Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

o et De Rebus Hispaniae.

primum : atque eo sine prole defuncto petro Molinae Comiti viro alia teri Almeri eum peperit: qui consequenti tempore Narbonae principatum renuit. Interea Africa bellis ciuilibus tumultuabatur. in Hispania inter Mauros quidem grauissimi motus erant , sectione tricipiti. Pepha- dola Rotae regulus, quod oppi Aum cia saetis ostium situm est, ex veteri Regum Maurorum sanguine, nostri I fauebat: eoque Duce Hispalim erata nostris usque penetratum. AEuelis Cordubae praefectus. Valentiae Aben gamia dissidebant inter se, meliora serente Abengamia. Inter pios superiora bella cepisse finem videbantur. Raymondus tantum , & Ga fias aliqua ratione conciliandi erant. Alsonsus Imperator. pro ea De- rocessitudine quae illi cum utroque erat, & ne praeclara occasio bello petendi barbaros qui in Baetica late dominabantur efflueret , utrunque Principem in oppidum s. Stephani euocauit : ut mutuo colloquio pax Ia 6 componeretur. anno millesimo centesimo quadragesimo sexto, mense Nouembri ad colloquium ventum est pax qui gem perpetua conciliari non potuit : induciae tantum inter utranque gentem ut fierent impetratum. aaditumque vi quoniam Alsonsus de bello sacro cogitaret, atque in eam rem lectissimas copias paratas haberet, Garsas terra , Raymundus mari instructa valida classe, eius conatus iuuarent. Primo vere sequentis anni a tribus Regibus arma Baeticae illata sunt. direpta oppida aciatque incensa, vastati agri, donec Cordubam ventum est, urbem inpla nicie ad Baetis ripam lautissimam, opulentissimamque, armis virisque potentem 1 ad haec totius firme Hispaniae imperio, quam late barbari dominabantur haud multo ante maxime insignem. ager omni fertili late terrae inter primos in Hispania. Hanc urbem Regis Marrocij nomine Ahengam)apra sectus obtinebat. Is tanto belli apparatu perterritus, urbem continuis dedit, paratus imperata facere, frumento, pecu-miaque nostros iuvare. Templum maximum Raymundus Toletanus Pra

sit Regis iussu ex Christiano ritu expiauit. urbi prae si itum nullum ima

potatum, ne dissipato exercitu vires minuerentur, cum tantum belli sua sciperesset. neque enim sine valida manu frmari poterat ob amplitus inem v

niuemec id virium erat ut firmando praesidio es perficiendo bello satis esse incustodita est relicta, nulla ex eo utilitate aut gloria. Abengamiae fidem noua sacramenti religione obstringere visum eit Alcorani containa, qua

caeremonia grauissimum eius gentis more iusiurandum continetur rempublicam Alsensi nomine cum fide gubernaturum Timor haud diuturni offi-c ij magister est. Itaq: vix nostri ex ea urbe discesserant, cum Maurus praesectus datum fidem sesellit. Biatiam promota castra, quam in urbem Mauri

ex tota prouincia vires contraxerant,certi de rerum summa cum nostris di

micare Res periculo proxima erat, Alsons animus de euentu solicitus: Di 4 oui Isidori species per somnium oblata sic fama est) nutantem conia

firmauit. Vanam visonem non siille rei eventus comprobauit. postero die totis utrinque viribus pugnatum . Mauri caesi atque fugati. urbs dedita , atque mutato consilio, militari praesidio firmata: ne Corduben- sium

522쪽

Liber DecimUS.

stilla exemplo rebellare posset, neve a tergo hostile aliquia relinquere tur. Eius urbis expugnatione Roderici Asagra qui Stellam oppidum in Vasconibus obtinebat, virtus&diligentia maxime commendatur. Huius filius petron Rodericus Asagra urbem Albarracinum primus imperio obtinuit. Almeria frmissima ea tempestate urbs ad Mediterranei maris litatus sita in Bastetanorum es Bastulorum confinibus, antiquis Abdera seu

Portus magnus, nostrorum armis petita est. eλ copijs omnibus itunt. Vno tempore Genuenses, Barcinonensesque ita moderari cursum nauium iussi, superato Charidemo promontorio classes ad urbem circumegerunt: io Terra marique barbari impugnati: atque post aliquot eruptiones leuiaque praelia , in muro patefactus a3itus, turresque aliquot captae et unde per vim reliqua urbs expugnata est decimo se1to Kalend. Nouembris anno millesimo centesimo qua tragesimo septimo. viginti Maurorum mil- r ilia, qui urbe capta in arcem confugerant, pretio vitam redimere com

pulsi. sic piratis perfugium sublatum , unde finitimis longinquisque littoribus imminebant formidabiles Hispaniae , Galliae, atque Italiae. Ea expeditionem maturandi praecipua causa fuit. praeda omnis militi di stributa. Genuensibus praemium fuit vas smaragdeum insigni magnitudine r quod illi reliquae praedae praeserendum tunc quidem iudicarunt,dio & nune in thesauris seruant. Tametsi alij scribunt in bello sacro Caesarea expugnata in syria inuentum. & opinio est in eo Christum Deum, postremo cum discipulis coenatum, vulgi scilicet & sine auctore . Cle

mens Alexandrinus in vili catino coenasse ait. Anni tempus in hyemem praecipitabat. itaque milites reducti in patriam, non fructu victoriae laetiores quam ultione de barbaris sumpta. Validam Genuensioni classem, qui mari ea tempestate late dominabantur, Raymundus Baria cinonensis nactus paciscitur , ut in reditu operam aduersus barbaros. qui Aragoniae partem & Baleares obtinebant, sibi nauarent, tertiani eorum, quae bello quaestii essent illis redditurum pactus. pHeterea in sing 3o lis oppidis , quae capta essent, Genuensibus templum , sorumque proprium Denique negotiatoribus vectigalium immunitatem sere. Hoc prae s)dio hisque opibus Dertusa urbs nobilissima expugnata est: quae quoniam ad ostium Iberi sta est, subuectionibus ex mari, arque commercio cCmmodissima erat. atque haec sequenti anno gesta sunt. Tertio Ilerda Fra saque ereptae Mauris, oppiὰa nobilissima: alterum Iuli j Caesaris olim victoria obsidioneque : alterum nuper Alsensi Aragoni j casui Ilerda Vrgelitano Comiti quas benesciatio data est, nauatae in eo bello operae merces . Guillelmus peresus Rotae praesul, Ilerdae Episcopus est creatus, contributis Rora atque Barbastro. ipse & successores nonnulli Iter lae se, o & Rotae Episcopos vocabant.

523쪽

De Rebus Hispaniae.

E s Maurica in praecipiti erat Christianum nomen & gens res

florescebat in Hispania opibus, equis, armis, atque secundo vi ctoriarum cursu. arces, oppida, & urbes passim a nostris carpe bantur Portus est maris media seia Lusitaniae ora, quem Tagus in Oceanum mittens esticit, Fauonio vento obiectus, angusto aditu atque1na pedito,spatijslatissimus. ad ripam huius portus, a septentrione, Olisi po urbs totius Lusitaniae nobilissima latissime susa est. retro colles asurgunt molli ascensu. Hos urbis aedificia occupant minori aliquanto latitudine,qu m pro longitudinis modo. veterum murorum ambitus haud latissi mus. suburbia latiora,nostra prauertim aetate: cum propter Orientis com- Iomercium multi mortales eo domicilium transtulerunt. vici & platear enormes magna cet parte : quod inaequalitate locorum vitium contigit, & incuria aedificandi, praesertim rerum potientibus Mauris. Recentia aedificiavi:eque multo elegantiores. Cives honesti,mercatores copiosi, victus cultusque vitae moderatus: ager praecipua honitate: deItra laruaque pagi, villae, aedificiaque collucent, regium splendorem aemulantia. Eam urbem Al

sensus Lusitaniae Rex,quoniam imperii Maurici arx & propugnaculum .

erat,expugnare cupiebat. Conanti vires deerant. externar opes quaerendaneum caeteri Hispaniae Rege, alij alijs bellis impliciti essent. capto sintra oppido, uti paulo ante dictum est, loci opportunitate inuitatus , e Germa- acinia, Anglia & Gallia Belgica classes magnis propostis praemijs ad belli

societatem euocauit. magnum praesidium in mutua Principum & prouinetarum beneuolentia situm est. Itaque vrss validissima Alsons virtute, externisque opibus, eodem prorsus mense quo Almeria in Baetica, capta est. classes ad portus aditum collocatae,ne qua ad obsessos ex mari annona inue hi posset. Nostrorum castra ad D. Vincenti j: externorum eo loco posta, ubi deinde D. Francisti monasterium erctructum est. quae loca nostra aetate urbis amplitudine comprehensa sunt. Multa praelia vario eventu facta.

nostri pro imperio, hostes pro salute enixe dimicabant. Vrbis moenia muliaris partibus impugnata. ac tandem Crispini & Crispiniani sisto sie cum soprope spem impugnatio esset , acie instructa hanc Alsonsus ad suos oratio

, ne in habuit. Haudquaquam ad urbem unam oppugnandam adductos vos, esse credite : sed in una urbe uniuersam capietis Lusitaniam. hic pecunia, liostium iniquae nobis maximo usui erit ad bellum Hic tormenta arma, aria, mamenta: haec illis arx, hoc horreum, aerarium, atque rerum omnium rece-

, piaculum. Ijdem hostes sunt, quos toties superioribus bellis prosis astis., eadem virtute, & industriat nisi quod ciuium multitudo ciuilibus artibus,

, quam armis aptior est.ipsa se impe liet in pugna Milites in urbe pauci sunt , ij que continuata quinque mensum obsidione, imminuti numero. Aia lete, ergo vincere: supremoqiae impetu in urbis muros tot prostratos partibus 4 o, irruite. Per rudera ' strages lapidum penetrate: nullus erit qui vestrae vir , luti resistat. His dictis cum omnes vina voce pugnae signum poscerent,in urbem invaditur. Rex ipse, quod plurimum ad inflammandos milites valui si testis, spectatorque virtutis cuiusque aderat. insignis pugna atque cruenta sui

524쪽

Liber Decimus. Cos

siit.nostri muro succedere atque in urbem irrumpere conantur. obsessa omne genus tela iactabant: neque ullum frustra cadebat in tanta frequentia, militum. Tandem refracta porta, cui Alsi e nomen est, in urbem i rumpitur Caedes magna fuit supplices in seruitutem capti. i taeda militibus cessit, opinione maior. Templum rite expiatum, Gilbertusque, ea terrans quidem homo,caeterum eruditionis opinione & probitatis laude praestans, Episcopus creatur. Capta est urbs octauo Kalend. Nouembris, alii Huodecimo dicunt. omnino quo loco Regis castra erant . coenobium Regis impensa aediscatum est S. Vincenti j nomine: quem praecipua pietate colebat:

Io & ut ex nomine victoriae monimentum posteris esset. Externi milites magno numero, cum Lusitaniae copias cultumqi adamassent, atque aeris tem periem, hyemem egelidam, aestatem continuis ex mari ventorum salibus mitem, in prouincia domicilia constituere certi, patriamque mutare Lusitania: Alsons Regis permissu , oppida Almadam , Villam viridem , Arru-dam, Zambulam, Castaneram, aliaque condidisse memorantur. Rex victoria usus Alanquerium bidos Eboram, Helbes,Muram,serpam, pacem Iuliam, aliaque oppida & urbes toto eo tractu incredibili selicitate Mauris eripuit prorsus ut Alsons virtuti omnia prona esse viderentur.Verum haec aliquot deinceps annis gesta sunt mMnc iter ad historiae or linem reuocanda

ro narratio est.

Diui fugerij corpus repertam. op. XX

V O haee tempore in Hispania gerebantur, pugenius eo nomine tertius Lucii secundi successor, domo pisanus atque ex Cisteretens familia, Romanam ecclesiam recte & pru ienter

gubernabat. Res piorum in Syria Durare videbantur, extincta magna ex parte martia Lotaringi e sobole. Vt enim sata quaedam, sic hominum ingenia caelo terraque, ac precipuὸ temporis longin-3o quitate degenerant. circumfusi omni ex parte barbari rem Christianam in magnum Θόscrimen adduxerant. Ealduinus eo nomine. II I. Fulconis si lius, regnum haud magnis viribus potentiaque administrabat , imposito oneri impar propter imbecillitatem aetatis. Fugenius pontifex eo periculo prouocatus, ac Christiana religionis amore succensus, in Calliam abiens Christianos principes ad bellum sacrum excitare non desistebat. Conradum Impera rorem & Ludovicum Gallii Regem ut cum lectissimis copiis

in Syriam prosciscerentur, permovit atque in eam rem intentus Remis vrbe Galliae Episcoporuni ex toto orbe conuentum inclixit anno millesimo centesimo quadragesimo octavo. Ad eum conuentum Raymun/us Toleta- 11 424o nos praesul ex Hispania abi j t. Lutetia Parisiorum in ipso itinere posita est. Eo cum peruenis let Dionysacum templum,quod quarto ab urbe lapide in oppido eiusdem nominis sium est, D. Dionysi j cineribus sacrum . & Regum Galliae sepulcris nobile atque impeditum, inuisendi studio ubi j t. Ibi dum moles templi, & ornatum curiosus conten platur, & sngula diligen-

525쪽

so 6 De Rebus Hispaniae.

ter perscrutatur oculis, atque considerar, sortὸ an monitus animaduertit in

sacello quodam huic verba in marmore incisa. HIC SITVs EsT EUGE

Eam inscripti/nem miratus primum cum Eugenia memoria penitus inHispania obliterata citet,neq; vlluin tantae rei praeterea monimentum extaret, libros eius templi,atq. schcdas veteres diligenter excussit: inuenitq; consentire omnia atqyrx ea re laetitia gestiens Remos ad Concilium abi)t,soluto iconuentu, atque iis rebus pro quibus venerat, ex sententia constitutis in Hispaniam toniae rei laetus nuncius reuertit: Regisque & procerum, atqueo deo uniuersae genetis animos re nunciata claudio quam madiimo cumulauit. Io

Ita tunc quidem res habuit Broniense monasterium in Gallia Belgica agro Namurcensi situm est. D. Petri nomine sacrum eius monasteri j Benedi ctini sodales D. Eugeni j corpus pia fraude, an prece Gerardi landatoris Dionysiacis monachis extortum, Broniumqt illatum affirmant anno non gentesmo vigesimo, ad quintum decimum Kalend. Septembris. Nimirum parte concessa,totum abstulisse crediderunt Consilia Toletum reducendi sacros Eugeni j cineres agitari coepta Reginae Berengariae atqj Archiepiscopi coniuncta firme sunera disturbarunt. Regina enim proximo anno mil-as 4 9 lesimo centesimo quadragesimo nono desuncta est, atque in Compostellano templo,quod praecipua religione vivens coluerat, sepulta . Annum Reis dies ginae sonere foedum magis insignivit sanguinis imber, quo in Lusitaniae raso parte & ditione Maurorum pluit. Tertio anno salutis millesimo ce ntesimo quinquagesimo, Augusti die nonodecimo, Raymundus presul longaeua aetate,& longinqui itineris laboribus fractus decessit. in Toletano templo

maximo sepultus suisse, magis ex coniectura creditur, quam certo aliquo monimento confirmatur.successit inArchiepiscopatu Ioannes magno animo & antiquae probitatis vir. Sic in Castella res erant. In alia parre Eugenius pontifex Alsonso Lusitano hoc tempore regium nomen, & auctoritatem rata habuit: & eius exemplo post aliquot annos, Alexander eo nomine tertius diplomate quod ab Alberio Cardinali, & s. R. E. Cancella- 16rio est promulgatum. Ab utroq; pontisce annuum vectigal imperatum ab Eugenio quidem quatuor auri pondo,abAlexandro autem libra cum trien te. quod tributum an primis temporibus Lusitania soluerit in incerto est: nostra & maiorum aetate immunis prorsus est habita.

Libri Decimi Finis.

HI STO

526쪽

HISTORIAE

DE REBUS HISPANIAE.

LIBER UNDECIM Vs.

, o Almo ris mentant in Hispaniam. Captit. IO V A M Almos actum irruptionem gentis barbarae& immanis exponere pergam nouum in Astica atque Hispania regnum per haec tempora constitutum. notauaque bella atque internecina, quorum guctibus reL publica Christiana agitata est in Hispania, miro quodam ac praecipuo alternantis fortunae ludo donec in ligni demum victoria parta, ac qua ea tempestate DC bilior nulla fuit . Maurorum vires debilitatae accas aeque sunt. Rem Mauridio cam in Ast ca atque Mispania Albolialis ex gente Alinorauidum ostinebat vii est superius demonstratum. Quo tempore Tu mertus quidam in Astica,tum in caeteris astrologiae partibus praestans ,tum praedicen iis atque notandis ex natali die cuiusq; vira ingenio,moribus & casibus quae scientia vanissima est, nobilissimus,Abdelmoni cuidam in vegeto corpore magnorum spirituum iuueni vultu considerato , & er contemplatione siderum, tametsi intimo loco natus erat atque adeo patre figulo, regnum gentis denunclauit .lta caclum portendere sic in saris esse quorum insingi vim non pos se Maurica gens habet persuasum. Commodum utriusque conatibus accidit nobilem ea ieimpestate Mahumetanae legis interpretem, atque ex ea re 3 o praecipua sanctitatis & doctrinae opinione, Almoliadem nomine nouis inducenesis atque evulgarilis legis interpretationibus multitudinis animos concitasse ingenio mobili praesertim in Africa cupidaeque in primis rerum nouarum. Huic cum Tumertus vaticinium siue vero probasset stae si moliath: euertendi reipublicie statum consilia inter se communiearunt. Nihil est in speciem scillaetus, quam religionix prauae species. ubi diuinum numen sceleribus praeten/itur: nihil aeque reipublica exitiale quam ubi non patrio sed externo ritu sacrificatur. Itaque ab omni memoria, maxima imperia consideramus, religionis dissidio esse labefactatat dum scilla in partes

multitudine, a verborum altercatione ab aperta o ia proceditur ac utraque clo pars suas cogitationes armis tutatur. quod in presenti accidit. Almol acies enim proca auctoritate , quam Dactus crat lectatoribus persuasit, AbdeI-mone Duce arma capere, atque Almorouidum regnum euertere illegiti

mum este imperium, quod per vim estet constitutum Alaue cinis sublatis sa- milia ex Fatima Mahometis filia maiori genus deducente. Praeterea nisi Al morauidum

527쪽

ς6g De Rebus Hispanire.

moratii flum imperio edicusso, quas amplexi essent de religione opiniones

cursum tenere non posse. impios eius gentis conatus iniuriis omnibus esse vindicanJos. Itaque arma capere constituunt.verum cum bello strenui non essent, initio Albosalis Regis armis acie superati sunt, cessit virtuti multitudo: breui tamen reparatis viribus bellum instauratum. neque prius constiterunt quam vie his Almorauidibus Legem Alboliatim peremerunt. Abdelmon iocum tenuit: eoque Rege Almoliadis sectatores vnde Almo ha dum appellatio) rerum potiti sunt iura & leges commutatae: versoq; Asricae stati, animum ad Hispaniam afliecerunt. Tu mertus quidem in Africasibstitit. ne hostibus se commouendi facultas eser,prouidebatur. Abdel- 1 omon nouus Rex, ct Almolia es vales, cum lectὶssimis copiis in Hispaniam transmiserunt, non hostili animo statim , quia non desperabant gentis voluntariam deditionem t verum si morarentur spem sibique priuatim consilium caperent, nihil eorum, quae pati aut timeri possent, praetermissuri. Hauὰ aegre Mauris quicunque supererant in Hispania persuasum est, ut

tempori instruirent: novasque de religione opiniones & ritus populariter admitterent. quod tanto studio factum est,tantoque tum veteris superstitio- nisgum Christia nae religionis odio ut quaecunque priores Reges consti tuerant, immurarent ipsi, atque inuerterent: & Christianorum reliquias, qui Mauris consus velut astra inter noctis tenebras micabant, & vulgo Mu a- dio rabes dicebantur, omnibus cruciatibus cogerent veterem religionem abdicare. Multi ad Christianos suga elapsi. In hoc numero Clemens Hispalen sue praesul Talaueram delatus in eo oppido diu vita propagata decessit, vir sanctiis ac Arabicae linguae in primis cognitione praestans. Alij non pauci

malorum mole oppressi victoribus morem gesserunt: prorsus ut ab hoc tempore,pauci inter Mauros essent nomine & professione Christiani ope

ra praetium factum erat Mauris Hispanis sub imperium adiunctis. Chri stiano; de sinibus sacellere tum quidem visum non est,rerra marique poten- res sed potius redire in Africam, bi praecipuae factionis vires erant. Almo-ha ii post reclitum breui defuncto, prope Marrocium regni se lem, sepul- 3 ocrum magnificum iussu Tegis extructum: quod delusa multitudo, icta sanactitatis specie famaque, religionis ergo frequentare coepit. Venere in His si s o paniam Almoliades salutis anno millesimo centesimo quinquagesino: im peri j Arabum quingentesimo quasi agesimo quinto . Rodericus Praesul sex minus annis ait in historia de Arabibus extrema:vitiosa proculdubio an

norum rati De.

V O anno Almoliadibus Alsensum Imperatorem obuiam Hoprocessisse inuenio vastatisque Baeticae agris Cordubam obsedisse Abdelmone reuerso in Asticam se suspicor) Gartias

Rex Vasconum prope Lorcam ditionis oppidum equi casu in venatione assitius ad rupem, atque estinctus est, undecimo Kalend.

528쪽

Liber undecimus. sop

alend. Decembri ipso D. Ceciliae profesto die: cum stella Pompelonem sestinaret, ciuibus haud ita magna de caussa iratus, atque in vindictam

praeceps. regnauit annis sedecim. silios reliquit sanctium, qui continuo in, regno successit,insignia atq. infulas regni sumpsi pompElone in aede Maxima quo loco patris corpus sepeliendum curauit: Blancam Imperatoris aurum: Margaritam,quae Guillelmo Regi siciliae nupsit cui Malo cognomentum suit. Garsae mors principibus aliis nouosum motuum opportunitateni praebuit. Raymun3o praesertim Barcinonensi, & Alsonse Imperatorio tu meis tot vincula affinitatis extabant. sed nimirum Reges pluris imperia, o faciunt, quam humanitatis, & modestiae laude meque quid de ijs fama loquatur,prae cupiditate dominan ii pens habent:praesenti potetia cogitantesertingui etiam posse sequentis aeui memqriam. Ii ad Tudelinum Nauarrae oppidum prope Aquas calidas conueniati te I affuit etiam Sanctius,iam clii dum a patre Castellae Rex renunciatu foedus sanciunt his legibus:vt quae Castellae recenti memoria ablata erant Alsonso,quae Aragoniae Raymundo cum fide redderentur. Antiquam ditionem Vasconum, ubi iunctis viribus nouo Regi dempta e set ,aequis partibus diuiderent ut quis cuiqiae locus opportunior esset. pompeio nominatim Raymundo, stella Imperatori cede rent. Tudela communi imperio atque utrius iae auspicis' diuisa in partes,dio gubernaretur. Raymungus pro ijs oppidis & urbibus, quae in Vasconibu qua stas essent, Castellae stipendiarius esset, Sanctij & Petri Aragoniae Re

gum repetito foedere. Additum praeterea , ut quoniam de bello sacro praecipua cura erat, Valentia, tractusque terrarum Dertusa & sucrone comprehensus, praeterea Murcia, cum Mauris essent erepta , Aragoni js cederent

tanquam beneficiari j, Castellae Regum Additum a Regibus iusiurandum. dextrae inter se coninctae fidei acceptae dataeq; sanctissimum vinculum motare genti, id est. Nauartico bello inchoando tempus desinitum post sinem Septembris, cum Redus vigesimo septimo Ianuari j die percussum esset. quod iurpe incoepto, exitu inane suit: cum nouus Rex eius rei fama vulgata 3o nili l ὰὴ sua cumparatione omisisset . iametsi aetate minor erat,m tertio praesidio non magis siliam suorum beneuolentia munitus: in quo patrem superauit, sub litis grauem , inuidiosumque. Inter Vasconum proceres Lahio Gueuara antiqua nobilitate Aiuaris regulus,praecipua auctoritate erat: qui quod caeteros opibus & potentia facile superare . princeps Nabarrae dictus cst. Imperatorem & Raymundum aliae curae distinuerunt,ne toto impetu in nouum bellum irruerent. Aragoni j quidem,incursionibus Vallem Rona calere infestam habere coeperunt: Castellaeque copiae Vascones finitimos. virique haud magno operaepraetio: cum Raymundus Narbonem petiasset aduersus Trencauellum Carcasonis Vicecomitem,quem ad ossicium per lu- o diit, Carcasone &Rhoienis datis stipendisi ij nomine mense Nouembri. Alsonsus imperator nouis assinitatibus cum Ludovico Rege Galliae ineundis esistentus erat. Is enim Eleon oram Pictaviensem Coimitem,ex qua Auarum filiarum pater erat, repudiauit. Eteonorae locum Alsons Imperatoris

filia Elisabetha nomine alij Constantiam vocant) tenuit Ludovico Regi

529쪽

1 o De Rebus Hispaniae.

toro iuncta. Imperator ipse Ricam eodem tempore duxit vlagi sui polo-

. nim quae veteris Sarmatiar pars est. Ducis filiam ex Berta sorore Othonis Fris ingeniis Episcopi uti Radeuicus ait. In tanta nuptiarum laetitia, armis

locus esse ron poterat: & Francorum sorderati Vascones erant: atque ex ea te Imperatorem aequiorem esse redditum arbitramur: auertique anamo coe

pisse ab eo bello, quod amicitiae leges es iudicia hominum damnabant. &sanctio Vasconum Regi propter eximiam in minori aetate indolem passim fauebatur. Ad haec Alfonsus aequitatis cultor egregius alioqui erat,imiolentiae omnis osor: quod illustri ad memoriam exemplo. per haec tempora declarauit. Miles quidam loco nobili ex eo numero, quos vulgo Hispa- io ni infansiones vocant, in Cala cia regionis longinquitate & temporum perturbatione conssus, rusticum quendam bonis omnibus spoliauit.moni- ius a Rege, atque prouinciae praetore, ut 3amna reponeret ei qua pertulerat,obtemperare contempsit. Dissimulauit in praesentia iram Rea:&c teris rebus praetermissis, priuati habitu, quo res occultior esset, Toleto in extre

viam Cala clam delatus militis aedes obsedit:fugientemque supplicii metu comprehentii, atque prae ipsis aedibus, laqueo suspendi mandauit. Eo facto

auctoritarem Rex innocentiamque sanxitrille vaecordiae, atque superbiae meritissimas poenas dedit. strenuum Principem neq: pace neque bello cesssantem qui repetito sacro bello Giennium hoc anno obsedit Proximo milia acili 3 s lesino centesimo quinquagesimo secundo Guidiatum,quae Baeticae urbs veteribus Acci sitit petronilla Aragoniae Regina filium edidit Raymundum patre superstite nominatum, Assensum eo de lancto. Sub ipsum partum Aprilis die quario testamentum condidit, in quo ventri paternum regnum relinquebat, si mascula proles nata esset: sin foemi na,memorabili exemplo Raymundum virum substituebat lis redem. Episcopi Guillelmus Barcino- Densis, Bernardus Caesaraugustanus, Dodo Oseensis, alij que viri principes

eius testamenti procuratores designati. In quo nominatim cauetur,regnum se haeredibus immune relinquere vi Assonsus patruus tenuerat,scedere,quod cum Castella nuper ictum erat, rescisὀ scilicet. petrus Atarius Borgiae re 3ogulus eo tem tempore defunctus est, atque in Veruelae coenobio, quo i ipse condide irat,sepultus non procul Caesaraugusta. Borgia Regi cessit Templa rijs quibus a Petro data erat Ambela alioque oppida eius permutatione abs Rege concella. Aragoni s armis omnia oppido,quaecunque ad sicoris &Cinge ripas in Maurorum ditione erant, aut vi aut voluntate expugnata. Arces praetcrea Tarraconem intes, & Dertusam in saltuosis & impeditis montibus positae, adituque adeo & expugnatu difficiles, aegre quamuis in Regis potestatem venerunt. Praeterea Mira uetum ad Iberi ripam munitis. simum oppidum quod Templarijs,ut ditione praesidioque tenerent, datum est in i es bellis Urgeliae Comitis, Rayrnundique Moneadae, atque pon- otia Hugonis Emporiarum Comitis. qui ipso anno desunctus est , pro clara opera edititit. Dertusar pars tertia, quae Genuens bus cesserat ex sordere quo tempore capta est, abs Rege auro redempta. Quibus rebus Raymunsi nomen celebre tota Hispania, sed & apud exteras nationes esse coepit. Tametsi

530쪽

. Liber Vndecimus. SI I

metsi spse ingeni j modestia an quod Aragoniae regnum Aorale esset, Regis

nomine per rotam vitam abstinuit, principem modo Aragoniae se nominans eaq; appellatione contentus,rerum summam bello paceq; solus, administrabat omnino ex hoc tempore vetera Regum Aragontie insignia Bar- , cinonensium Comitum mutata insignibus sunt. ea suerunt quatuor fasciae rubrae clypeum aureum, paribus ad perpendiculum interuallis distinguentes. sanctius qui in Lusitaniae regno Assonso patri successit, natus est Nouembris die undecimo Conimbricae, qua in urbe Regina libenter moram trahebat. ijs natalibus annus millesimus centesimus quinquagesimus quar- et a s 4I o tus insignis mari me suit: praeterea Ludovici Regis Galli, tu Haspaniam

aduentu.

Lesa iei milia Retis aduentas. Cisp. III.

N CESSERAT Ludovi eum Regem Galliae, cui iuniori cognomen suit, cupido videndi Hispaniam, inuisendi socerum. longinqui itineris idonea caussa qua renda erat: optima visa est. se ad Compostellam voti religione exoluere , quod prior i tempore nuncuparat. Haec palam : nam ex arcano alia ro suberat causta, vt Rodericus Praesul est auctor, nam apud scriptores Francos de hac re mirum silentium) perscrutandi cognoscendique praesentem, an usor legitimis nuptiis esset procreatat delatores enim homines mali, quales aulae Principum multos habent Regi confirmarant, Reginam furto conceptam a patre , atque ex ea re violari imminuique maiestatem. non ingratis haec auribus accipiebantur. Eteonorae exemplo, repudij faciendi occasio quaeri videbatur: cum duarum filiarum ipsa mater, virilem . prolem non peperiisset. Nam Ludovici filius Philippus cognomento Au gustus. Alisa natus est Blesensis reguli siliat quam ouxit tandem Elisabeth a se functa. socer Imperator rei totius ignarus , utroque silio &Vasco 3o num Rege sanctio stipatus, genero obuiam Burgos usque processit. Con- suxerunt ex uniuersa Hispania , ex propinquis, ex ulterioribus ex longinquis , ex ultimis oris tum proceres tum magna multitudo mortalium, tot Reges sub eisdem tectis visuri. Quidquid decorum magnificumque erat proserebatur, quas se Hispania Francis, apud quos inopiae fama laborabat, ostentare cuperet. Hoc apparatu Compostellam itum est: votisqueri repet solutis Toletum festinatum: quo ex utraque gente Mauris & Chrisianis, qui imperio parebant, conuentus indictus erat, amplioris poten tiae scilicet ostentandae causa. Aliuit Radimundus Aragonius cum splendidissimo comitatu. Tantae multitudinis, quanta nuDquam in urbe re o gia ante fuerat, sed & procerum cultum & elegantiam Ludovicus Reae contemplatus, praeterea rei pro qua venerat veritate explorata e negauit securiam i plendidiorem in Europa atque Asa,quas prouincias praesens obierat, quo tempore sacram expeditionem suscepit, elegantioremque unquam vidisse. gratiasque pro diuino munere agere diκit, quod Also si filiam

SEARCH

MENU NAVIGATION