Iter per Poseganam Sclavoniae provincism mensibus junio, et julio anno 1782

발행: 1783년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

XII Kalendas Iulias depinum, quoniam diei itinere is locus Quinque - Ecclesiis abeth, pervenimus. Via primum

clivosa, quoad Sihlo inuni non inelegans oppidum perVeniatur; deinde plana est. Cumprimum praegrandem, cin tenue acu men fastigiatum montem Barsdri praetervecti sumus, desipicere coepimus campestrem illam regionem , quae Danubio, Dravoque perluitur, ter partem Hungariae non Xiguam, Sclavonide autem praecipuam porrigitur. Dissicile dictu est, qua voluptate animus perfusus fuerit, cum oculi regionem una velut contignatione humiliorem, quaquaVersum equissime perlibratam, nec siccaneam , aut sterilem, sed irriguam, campis, pascuisque, raucis amoeniss1me distinistam intuerentur, nec Ossent omnem extensionis eius modum complecti. Unum doluimus, quod plurimas vidimus paludes,

immensa terrarum spatia arundinetis, rectis deformata, quae siccare is frugibus , pascuisque aptare cura nondum fuit. a tum a floribus Senecionis paludosii, qui auream cymam supra arandinem extulerat, pene tota flavescebant. Quoscumque autem campos via intercidit, eos levi purpura

tinctos vidimus, quod galegam ocinalem eo tempore floribus copiose se induentem nil minus frequenter ediderint quam si eius semine confit misi ent. Eam plantam dis, pinguibus locis delectari , sed , quod mirum, a pecoribus

22쪽

nunquam carpi observavimus. Eadem in regione clavoniae campestri, humecta ubique obvia in provincia Posegana montibus clausia, siccaque se nobis non obtulit, nisi solitaria, tristique habitu, praeterquam in humilibus ad Illovam amnem, rursumque ad medicatas in aruud aquas adsitis locis, quibus frequenter comparuit. Quamquam aestuosa hac anni tempest at siccatis paludibus Darda festinum expeditum foret iter, si rusticam tenere viam placuisset, eam tamen, quae longioris temporis est, elegimus, ut per novam, manibus hominum nuper e altatam viam in urbem inveheremur. Ea via Ethinum inter Belbe interest, perductaque est ad lineam recta per summum aggeris audaci, digno priscis Romanis opere paludibus instrati, ternisque magnificae structurae pontibus intercisi, atque utrinque perpetua proceri incrementi alicum serie marginati, futura perpetuum ad posteros monumentum

providentiae MARIAE HERESIAE AUGUSTAE, in

quod Hangari, clavonesque immensos pene sumtus liber liter contulere Agger hic Dravo ipsa urbis moenia alluenti; sublicio per eum fluvium pertens ponti adversu fere o currit, structusque est , ut ponti olim Ethinum inter Dardani continuis paludibus instrato , sed subiectis ignibus absumto suppleretur, in tolleretur aliquando infamia, qua

23쪽

frequentissimus ex IIungaria in praecipuam clavoniae urbent transitus a seculo notabatur. Qua re multum iam praestitum est. Sed restat praecipuum, rincipe dignissimum opus siccatio paludum, quae magnam Hungariae, clavoniaeque ad Dravum adjacentis partem inutilem reddunt. Quam in rem unice necessarium est, noVum Dravo Velut pigris aquis gliscenti fluvio alveum parare, ut recto, nullisque flexibus impedito itinere celerius fluere consuescat, properetque, quas saepe aliunde immodicas accipit, aqua in Danubium potius essundere, quam mediis terris inferre.

Phiniim situm est in regione plana, iampestri, ad sesquihorae distantiam silVis denudata. o loco coloniam ursam celebrem in historia Romana Pannoniae aviae urbem stetisse, nemo jam dubitat Mursam autem ab Imp. Alio Hadriano condi. tam fuisse, cum solus hactenus Stephanus Detantinus auctor fuisset, nunc etiam testis est inscriptio sarcophagi hoc primum anno in suburbanis Budae, quae e iis vocant, inVenti, quam Cl. Sebbnuynem, rei antiquaris in Universitate Professor, nobis

cum communicaVit, potestate facta, ut Vulgaremus. a talis est D. M.

24쪽

Hodierna Urbs modici ambitus, sed decora, Vallis, fossisque egregie munitur. Suburbiain ampla, frequentia sunt. Sed cum nos ruris divitiae ab urbe avocarent , nihil pene in eius decora intenti, nec plus, quam horam in ea morati TIepinum properavimus, cum sole occumbente pervenimus

etiam A. viro spectabili Joanne Capi r sdamovio S. C. R. M.

Conssiliis, cuius iuribus tota circum regio obnoxia est, pro nota in omnes humanitate, veteri in nos benevolentia comiter, cum gaudio accepti triduum resedimus. Quod tempus, etsi ad imperata negotia festinantibus longum, pro rerum tamen, quae se nobis undique praebebant, varietate breve videbatur. Quaecumque circum terrae maturis iam pene segeti-hus flavescebant, aut herbis, graminibusque laetissime virebant, eae paucos ante annos inutilia hominibus, pecudibus que inaccessa stagna fuere. Nemini tantum aut animi, aut voluntatis fuit, ut aquas terris detrahere auderet. Quam tamen rem vir hic non audacter minus adgressus est, quam feliciter perfecit , nihilque minus praestitit, quam si novas Regno terras adiecisseis majore id circo iure earum possessor factus , cum eas ab aquis vindicatas rei publicae restituit quam cum aere comparavit. In solo fundo ad eve pertinente soOoo orgiis quadratis hodie pecorum greges imp

25쪽

scuntur, in quibus ante binos solum annos Licii eius magnitudinis, ut femur hominis crassitudine aequarent, retibus itinplicabantur. Feliciter evenit, ut solum nullis scaturiret sontibus propter quod patentibus solum, nec crebris ad Vu ham flumen perductis follis, cunaprimum aquae, ut Cult rum seu negligentia, seu imperitia per seculum forte resederunt, inveteraVeruntque , delapsum habere coepere, campi siccati sunt, paucis lacunis retentis, quae precibus rus hicorum concessis sunt, ut si et in vicino, ubi canabis, rabnum macerari posset. Detersis aquis dissicillimam exposcebant operam cumuli terrarum , qui ad radices arundinum, caricumque exaltati, inaequales campos fecere Iis tollendis aratri quoddam genus Vir nobilissimus commentus est, cui pro vomere praegrandis, non ad perpendiculum normatus, sed ad libellam dispositus culter est, quo quasi quadam dolabra cumuli abraduntur. Eos ille in concavos acervos compositos primum aura, solibusque siccari patitur; mox igne supposito in cineres urit, quibus campos recenter siccato spargit, ut sint foecundiores. Ita ex iniquisssima loci qualitate habet aliquid, quo eum meliorem reddat Atque hactenus fere industria cultoris pertinet, reliqua natura perficit, cuius in creando novo cesipite mira est festinatio. alustres enim plantae pratensibus celeriter adeo locum cessere, ut nisi Oam palu-

26쪽

Ilrem euphorbiam etiam palustrem, clitellariam galericulatam,

paucas alias humoribus amicas plantas reperissemus, dubitari potuisset, fuerintne unquam his campis aquae immorataeῖ

mirabamur maxime trifolium fragiferum in pabulo pecorum utilii I1mum densatis adeo caulibus crevisse, ut non forte, sede iacto semine exiisse videretur. Hactenus cura iis solum stagnis impensa est, quae pigras, fere coelestes tantum continebant aquas 3 nam quae perennibus ipso e solo manantibus fontibus aluntur, quaeque plus e piscium pretio spondent, quam terra e frugibus reddere posset, vivariis pisicium relictae sunt. Eius naturae est ingens illa aquarum moles, quae pervetustae arcis olofvd rudera circumit , ejusque est ambitus, ut a ripa ad arcem, cum breviss1ma est, duarum horarum sit navigatio de qua tamen temporis mora multum detrahi oportere existimo quod navigationem arundinum, salicumque, quibus Orae piscinae ad magna spatia silvescunt, impervia fere densitas i peditam faciat. E medio lacu exigua emergit insula, hominibus, praeterquam piscatoribus, inhospita. In ea 'orti vestigia superesse feruntur, Carbores pomiserae, mira crasesitudine vite a seculo forte depositae, quae plurimas stupenda mole sapore autem suavissimo uvas singulis annis perserunt iamdem terrimi, humani brachii crassatudine angues

27쪽

frequentare dicuntur, mites adeo, cinnocui, ut piscatoribus somni caussa humi stratis medii sine noxa interjaceant ;propter quod eorum aliquem mactare nefas ducitur, ne a de unius irritati caeteri mansuetudinem deponant. Insula hac anni tempestate omnibus , praeterquam iis, quibus coenum non sordet, inaccessa fuit, quod consumtis siccitate, quae arundine interluere solent, aquis pedestri

solum itinere ad ipsam piscinae oram perveniri possedi; quod propter humi mollitiem intutum esse constabat mersis in

coeno lumborum tenus hominibus. Oua in re malam nostram fortunam maximopere incusavimus, dolenteX , occasionem

nobis ereptam sive plantis stagnorum incolis, sive diversis forte novis aquatilium Volucrum generibus, quarum greges non solum aquas has frequentant, sed etiam inter carecta, illistaque piscinae praetens copiosiam pullitiem educant, sine labore potiendi. Iuvabit tamen paucas, quarum quasdam tum accepimus, alias iam quondam eodem e loco missas Musaeo intulimus, recensere. In his sunt scolopax calidris, galli- nago, limosa;

Seolopax glottii Rostro sursum recurvato, tot m-gro corpore subtus niveo pedibus virescenti- nigris. Rectrices extimae, in altero nostro specimine sunt albae fusco fasciatae, in altero totae albae immaculatae. Seol9-

28쪽

Scolopa tota nuri Rostrum rectum basi rubellum apice inflexo nigro Collum, pectus abdomen alba fusco maculata. Uropyghium niveum. Rectrices omnes albae fusco fasciatae. Convenit nostrae descriptio melini Itinerarii Tom. III pag. as .srdea comata Pallasi Itinerarii om. II pag. IS. In nostro specimine dorsum non est violascens, nec jubae ala

rum caudam CXcedunt.

Irdea magnitudine, habituque comatae simillima, ut ambigui simus, sitne ab ea sejungenda Eius haec est descriptio Capite laevi fronteo collo supra, infraque sordide albo, testaceo, nigroque longitudinaliter liturato, e pennis ex sordide albo in dilute testaceum vergentibus , nigro marginatis lectrices alarum testaceae 3 abdomen , Uropy-ghium demora alba remiges priores sex dimidiato fuscae, albaeque apice fusco scapo nigro secundaris albae scapo albo, postremis duabus a basi usque ad medium albidis , inde usque ad apicem testacei rectrices albae duabus mediis apice dilute testaceis. Rostrum album apice nigrum. An solo fixa a praecedente diversial Ardea obscura. ab. II incipite crista dependente

penna alba. Fronte , vertice nucha obscure castaneis ;dorso, lectricibus alarum Obscure castaneis, atque aureo-

29쪽

virescentibus Collo superius castaneo' ferrugineo inferius, pectore, abdomineque castaneo albo ferrugineoque longitudinaliter lituratis Remigibus obscurius castaneis apice macula alba, rectricibus castaneis Rostro recurvo virescenti-nigro Pedibus virescentibus brevibus. Statura, habitus ardeae sellaris. Cum eadem sellari, lardea ' ' Mammeri novam divisionem facit; nam ceteris rostrum brevius, magisque curvatum collum crassius, pedes breviores , robustioresque habent. Praeter haec ardearum genera, sequentia etiam occurrunt ardea Ciconia alba, nigra, ardea alba, ardea se Mammeri, tota alba, crista dependente, rostro superius nigro, inserius albido, pedibus nigris, duplo minor ardea alba Linnat. Pelecanus 3gmeus Pallas Itin. II pag. I a. ab G. In nostro specimine puncta per collum sparsa nivea rarissima. Caput, collum superne, Mad latera castanei coloris; e-ctus, corpus inferne tectum plumis obsolete fuscis castaneo marginatis , abdomine cano fusco maculato. Tectrices alarum nigrae, limbo undique atro denticulato, dentibus fustis Gula urina, rostro edentulo, pedibus nigris.

cibi ibus urinatori pedibus obatis, capite laevi, bleo e castaneo nigrescente Collo supra dorso, lectricibus alarum

30쪽

alarum testaceis, hinc inde ferrugineo tinctis Corpore subtus albo remigibus primariis obscure castaneis, secundariis albis, quae faciunt maculam alarum quiescentium albam rostro al-ho, mandibula superiore supra coloris nigri a basi versus apbcem attenuati Linea nigra inter oculos rostrum. Charadrius libricus Tab. III. Caput collum, dorsum dilute susca maculis longitudinalibus e fusco nigrescentibus, penna qualibet circa scapum utrinque profundius fuscescente Pectus corpus subtus fusce sicentio album lineis longitudii talibus fuscis. Abdomen sordide album Orbita oculi alba Lineae duae, alia ab oculo, alia a rostro ad aures, includentes aream albam Alae forcipatae remiges primores nigrae, quarum duae primae medio macula alba lata septima, octava,& nona apice macula alba mediae fuscae , intimae longae fuscae. Restrices fasciis albis, fuscisque variae Rostrum a basi ad n rium extremitatem caeruleum, inde nigrum. edes cineret, se mora seini nuda Magnitudo corvi monedulae.

Rullus pusillus. Pallas Itiner III pag. Oo. Rullus dubius Magnitudo fulicae chloropi. Facies obsolet ferruginea Gala sordide alba collari fusco lato cincta.

Abdomen album. Vertex, cervix, dorsum fusco, Mobsolete ferrugine liturata Latera corporis fusca hypochondria fusca lituris obsoletis etransversis ferrugineo - cinerascentibus. Rem,

SEARCH

MENU NAVIGATION