장음표시 사용
11쪽
stum, aptet vos in ovmi bono, is faciasis eius volansarem, faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum , cui est , a in saecula saeculorum. Amen. Dati Pistorii V. Nonas Octob. I 88. scIPIO PIsTORIENSIS ET PRATENSIS EPISCOPUS. rolus Mengoni a Secretis.
12쪽
EPISTOLA X. KAL. APRIL. DATA AM
Datae XVI. Kal. April. a Regii Iuris Secretario
uno eodemque exemplo ad primos omnes Pastores litterae , quibus iidem ad Ecclesiasticum Conventum Florentiae habendum, veluti quoddam Nationalis Etruscae Ecclesiae Concilii praeludium, advocantur, eo me adi- Sunt , ut meorum omnium in ministerio pastorali adimiorum studia curamque ad rem tanti momenti conve tam . In qua re scilicet Religiosissimus noster Princepsis nihil sibi aliud proponit, quam ut Religionis b
,, no consulatur, invectae in Ecclesiasticam disciplinam ,, emendentur abusiones, sanctiora stabiliantur ad po- is puli institutionem dogmata , optima inducantur CI D ricorum Studia, una atque eadem tradatur ab om- ,, nibus doctrina, dissidia et quaelibet partium simis Sa tollantur, populorum quieti tranquillitatique is proVideatur ,, . Iure itaque Venerabilibus meis in Christo fratribus Parochis, qui gravissimis huiusmodi rebus in Dioecesana Synodo tam sedulam navarunt operam, quique Nationalis Concilii convocationem rogarunt Principem, . tuo veritatibus ac receptis imstitutis ex unanimi omnium consensione maior' fi mitas ac robur accederet; iure, inquam, , laetandum in Domino est, quod haec inita fuerint a Principe Consilia , atque a summo bonorum omnium largito- Te postulandum, ut in imperato Conventu Spiritu Sapientiae et unitatis, prudentiae ac sortitudinis unice inicantur in deliberando primi Pastores, quorum
13쪽
doctrina, atque eximium in spirituali populorum regimine studium toties eluxit. Ergo iucundissiliae huiusce rei gratia per te, carissime in Christo Frater, singulos tui Vicariatus Plebanos monitos volo, ut a XXIII. Mensis Aprilis die, qua Conventus primum habebitur, addant in missa, Spiritus -cti Collectam , atque hortentur fideles ad imploranaum suis etiam privatis precibus optimum huiusce rei exitum; quae res praeter Plurimi, quae in regnum manabunt commoda, aliarum etia regionum Ecclesiis, uti religiosissimus noster Princeps animadvertit, exemplo esse poterit. Eosdem vero Pl hanos certiores facies, REGIAE CELSITUDINI VLSum esse , nostrae quoque Dioecesanae SVnodi promuLgationem, aliorumque magni Ducatus Conciliorum c lebrationem differre usque ad peracrum totius Etruscae Ecclesiae Concilium, quod post Ecclesiasticum hunc; Conventum celebrabitur. Quas de hac re dare mihi hii maniter dignatus est litteras, quarum tibi mitto exemPltam, alterum erunt pro habita a nobis Synodo testim nium lil . Eximia praeditus religione ac doctrina et in.
cum REGIA C ELSITUDO Synodi Pistoriensis Acta recogns verit a te eidem exhibita, ut ea probaret, edendique facuLtatem concederet, libens gaudensque animadvertit, eam dem Synodum rite habitam, - nihilque in eiusdem Actis esse vigentibus Magni Ducatus legibus praescriptis contra. rium . Sed cum indictus iam Episcoporum Conventus fuerit, vel ii quoddam Nasionali concilio praeludium , ea tantum de causa ipsi visum est suam modo 'et adprobationem et ea
14쪽
omnia rite gesta fuisse testatur, ea scribit, quibus ad verum eorum omnium Solatium, qui mecum una iudices eiusdem decreta Condiderunt, nihil cumulatius esse possit. Quam vel ipse significat dilatae promul. gationis causam , meam Satis Superque moram Purgat. Quamvis igitur iussus a Principe non essem has meis carissimis Parochis dare legendas litteras, cum tamen mihi maxime curae sit, ne in iis quae mei officii sunt, quaeque demandata mihi ab iisdem fuerunt, viderer indiligens , hanc unam ob rem mihi necessario erant iisdem patefaciendae. Id eo etiam magis necesse fuit, quod iam exteri quidam homines brevi edendam esse in lucem Synodum edixerant , quin animadverterent id tanta essici celeritate noqpotuisse ; cavendum namque mihi erat diligentissime, ut ea per quam accurate imprimeretur, et ne alibi furtim vulgaretur immutata atque Corrupta. Meum quoque est teipsum, tuaque Opera alios. OmneS tui
Vicariatus Ρarochos monere, et Religioso Princ*i maxime iniuriosam, et commisso nobis gregi pessimi exempli gravisque offensionis rem fore, si quis
exitum differre . Haec sunt, de quibus iubeor certiorem te facere s tum interim Observantiae plenus Tui, ac Rev. λε Praesul, Pisu Postr. M. Mart. 1 87. '
Pistoriensi et pratensi Episcopo Greetientiss. et Addictiss. Serviat
15쪽
hac dilatione ductus sibi Iicere arbitraretur ab iis
institutis pietatisque exercitationibus recedere, quae non sine ingenti populorum bono atque incitamento ad pietatem, meis vestrisque Consiliis in omnes ferme Dioecesis Ecclesias libere fuerunt inductae. Quin immo ut vos in necessario huiusmodi optimoque incepto confirmem , aliam Equitis Francisci Serattici exhibere vobis epistolam opportunum existimavi; utraque enim et quanto studio religiosus noster Princeps ea, quae sunt utilia, provideat, et quam li-henter Synodales nostras Constitutiones perlegere dignatus sit, aperte demonstrat. Sic etiam poteritis occurrere falsis rumoribus , qui per zizaniorum Satores in vulgus disseminari possent. Donec enim in lucem
mon edatur Synodus, quae nostrae doctrinae testimonium simul est ac triumphus, omnium bonorum inimici Praeoccupare nitentur incautae multitudinis animos , et adversus ea , quae unanimi consensu a nobis decreta Sunt. Sollisitare . Neminem latet, quanta audacia ac temeritate quidam vel res perperam edocti vel , m
igni homines per turpissimos libellos aut typis editos vel manu scriptos, et qua late patet Italia, dissem, natos, irruerint in nos, quantaque iniuria nostram doctrimam ac fidem conati sint in suspicionem adducere Vehementior in me impetus ab iis sacpis, qui persona abuti ausi sunt, quae nonnisi moderate, graViter, atque honeste proferri umquam deberet in publicum . Quae quidem omnia haud aliquo in eos, qui vel inordinato Religionis studio , vel ignorantia peccarunt, PermotuSodio, sed in eum unice finem commemoro, ut VOS praemuniam atque instruam ad ersus alios , qui insurgere possent ad clarissima labefactanda argumenta, quibus
ci Vide hanc epist. post Sess. V..
16쪽
suum Pastores universi studium suamque in procurando huius Dioecesis bono firmitatem et Constantiam declararunt . Certo interim patroCinio freti s pientissimi Principis, qui nos ad celebrandam Dioecesanam Synodum excitavit , et dum ea haberetur tot clementiae atque humanitatis significationibus erexit et confirmavit, eo debemus pergere, quo divina Providentia vocat, inanesque Coniecturas stultoS-que , siqui forte eruperint, Clamores Contemnere .
Cum vero Plebant Urbis in conventu hac ipsa die praeter morem habito has scribendas ad omnes Parochos litteras una mecum censuerint, eas ad Testatim mitto, ut caeteris omnibus tui Vicariatus P rochis easdem significes. Te interim plurimi a me fieri existimes , eumque me habeas, qui revera sum
I ui, Admodum D. Pistorii X. Kal. April. 1787.
servus et frater amantissimus Scipio Pistoriensis et Pratensis Episcopus.
17쪽
Supplex Episcopi ad impetrandam Duodi proruulgationem libellas.
istoriensis et Pratensis Episcopus fidissimus tuae REGIAE CELSITUDINIS servus, tibique subditus
demisse refert, susceptam tuo regio iussu Dioecesanae Synodi elapso Mense Septembri habitae editionem iam ferme ad exitum Properare. Cumque iam congregati in Synodo Patres suas
adhibuerint tuae REGIAE CELSITUDIU preces .
ut veterum piorumque Imperatorum exempla Sequens tuum nobis nimis quidem necessarium praebere dignareris patrocinium , quo hae servari ac perfici ConStitutiones accurate possint, atque ita magis in dies Proprium Patris populorum , et canonum Defensoris nomen obtineas: Antequam easdem Constitutiones in lucem edat, orat atque obsecrat, ut Regiam tuam adprobationem adiungere velis eiusdem Synodi Actis Decretisque Praeponendam . Scipio Pistoriensis et Pratensis Episcopus Synodi Praeses postulo quae Supra. REGIA CELsITuno pistoriensis Synodi mense Septembri
An. I 86. habitae Actis cognitis, auditisque Episcopi postulatis , cum nihil in iis animadversum fuerit vigentibus Magni Ducatus legibus , praescriptis , mandatisque contrarium, eiuS-dem Synodi promulgationem executionemque permittit. Dat. a. Octobr. 1788.
Absentis Directoria loco ac Regiae ipsius celsitudinis iussu
18쪽
DEI MISERICORDIA PISTOR. , ET POTENSIS EPISCOPUS
Ad Venerabiles Fratres , sitosque in Sacerdotio , et Pastorali incio Colligas, et Adiutores civitatis, et Dioecesis Pistoriensis.
Deus omnipotens Unigeniti Filii sui Domini no
stri Iesu Christi meritis det unicuique vestrum gratiae, Veritatis, ac mutuae inter vos pacis incrementum .i Praecipuo Divinae in nos providentiae, ac miserieordiae consilio factum esse non dubito, Venerabiles Fratres , ut Optimus Sapientissimusque Princeps nos ad Dioece sanax Synodos eri sancta Veteris Ecclesiae consuetudine 1nstitutoque celebrandas hortaretur. Ita enim in Dei manu, Div;na Scriptura teste , sunt cin dat Regum, ut eos ad quaecumque recte facta .voluerit, inclinet. Meo itaque deesse is eri atque hanc dilectissimam : cui divini tus praepositus sum , dominici gregis portionem maximo spirituali bono fraudare me crederem, si ea negligens, quae mei ossicii sunt, quaeque eadem illa, in qua . sum meritis licet imparibus coIIocatus, primi huius Dioecesis . Pastoris et Capitis' dignitas Postulat, advocandis vobis moram amplius interponerem. Et iam rie duobus ab hinc annis Primus
19쪽
inter Iesu Chris*ti vicarios Romanus pontifex Pius
VI. vehementer impulerat, ut ad conferenda in unum sapientiae lumina, quae Divina nobis misericordia immittere dignabitur, sacrum hoc Concilium Cogerem , quo opportune de rebus deliberari si--il decernique posset, atque ex hoC vestrum Omnium eo uni iudicio uberrimi ad nostram, animarum lue ad Christum per nos ducendarum sanctita. tem fructus caperentur. Quibus additis incitamentis , non immorabor diutius in demonstranda vobis huiusmodi Conciliorum necessitate atque utilitate, ex quibus scilicet olim , fescissimis Ecclesiae temporibus spectatissimae Episcoporum Clerique sanctitati magna honoris, atque observantiae fiebat accessio; Unius eiusdemque doctrinae consensio declarabatur;
animarum Salutis , et eorum , quae vere eκ Usu
Ecclesiae erant, augebatur studium integrum fidei depositum, atque inviolata diligentius servabatur in Evangelio tradita morum scientiae; consona demum legibus magis in honore erat, vigebaturae in dies disciplina. Id nunc Opportunum magis esse videtur, Ut vos omnes in Iesu Christi nomine ac visceribus peramanter amplexatus etiam atque etiamorem atque obsecrem , ut id memineriti, . quod cuique vestrum una cum sacris ordinibus collatum est; quae Vestra sunt, sedulo consideretria sacra denique iura Pastorum secundi ordinis dignitati imhaerentia excitetis. Vestra enim maxime interest, quidquid est in amplissimo hoc spectatissimoque coetu decernendum. Quippe sacras habendi conciones ad populum, Sacramenta conserendi, divina ceIebrandi myst ita, caeteris denique Omnibus vestri ordinis de gendi muneribus, quae ad creditarum
vobis animaisim salutem conducunt, demandata v bis divinitus cura est. Cum igitur ' circa ea pram
20쪽
sertim versetur Synodus, omnes in eius decretis, atque in illis statuendis regulis, quae quid nobis. quid commissis nostrae curae fidelibus agendum sit. aperte demonstrent, Partem habeatis oportet. Duvini praesentia Spiritus ardentissimis a me implorata est precibus, diligens facta in huius gregis animos ac pia studia inquisitio , sapientissimi Theologorum in consilium adhibiti, doctissimi denique , ac praestantissimi huius Dio ecesis consulti viri. Sed tamen quid speciatim opus sit peculiaribus
illis nostrae huius Ecclesiae nactibus, quos una cum Episcopo tradita vobis divinitus auctoritate gube natis, nemo est, qui melius, quam vos, Vener biles Parochi, scire queat: ideoque quidquid suscipiendum est ad tot tantasque abusiones , quae Vetere Ecclesiasticae disciplinae venustatem puritatemque maxime Corruperunt, reformandas , id una simulque Statuendum est, et in ve ira non minus , quam is no-Stra situm esse debet potestate. Si a nobis unice cohortandi atqde instruendi hic conveniretis, Vel, ut quotannis facere soliti estis, quid in vestris Paroeciis boni malive sit , rationem tantummodo reddi uri, nihil admodum necessarium , immo prorsus inutile esset ad hanc vos sacram Synodum advocare. Sed
longe id pliud est; ad generales enim leges ferendas , quibus Dioecesis optime administretur, ad eius instituta sancienda, ad publicanda in Dei gloriam , et fidei sanaeque morum doctrinae inerementum uoanimi omnium Fastorum consensu de-exeta una omnes debemus accedere . Absit Porro,
ut eo nimirum, quod Sacerdotii plenitudine ego Polleam , istiusque Ecclesiae Angeli titulo insignutus , et vestrae huius, quae mihi honori simul aesolatio est, coronae sim princeps, dominationis in Vos spiritum animumque mihi audeam arrogare, et