Roberti Welsted De Adulta Aetate liber ad Richardum West Armigerum

발행: 1725년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

De AEtate Adulia. Ι73 ---C A p. XXVI. De Lienteridis medendis.

bus interdum intestinorum la vitas oritur ι ita hac ipsa as sectos peν eadem curato velut dd sente, id detentos, ait ' Hippocrates. Celsus, autem, scribit huic morbo cinnali 1s necessarium esse Tomitum, ut Hippocrati Τisum est, etiam albo Uerarro, si caetera parum proficiunt, eCocatus. Id quod potest sortiai colligi ex loco ejusdem laudato, ubi hum1 rbum fieri docet, ex capite ct superiore et tre, pituitae do u in Teutrem inferiorem. suod ubi contingit, cibi ab ipsio frigefunt, ac hume tantur. Et secessus ipsorum non putrefactoram Velox contingit.

' Περι παρι v. l L. Iv. c. I 6.

182쪽

Et, quum, quodcunque ingestum erat, in hoc morbo, dum per intestina transiret, nullatenus immutari viderent medici, ideo judicarunt, morbum in haec corpora non adhuc dominari, quae signa alicujus, quod corrumperetur, ederent. Quamobrem Caelius ' talem profert sententiam : Ex lam bricis conuptionem lientericis irruentem, b num quicquam portendere judicamus; in omnia bur Cer3 caeteris, noxiam. Quasi, scilicet,lienterici melius habent, quandocunque lumbrici ab illis egerantur.

Ejusdem, etiam, generis illud est ι 'Ructus acidus oboriens, antea nunquam fastus, signum bonum. Siquidem indicat, na- . turam aliquantum iterum valere coepisse ;additque id ipsum spem, quod humores in acidos immutare possit; aut etiam, quod hi in acidos transmutati nervos jam stimulent, quodque ipsi acutum sentiant. Deinde, ex pituitae bullulis erumpens flatus index fit facultatis alicujus, quae

183쪽

comprimat, detineisque non modo tenuia, sed & crassiora : Hoc, vero, posse, quale antea nequibat, novum quoddam robur in se complectitur. Quod attinet, autem, ad duplex lienteriae genus a Paulo descriptum, prius, quod provenit ex superficiaria intestinorum ulceratione, aut etiam ex cicatrice, quam dys .enteria magna ex parte, vel aliae suxiones excitant, more dysenteriae tractandum videtur ; prout posterius, ex facultatis cibum in ventre continentis imbecillitate, non magis diversa ratione, ab ea quae Hippocrati placuit, quam in quantum res aegrorum aliud postulent.

184쪽

1 76 De is tale Adulta. CAP. XXVII. De Haemorrhoidibus medendis.

L V X U S haemorrhoidalis ebusque inhibendus videtur, ut debilitas omnino non sequatur: Atque etiam symptomata ex do lare orta mitiganda sunt. Quocirca, expedit lenia alvum moventia assumere. Huc, sane, spectant, quae chylum nimis acrem mollibus succis ditant, atque interim sanguinem depurant : Dulcesque hisce conjunctae aquae id operis, nisi mali aliquid intus deliteat, absolvendo pares esse consudrunt. CAP.

185쪽

De istate multa. IDC A P. XXVIII.

De ijs, qua etiamsi huic accidant

atati, peculiariter tamen vergen

tem prospectant.

V Μ in hoc stadio decurritur, non solum ad id, quod praesens

est, spectandum ι Verum etiam ad aevi futuri securitatem ac tranquillitatem. Quamobrem, consilia quaedam in hunc finem proponere liceat ;quo auspicatius ex hac aetate in sequentem sani transeant: Nempe, ut prudentes fi turi exitus, quando pristinis deserti erunt viribus, vitae reliquum instituant iter non sine commeatu, Q . o Opus erit ad imbecillitatem sustentandam ; ea prorsus ratione, ut hisce minime destituantur, quae utilia esse possunt ad vitae, quod restat, tempus leniter traducendum. Ante

186쪽

1 78 De Adulta.

Ante omnia, igitur, bonis adeo prospicere haud alienum erit, ut isthaec superflua, quae tanquam causae morbis antecedentibus substernuntur, tam caute seu reprimantur, sive etiam rejiciantur, quam proposito conveniat cavendi, nequid de viribus, ultra quod naturae suae par sit, decedat. Etenim cuivis naturae propensio est in hoc vel illud supervacaneum ; ita ut, haec bile magis assiuat; illa pituita potius laboret ; huic sanguinei rivi nimium repleantur, unde circulus non nisi aegre peragitur ; illum obesitas praegravet. Accedit etiam, ut salia, semina lapidea, ac mineralia, sicuti etiam ardentes liquo res, atque plantarum variarum animaliumque facultates, quae frequenter peculiares sibi obtinent vires, admisceri, aut saltem deponi in humoribus corporisve conceptaculis idoneis, contingat. Hujusmodi sane omnia, quae nocent sive coeundo, sive extimulando aut irritando

nec,

187쪽

nec non humores ipsos vitiando, subtilissimaque glandium itinera obsidendo ; ac, dein, ossiciendo, ne latices puritatem amissam consequantur, aut eandem jam integram conservent, quantum fieri possit, submovenda sunt ; vel, si id non liceat, saltem vires noxiae frangendae, ac cohibendae, ne effiaenes eorundem impetus provecti demum aetate persentiscant. Etenim, hisce tempori neglectis, lucta infirmos expectat ; ac, quae maturOS perdomuisse oportuit, haec ipsa annis iam defecti, naturaque ad laborem hunc rite perferendum inhabili, suscipere, quantumvis

inaniter, cogentur.

Quinetiam, huc spectat, quicquid de

naturis atra bile laborantibus observatum fuit, quae acerbioribus hospitium praebent succis ; quae ideo auxilijs perpetuiS egent, quo certius per emunctoria accommoda, quaecunque offendunt, evocentur. Oneri, enim, ipsis sunt, qualia caeteris vix curae esse possunt : Quare crebro cogitandum de faeculenta eluvie; qualem uti breviori, quam N rei,

188쪽

reliquae naturae, temporis spatio congerunt, ita &, quamprimum eandem premere semiiunt, statim exterminare omnino saluti est. Alterum, dein, sequitur monitum ; Nevires tunc temporis absumantur inanitione

praelarga ; quale ijsdem quidem accidit, qui sanguinis vel alvi profluvijs' diuturnis

laborant ; quorum itidem corporis habitus liquores per glandes cutancas aut renates copiosius, quam par est, transmittit. Singula quippe haec profluvia, quae modo peccent, inhibere prodest ; ut vis a natura insita, quae posthac minime augeri queat, in tantum integra, quantum anni sunant, possideatur. Itaque optandum, quum sera aetas in proximo sit, ut latices purissimi copia satis larga vasa perfluant, si que sensus organa integra ea firmitate, qua per aevi rationes licet, gaudeant. Porro, hisce affine tertium illud est . Ut, quicquid in naturae leges peccat, istud

omne tunc temporis curetur, antequam ultin

189쪽

De aiate Adulta. I 8 I

ulterius aetas provehatur. Exempli causist, appetitus laesus jam tum instaurandus ; ita ut, neque ingeratur plus quam Varijs comporis munijs insumi facile sine sensu gravitatis soleat; nec, ut minus capiat, quam eidem alendo sat erit, illiusque viribus eo vigore reficiendis, quo pro modo laboris quotidiani exercitationumque opus sit. Interest, enim, inter hunc, qui labores assiduos ferendo par esse debet, atque illum qui otio gaudet plurimo : Interest, itidem,

inter illum, qui raro loco moVetur, eum

que, qui Vix unquam, nisi per somnum, sedi affigitur. Imo aliter habent hi, qui literis humanioribus ac cultioribus operam dant, atque aliter isti, qui aridioribus, nulla cum festivitate aut leporis gratia conjunctis, operibus insudant. Quibus diversis a se invicem institutis,

accommodandae sunt nutriendi vices, perinde atque, alimentorum modus & genera.

Est, ubi dies aliquot interponantur ι est, itidem, ubi vix detur feriari ; verum eouN a dem

190쪽

182 De cistate Adulta.

dena duntaxat, agendi modus alius post aliuna, excipit. Iter quidem per Varia haec hominum negotia ac studia, tutius monstratur, si per petuo ad vires spectent ; quaeque satis agiles, sibique non ingratos ipsos reddant, ea

fere omnia amplecti moneantur ; meminer1ntque, nihil, ultra quod facile ferant, imposterum absque periculo suscipiendum. Interea, quod de appetitu laeso speci tim observatum fuit, idem etiam ad alias

functiones extendere convenit, si quae aegre habeant, aut, praeter aetatem, insolito more deficiant.

Quartum, dehinc videtur ; Statuendam esse vivendi normam, ad quam dirigere omnia instituta prudentis est. Etenim, amore, qui jam obtinet, Vix postea recedendum ; ideoque, qualiscunque is demum fuerit, secundum ipsum sequentis vitae ra- itionem instituere praestabit. Hinc

SEARCH

MENU NAVIGATION