Hollandi dignoscuntur probe ab aliis in undo spirituali, quia in similibus vestibus apparent sicut in Mundo naturali, cum differentia quod in nitidioribus illi, qui receperunt fidem S vitam illam spiritualem. Quod in similibus vestibus appareant, est causa quia in principiis Religionis suae constanter manent; in Mundo spirituali omnes vestiuntur secundum illes; quare est, menta alba ex bysi sunt illis qui in Divinis veris sunt. 51. Urbes in quibus Hollandi habitant, sunt singulari modo custoditae; omnes Platea in illis sunt tectae, Scin plateis sunt portae, propter causam ne spectentur e petris S collibus circum hoc fit illis propter insitam illis prudentiam occultandi sua consilia, ct non divulgandi suas intentiones; nam talia in Mundo spirituali per inspectiori es protrahuntur: Cum aliquis animo explorandi statum illorum in Urbem venit, ille dum exiturus est, ducitur ad portas platearum clausas ct sic reducitur dueitur ad plutes, hoc usque ad sum mam

17쪽

i CONTINUATI O

mam molestiam, tune emittitur hoc ob finem ne redeat. Uxores, quae imperium supe maritos assectant, habitant ad unum latus urbis, nec Dius conveniunt, quam cum invitantur, quod sit civili modo, . tunc illas etiam deducunt ad domos, ubi conjuges absque imperio unius super alterum vivunt, ostendunt quam ornatae iundae illorum domus sunt, quam jucundum vitae illis est, ct quod hae sint ex mutuo ct conjugiali amore illae qu82 ad haec attendunt Massiciuntur, desistunt a dominio, una vivunt, tunc nanci- scuntur habitationem propius ad medium. vocantur Angelsi. Causa est, quia

amor conjugialis est amor caelestis, qui est absque imperio. 5a. Diebus stimi Judicii vidi ex Urbibus ibi S ex illis S terris circum, ex illa Natione ejectos ad plura millia, tui in mundo nihil boni secerunt emuliqua religione seu conscientia, sed solum propter ainam ut sinceri apparerent lucri causa tales enim , cum intuitio famί ct lucri aufertur , quod fit in Mundo spirituali, tune ruunt in omne nefas, spoliando obvios quoscunque offendunt, dum in campi ct extra urbes sunt. Illos conjectos vidi in oraginem igneam tendentem sub tractum orientalem, S in Cavernam tenebrosam tendentem sub tractum meridionalem. Haec ejectio visa est Anno 1737 die se Ian. Remantibus illis apud quos erat religio, ex religione conscientia. s . Loquutus sum, sed modo semel, cum CALv: No erat in Societate caeliquae spectatur antrorsum supra caput; dixit, quod non consenserit cum Lu. mero S Melanchione de Sola fide, quoniam m Uerbo isties nominantur Opera, mandatur Facere, ct quod ideo fides opera conjungenda sint. Quod Calvinus in sua societate acceptus sit, quia probus Sion turbas facit, audivi ex uno Moderatore istius societatis.

55. Qualis sors urit Emo est alibi dicetur, quia multoties illum audivi vidi; lum hoc, quod pus jus voluerit recedere a sua sola fide, sed incasum; quod ideo adhuc sit in Mundo spirituum , qui est medius inter caelum infernum; quod quandoque ibi dura patiatur.

De Pontificiis in Mundo spirituali.

36. A ctum est de Pontificiis, S de ultimo Iudici super illos, in opusculo

I A de ULTIMO Jum cIo n. 3 ad 64. Pontificii in undo spirituali

apparem circum Reformatos, ac per intervallum distincti sunt, quod non permittitur transire sed usque illi, qui ex elitico Ordine sunt, per clandestinas artes parant sibi communicationes is quoque per 1 mitas ignotas ablegant emisiarios, ut seducant; sed indagantur, S postquam puniti sunt, vel remittuntur ad socios , vel conjiciuntur in infernum. 57. Post Ultjmum Judicium status illorum ita mutatus est, quod non liceat

congregare se in artus, sicut prius; sed cuivis amori tam bono quam malo ordinate sunt viae, quas illi, qui e mundo alluunt, illico intrant, ac vadunt ad Societatem amori illorum correspondentem; sic seruntur mali ad societatem quae in conjunetione est cum infernis, ac boni in societatem quae in conjunctione est

18쪽

D E MUNDO SPIRITUALI. 19

est eum caelis; sic cautum est, ne sicut prius artificiales caelos sibi forment. a. les societates in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum Infernum, sunt innumerae sunt enim totidem, quot sunt generam species assestionum bonarumis malarum ac interea, antequam vel in Caelum elevantur, vel in insernum dejici natur, sunt in conjunctione spirituali cum hominibus mundi, ex causa, quia hi etiam in medio sunt inter caelum S infernum. 58. Omnes illi ex Pontificiis, qui non prorsus idololatrae fuerunt, is religioso suo ex corde sincero praestiterunt bona, ad Dominum etiam spem-Verunt, perducuntur ad Societates in confinii, ad Reformatos institutas ct ibi instruuntur, ac coram illis legitur Verbum, S praedicatur Dominus; ct illi qui veritates recipiuntis applicant vitae, elevantur in Ceelum, fiunt Angeli. Tales societates ex illis sunt plures in unaquavis plaga, ct undequaque custoditae a dolosis astutis machinationibus monachorum, aque fermento Babylo nico Praeterea omnes infantes illorum in Caelo sunt, qui, quia educati per angelos sub auspicio Domini ignorant falsa religionis parentum. 59. Omnes qui in Mundum spiritualem e terris veniunt, in consessione fidei in religione Patri te suae in prine pio tenentur ita quoque Pontificii; quare semper aliquem repraesentativum Pontificem sibi prie 'olitum habent, quem etiam simili ritu adorant, quo in undo raro aliquis Papa in mundo agit ibi Pontificem; sed usque ille qui ante viginti annos Romae Papa fuit, illis praesuit, ex causa quia ille, coria suo ovit quod Verbum sanctius esset quam creditur, quod Dominus colendus esset sed ille, postquam per aliquot annos functus est Pontificali munere, abdicavit se illo, S contulit se ad Reformatos Christianos, inter quos adhuc est vita beata fruitur. Datum est loqui cum illo. dixit, quod Dominum solus adoret, quia Ipse est Deus, Cui potestas est super lum S Terram ct quod invocationes sanctorum essent nugae, tum etiam ista eorum S quod in mundo intenderit restaurare illam Ecclesiam, sed quod non potuerit propter causas, quas etiam dixit. Vidi illum, quando Urbs magna septentrionalis, in qua fuerunt Pontificii, die Ultimi Iudicii destruebatur, in lecti ea uortatum, in oeum securum delatum. Aliud prorsus evenit Successori ejus.co. His adjicere licet aliquod Memorabile. Datum est loqui cum Ludovico XL Avo Regis Galliarum hodie regnantis, qui, dum in mundo fuit, coluit Dominum, legit Verbum, S Pontificem modo pro Supremo Ecelesiae agnovit quare in undo spirituali in multa dignitate est, ac optimam Societatem Gentis Gallicae regit quondam illum vidi sicut descendentem per scalas. postquam descendit, audivi illum dicentem, quod videretur sibi sicut ersaliis esset, ct tunc factum est silentiti per biliorium circiter, quo peracto dixit se loquutum esse cum Rege Galliae Nepote suo de Bulla Unigenitus, quod desisteret a priori suo consilio S illam non acceptaret, quia detrimentosu Genti Gallicae dixit quod hoc insinuaverit cogitauoni ejus profunde. Hoc factum est Anno 1759 die a Decemb. vesperi circa horam Octavam.

19쪽

De Sanctis Pontinctorum in Mundo spirituali.

6I Totum est, quod homini a parentibus sit malum insitum seu haeredita-L rium , sed paucis notum est in quo consistit consistit in amore

amperandi, qui talis est, ut quantum ei laxantur fraena, tantum erumpat, D

que ut flagret cupidine imperandi super omnes,m tandem ut velit invocari coli sicut Deus. Hic amor est Serpens qui decepit Evam in Adamum, dixit

enim ad mulierem, , Novit Deus quo die comederitis θfructu arboris, aperientur oculi Deseri, S uNc RirIs Ic UT DEUs, Genes IlI. . S: quantum itaque homo relaxatis fraenis in hunc amorem ruit tantum se avertit a Deo, S con-yertit ad semet i su atheus S tune possunt Divina era quae sunt Uerbi inservire pro mediis, sed quia sinis est dominium, media non plus cordi sunt, quam prout in serviunt. Haec causa est, quod qui in medio S qui in ultimo gradu amoris imperandi sunt, omnes in inferno sint, est enim ibi ille amor diabolas, ubi aliqui tales sunt, ut ne quidem sustineant aliquem loquentem de Deo. 62. Hi amor est illis ex Gente Pontifidia qui ex sestro jucundi amoris ejus dominati sunt Verbum contemserunt ac illi praetulerunt dictamina Papae, hi devastantur prorsus quoad externa usque ut nihil Ecclesiae amplius sciant,

tune dejiciuntur in infernum, fiunt diapoli. Est quoddam infernum separatum pro illis qui invoeari volunt ut dii, ubi in tali phantasia sunt , ut non videant quod est sed quod non est; est delirium illis quale est quibusdam in febri malignis, qui vident oecos in aere S in camera ae super integumento lecti sui, quae non sunt. Hoc malum pessimum intelligitur per Coput serpentis,

conculcatur a Semine mulieris X quod laedit calcaneum ejus, Genes III. 13; calcaneus Domini, qui est Semen mulieris, est Divinum procedens in ultimis, quod est Verbum in sensu iterae. 63. Quoniam homo ex hereditario talis est, ut velit imperare, Tuccessive sicut relaxantur lora, super plures, ct tandem super omnes ac intimum ejus amoris est, ut velit invocari in coli ut Deus, ideo omnes qui per Bullas papales sincliticati sunt, removentit ab oculis aliorum oeconduntur aufertur illis omne commercium cum cultoribus illorum causa est, ne radix illa malo rum pessima apud illos X citetur, Scin deliri phantasti ea, qualia sunt supradicii inseret, inferantur. In talibus deliri is sunt illi, qui , . dum in mundo vixerunt, sanctos fieri post mortem ut invocentur , studio affect runt. 64. Multi ex Pontificia Gente, imprimis Monachi cum in undum spiritualem veniunt, quaerunt Sanctos, quisque Sanctum sui ordinis, sed non in .

veniunt, quare mirantur; sed post instruuntur ab aliis, quod sint intermixtire illis qui in caelis sunt vel illis qui in infernis , quisque secundum suam vitam in mundo. quod utrobi vis nihil sciant de cultu S invocatione sui, quod qui sciunt volvi in Vocari, sint in Inferno illo separatois deliro. Cultus

Sanctorum est talis abominatio in caelo, ut dummodo audiunt illum, horrescant, quoniam quantum alleui homini addicatur cultus, tantum cultus derogatu Do mino;

20쪽

D E MUNDO SPIRITUALI. Li

mino; sse enim non Solus potes coli Si Dominus non Solus colitur, fit bscriminatio, quae tollit communionem, iuuentem ex illa felicitatem vitae. 63. Ut scirem quales Sanct i Pondtificiorum sunt, propter causam ut notum facerem, educti sunt ex inferiore terra usque ad centum, qui noverunt de sanctificatione sua, ascenderunt a tergo modo aliqui ante faciem, S cum uno ex his loquutus sum, quem dixerunt fuisse Xaverium hic dum mecum loquebatur, erat prorsus fatuus, narrare tamen potuit, quod in loco suo, ubi inclusus manet, non fututa sit, sed quod fatuus fiat, quoties cogitat quod san, clus sit. Simile nrmur audivi ab illis qui a tergo erant. 66. Aliter es Sanctis ita dictis in Caelo , hi prorsus nihil sciunt de eo quod in terris fit nec cum illis loquutus sum, ne aliqua idea de ea re apud illos sum traret. Solum quondam praeteriit Mater Domini Maria, iis super caput in vestitu albo ct tune paulum morata dixit, quod Mater Domini fuerit, quidem ab illa natus , sed adius Deus exuerit omne Humanum ex illa, quod ideo nunc adoret pili ut suum Deum, quod nolit ut quisquam Ipsum pro Filio suo agnoscat, quia in Ipso omne Divinum est. 67. His adjiciam hoc memorabiles apparet quandoque Parisiensibus qui in Mundo spirituali in societate sunt, quaedam Mulier in media altitudine investitu splendido , ct in facie tanquam sancta, dicit se esse Genovevam sed cum quidum incipiunt adorare illam, tune illico mutatur ejus facies, inuoque vestis, Si similis feminae vulgari, reprehendit illos quod velint ado. rare seminam, quae apud socias suas non plus in aestimatione est quam sicut ancilla, mirans quod homines mundi talibus nugis captentur. Dicebati angeliquod illa appareat propter separationem cultorum hominis cultorum Do-miui ibi.

De Mahumedanis in Mundo spirituali;

68. , alium edani in Mundo spirituali apparent post Pontificios in Occidente, I 14 faeiunt quasi ambitum quod ibi appareant, est praecipue quia Dominum agnoscunt pro Maximo Propheta, Filio Dei, Sapient illimo omnium, qui misius in nundum ut doceret homines quisque in illo Mundo habitat ad distantiam a Meditullio Christiano ubi sunt Reformati, secundum confessio. nem Domini ac Unius Dei; nam illa conjungit animos Caelo facit distantiam ab Oriente, super quo est Dominus illi qui non in illa Consessione sunt corde ex vita mala sub illis in Infernis sunt. 69. Quoniam Religio facit insimum hominis, S ex intimo sunt reliqua ejus; quoniam Mahumedes versatur in animis illorum una cum religione , ideo semper aliquis Mahumedes in conspectu illorum ponitur ae ut vertant facies suas ad Orientem, super quo est Dominus, ponitur ille in Meditullio Christiano infra. Non est ipse Mahumedes qui Alcoranum scripssit, sed alius qui munere illo fungitur nec est idem semper, sed mutatur: Quondam fuit unus a Saxonia

SEARCH

MENU NAVIGATION