Iter per Poseganam Sclavoniae provincism mensibus junio, et julio anno 1782

발행: 1783년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

MUD dissicessimus XV Kalendas Iulia r. Ab ea rhe ad

duo fere passuum millia via archatur inter Danubium, .colles vitiferos , qui uat aliqua velut soboles majorum montium inde a finibus oloniae, marpath procurrentium neque, nisi Vicegradum inter Vacium, Danubio intercisorum Nattara horum colliam calcare est. Praecipua iis lausa vino advenit, quod non probum solum, sed uberrimum etiam praebent. O tamen anno rarae e Vitibus pendebant uvae, quod sera pol primos eris calores frigora vites perussere, e fruinus iam in primis gemmis Dominis decoxit. Res dictu digna est, quod, quicumque non properaVerunt vite putare,&, seu negligentia cunnandi caussa fuit , seu providentia, falcem iis non ante, quam certa miti tempestati fides constaret, admoverunt, uberem pro more indemiam cellis intulerint. Quae res, quoniam non huius solum, sed plurimorum praelabentium annorum experimentum est, seram apud nos putationem plurimum commendat, quod fatius

12쪽

tius sit procrastinando maturitatem fructuum in paucos dies disserre, quam festinando universae rei periculum subire Cae- terum vinitorum Budens iam dili rentiam testimonio nostro fraudare non possumus; vineas enim nihil minus diligenter, accurateque colunt, quam hortos, quorum imitatione vites in ordines, seriesque dispositas habent. De vino , quod in his collibuS Xprimitur, nemini ignotum, celeberrima fama illustre esse quo magis mirum, id infrequenter ad exteros exportari , fereque contingere , ut omnem amplissimarum vinearum usuram soli domestici dependant. His collibus continentes sunt illi , quibus pagus Promontorium appellatus subiacet Ii, cum nihilo deterioris fluxurae vites alant, eo etiam memorabiles sunt, quod plurima concharum genera, alibi acervatim congesta, alibi speciebus secreta, velut ostra cite monstruosum ei trandi, sub summo argillos solo continent. Nec raro estodiuntur ingentes moles ex achate, aspide, , corneo lapide in vicem confusis coagmentatae, quae Omnem

ligni in lapidem durati similitudinem habent. Promontorio priscis temporibus nomen Campona fuit, ubi equites Dalmatae sub Duce Pannoniae Valeris excubabant. Eo loco Anno 779 inventa est columna milliaria, nomine ac tituli Severi lexandri riguis inscripta , atque ab quinoo 1 L pqf. VIII.

praeseserens, ad cujus monumenti fidem Cl. Sehonusne in

13쪽

Commentario geographico, quo iter per Danubii ripam in Antonini Itinerario deseriptum illustrat, dii . ac Cl. Salui in peculiari de hac columna opere, quincum eo loco stetisse docent, quo hodie vetus Buda est, quod est frequens

nec inelegans Urbi continuatum oppidum Eam veram se tentiam confirmant quinae hoc anno loco eodem, eodemque cum distantiae numero columnae erutae, e quarum inscriptionibus apparet, eas Imperatoribus sntonino Pio, Septivii Severo, usi Vero laximino, Philippo tacitiae,

nec non gemino Philippo tacilia a viae quincensis cura toribus positas, raedicatas fuisse. Ad Tetten montes, collesque recedunt ad Occidem tem versus Vesprimitim, lacum Balaton, iuxta quem porrecti per Sim hiensem o deinde per aranyensem ProVincias procurrunt in clavoniam, Croatiamque, atque inde in Serviam, ubi ad Haemum se adiungunt. Inter Tette , missab*, quae sunt loca modico a se intervallo distantia, indignati sumus, trium sere horae quadrantum iam interesse, quod circum campos arcuetur, qui, quoniam singulis pene annis redundantibus Danubii aquis merguntur uliginosi sunt,& paludibus stagnantur, neque, nisi stuosiss1ma aestate Vestigia pecorum, hominumque admittunt. Nobis paluster hic campus, quod planae positionis fit, non siccus modo , sed

14쪽

quaestuosus etiam reddi posse videtur. Nam si fossis crebro secetur, quibus primum, qui per annos iam resedit humor, hauriatur, deinde Vero etiam illae, quas per intervalla fi vius infert, aquae, cum primum conquievere, in alveum suum refluere possint, pro rigui pratis erunt, poteruntque ex iis copiosa optimae qualitatis foenisicia tectis inferri. Neque enim Danubius, quod quidam torrentes faciunt, campo aut lapidibus obruit, aut limo, coenoque cumulat, ne pollit herba vel subnasci, vel jam nata perennari cum pinguibus p tius aquis inundet, quibus si itinera, per quae exitus pateat,

dentur, locaque campi concava, ne lacunas contineant, in-ieista humo lapidibusque dequentur, redundantes hae aquae beneficii loco erunt, nihilque minus in ciendis, alendisque optimis quibusvis graminibus Valebunt, quam, qua periti, diligentes coloni siccaneis pratis manu inducere Olent. Haec, quae tum succurrerunt, tanto majorem nobis attentionem mereri Videntur, quanto pluribus deinceps locis pigras ejus naturae aqua secundum Danubii ripas considere vidimus,

metumque non vanum esse intelleximus , ne magna planae regionis pars inutile stagnum fiat. Nam moles, quae fluvii su iti aquis aucti modum excedant , praejicere velle , quod omnis fere eius longitudo vallis, munimentisque concludenda foret, improbum sit, neque nostris necessitatibus accommodatum. Ad

15쪽

Ad musabo altitudinem superavimus, quae C marga iam pulverea, iam schistos indurata, sed ad auram fatiscente coaluit. Inde via collibus inaequalis est y quoad in Er-Uen perveniatur; post quem locum regio in immensos pene campos patescit. Solam ad enus ubique argillosum, atque frumentorum segetibus aptatum, ad plantas , quas circa Bu dam legere consuevimus, solum Chesidoniim corniculatum addidit. In concavis aqua stagnatis locis praeter arundinem phragmiten, in uotidianas in paludibus herba frequens λ- rebat menFanthes nymphoides, soa aquatica utilissimum in pabul pecorum gramen, quod cum forte Cel Linnaus Gothis indigenum esse reperisset, eoque intellexisset, lecto ejus semine, atque in lacubus sparso posse foeni licia ipsis in aquis colligi, tantum eam inventionem spondere existimavit, ut O-la perfecti molesto in itinere laboris, , qui e publico a. hi

sunt, sum tuum gratiam repensatura videretur, Post didvis fabulosum evadit solum , sed culturae idoneum, quod humo temperetur. Non desunt tamen Varii, nudis sparsi tumulis campi, e quibus, nisi tenue, inua vis aura mobile fabulum aut herbis integere, aut silvis opaca re cura sit, pernicies ad vicinos circum agro ventis transferri potest. Propter viam quotidianae occurrebant herbae , quibus Nepeta pannonica cum laetiss1mo incremento emine B et ret ,

16쪽

ret, oculos in se pelliciebat, ut carperetur. Quod dum fit forte aliud se obtulit plantae genus , quod cui iam ante quatuor annos loco inter Albam regalem Vesprimium medio reperissemus, gavisi sumus hic quoque occurrisse, est Teucrium Luxinanili. Eius haec est descriptio:

Caulis erecturo, aut II ped. astus, triatur, totus t mentosus. Folia ovato lanceolata , oblanga integerrima, opposita sessilia, tomentosa Flores axillares gemini, fessies. a. b quinque - Mus hirsutissimus Corolla sordide lutea purpureis lineis longitudinaliter triata labio superiore nullo inferiore trifido, lacinia intermedia cordiata. Inde, quoniam in noctem iam dies declinabat, nihil

dictu dignum occurrit, praeterquam quod auriga Olidem tardam gemino, sed utroque casta ictu petierit. Mirabamur avem, nonnisi gregatim pascere solitam, formidolosam, hicin solam fuisse, fugam non maturasse. Mirum, hoc avium genus nondum inter familiares Volucres in chorte educari, cum sit meleagride gallo pavone foecunditatis laude vix inferius dapibus autem prius, nec dissicilem tutelam habeat, granis, herbisque, sponte natis animalculis se implens. Aliud oti dis genus Francide indigenum, quod Tetra Linnae dicitur ,

17쪽

quoniam nec ipsi vidimus, nec a quoquam visum accepimus, a campis nostris prorsus abesse videtur. Cum iter somno non abscinderemus, sub ipsium noctis, diei divortium Baranyen siem Provinciam ingressi sumus, nec multo post ad Addasipertigimum quem locum idcirco nominamus, quod hunc inter Quinque Ecιlesias, inquam urbem circiter tertiam post meridiem horam invecti sumus, frequente intersunt montes, collesque, Per quos via sinuatur. Eorum plerosque marga argillosii, quosdam gra-nite, alio lapide arenario, quem ad post es, liminaque o tarum, fenestrarum ambitus artifices effingunt, consstare vidimus. Sed nec metallifero deesse argumento est ferri fodina propter viam in pago Putria falla paucos ante annos,

qua nescimus, fortuna coepta.

Quinque, Ecclesiae, Baranyensis Provinciae urbs unica, per imam lenisT1 me acclivem montis Mose partem porrigitur, domibusque non sua semper mole, sed soli elevatione in altitudinem crescentibus, per quasdam quasi contignationes fast igiatur; quae res lotige venientibus iucundissimum praebet aspectum. Qua parte septemtrionibus advertitur, monte Mese protegitur ad meridiem vero campum non ad libellam aequum, sed modicae altitudinis clivis sparsum, pratisque, agris, ac lucis amoenissime varium spectat, propter

3 quod

18쪽

quod illius situs praecipuam semper laudem apud Hungar habuit; sed mussit mannis eam in deliciis fuisse indicio est, quod plurimi eam fanis, balineisque aquaeductibus exornaverint. E veteribus huius urbis decoribus, quae doctissimus

Salagoius in laudati simi sui de fatu sicciniae Pannon operis

Libro IV Cap. II. breviter complexus est, solum superest princeps templum D. Petro sacrum, structurae magnificentia paucis inmungaria inferius, mole autem omnibus prius. In eo praeter plurima, postes portae praecipuae ad solem Occidentem spectantis attentionem nostram ad si traxere, quod e candidissimo alabastro, intersertis nitido e granite sectis columnis structi sint; quae genera lapidum, quoniam ea e longinquo advectae fuisse, dissicile ad fidem est, in vicino quopiam monte cubare suspicio est Civium praecipuus proVemtus e vino est, quod non copiosam modo, sed etiam generosimi, optimo gustu commendatum faciunt, meridianae col-hum vitibus insitorum positioni sussi agante & coeli statu, velut in minore Solis declinatione , calidiore, Wipsa soli natura, radicibus vitium in mobili plexumque calcareo lapide, argillosae glebae permisto haerentibus. Sunt tamen, quibus id vinum non placet, quod calcem e solo ad se trahere existimatur. Qua opinio forte ex eo enata est, quod sint quaedam vineae, quarum solum candidum est; quod nos non calce, sed

19쪽

marga argillosia alba constare deprehendimus. Quamquam quis nescit, etiam calcem aqua, Vel aura mitigatam, atque agro ingestam mutata natura in inertem calcaream humum abire, cui quaevis plantae, Wipta frumenta sine noxa laetis lime innascantur Qui urbana haec fastidiunt, rustica sibi vina e vicinis oppidis exard Sihlosis Vilis a cersunt, quaein merito suo, quaestorum industria aliquam

etiam apud exteros celebritatem assequuta sunt; qui Mincolle sesquihorae itinere ab urbe distante, ara Nicola appellato, vinum fluit iucundum seque , ac generosum , quod cum in nulla suspicione sit, generis etiam nobilitate commendatur, malleolis Tohaino in eam vineam traductis. Quoniam non plus, quam diem , Quinque acclesiis resedimus, nullum nobis otium fuit ad vicinos circum montes perlustrandos, quos sive lapidum, sive plantarum non quotidianarum feraces esse, non dubitamus. Ad solos colles accessimus, quorum omnis pene materia ab imo usque ad medium altitudinis modum, sive sub tenui arenario faxo, sive sub levit Isimo humi integumento lithantra est, a quo, ubicumque pluviae aquae sibi viam fecere, aut curruum rotae vestigia reliquere , carbonis instar nigrescunt. Quae res per sese iam insolens , eo etiam maiorem habet admirationem, quo WVites, quibus omnis horum collium modus

20쪽

consitus est intervacantibus inter vineas spatiis arbusta laetiissimo incremento procedant otio primum sub humo occurrit stratum, schistus est, nonnunquam cineritius, plerumque tamen nigrescens , plurima mica permistus, minimarum concharum vestigiis impressas , Diabilis praeterea, ad auram in pulverem fatiscens. Huic ithantra substernitur, primum fragilis, Me facili sub dio distabescens, deinde solidus, terrimus, splendensque, nec raro colores ir, dis nitidi issimos remittens, illi sit millimus, quem in monte S. Stephani in Francia reperiri scimus, halitu etiam vel sulphuris sive flavescente, sive rubeo, vel acidi vitrioli, ubicumque rimis hiat, mucoris instar amatus. Jus usus, velut nondum in maXima lignorum caritate, nullus est, praeterquam in f hrilibus paucorum officinis, an absque ferri injuria ignor mus. Locus vix sesquihorte intervallo ab Urbe versus orientem abest, Mest cava, atque irrigua inter minores a Nelsehprocurrentes monte intercepta, a meridie in septemtriones arcuatim flexa allis , cujus latus unum colles, quos diximus, lithantrace foeti circumeunt, concava superficie in occidentem' meridiem spectantes, convexa ad montes fere applicati Valli nomen Peri Hosesina a Musul mannis datum est, quod nostra consuetudine perii fontem diceremus.

SEARCH

MENU NAVIGATION