Roberti Welsted De Adulta Aetate liber ad Richardum West Armigerum

발행: 1725년

분량: 202페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

De AEtate multa. I 83

Hinc perpendendum, qualis eadem osthdebet, quam sibimet, vel propter negotio rum genus, vel etiam peculiare aliquod studium, cui praecipue addicti fuerunt, placituram citra molestiam, praevideant. Exinde, itidem, recolligere praeterita dudum abjecta, qua de causa repudiarunt, haud incongruum erit ; Ucilicet, qui fieret, ut difficiliora experirentur, sive etiam leviora, quam ut moribus suis convenirent :Quippe quae, verisimile est, posthac non toleratu fore faciliora, aut gravioris momenti visum iri, quum aetatis ultimae oculis subjiciantur. Haec, certe, omnia dirigere ad scopum, quem artas sequens sibi proponere consuevit, prudentis est ; qui is esse solet, ut ne susceptu sibi difficilia curet, aut quae nimium vires aut proprias aut alienas ijsdem insumendas postulent: At, quae non inepta sunt infirmae aetati, neque post negligenda ; nedum qualia mox mutare laboret, aut qualium tandem sero poeniteat. Quinimo, nil unquam majoris momenti vide-

192쪽

tur, quam ut hoc propositum summo memris acumine, omnibus perpensis, delectum prosequi perpetuum & deceat & amet. Prosecth, ut menti bene sit, perinde atque corpori, necesse est ambo circa opera sibi propria versentur : Secus, illa minus, uti & hoc, valebit.

Exercitatio corpori per quamclinque aetatem, gradu modoque licet diverse, prodest i Idipsum similiter menti est cogitatio. Neque sane corporis exercitationes assidue easdem esse oportet, nec mentis cogitationes : Quin libeat aliquando hasce per vices immutare ; interdum asperiora viarum haud fugere, interdum per laevia spatiari. Eodem plane modo, nonnunquam argumenta, quibus intelligendis attentione non levi opus est, seligere ; nonnunquam &cogitationes, per laxius cohaerentia aut rumque anaoenitates divagari, permittere. Postremo ; Prout omnia fugienda sunt, quae vigorem deprimunt, faciuntque, ut naturae Vires non constent ; ita quoquo cuncta

193쪽

De istate Adulta. Ι 8s

cuncta ad sanum habitum integritate que facultatum a natura tributarum com ducentia perquirenda sunt. Siquidem, maxime provida jam cura opus est, ne sequens aetas non satis muniatur adversum

istiusmodi affectus, qui ad ipsam natura sua invadendam apti sunt. Idque in memoriam subinde revocare ne pigeat, quale aevi genus est, in quod mox introducentur ; ac, dein, qualibus armis tutandum sit hanc sui partem, quae magis opportuna insultibus pateat, aut propter debilitatem, sive etiam peculiarem aliquam in vitia pro pensionem, quae haec aevi tempora praesertim infestare solent. Deinde, autem, quo magis escacibus suppetijs instruantur, iisque quae Vim malorum incursantium aut infringant, aut prorsus defendant, reminisci oportebit, naturam a violentis omnibus abhorrere, printerquam quando effraenes impetus regere necesse sit, atque ope fortium alia sortiter se opponentia perdomare.

194쪽

186 De AEtate multa.

Quocirca, intueri liceat tardam naturae

ipsius progressionem, & qui, sane, propria sibi opera, quasi sponte venirent, emitterφsolet : Quippe quae nihil cogere, nihil impellere, nihil itidem proripere studeat; at sensim procedere se sequentes velit ; unde fructus suos commodissime, suo quosque

ordine ac gradu, persipiant. Pari ratione, transitio facilis in aetatem Vergentem optanda est, utque leniter in eandem, qui ad fines aetatis consistentis appulerunt, labantur ; minime vero tanquam de praecipiti devolvantur. Proinde, post sanum, pro cujusvis naturae modulo, corporis habitum, praecipuum in votis haberi par est ; ut spiritus copia, quantum satis erit ad munia peragenda, tunc temporis ne desit. Interim, haud spernenda sunt consilia, quae praecautionem hic adhibendam esse monent ; utpote quae

sere ex aliena temeritate nata sunt.

Constat prosecto, nemini tantum inesse roboris, quin eodem indigeat, nisi olim

195쪽

De AEtate Adulta. I 87

pepercerit, aut saltem ejusdem minime prodigus fuerit : Neque ulli quidem mortalium vis immensa tradita fuit ; nec, quod eidem supersit, qui caute ac prudenter rem gesserit, plus sufficiet, quam naturae opera debite consummabit. Quapropter, ei cavendum est, quisquis leniter in aetatem vergentem transire cupit ;&, quisquis eam non sibi ingratam fore sperat, illius expectatio tum demum rationi conveniet, quando ea devitet, quae senectutem accelerant, e que amplectatur, quibus aetas adulta longa reddatur. Hinc, enim, evenit, ut seliciter cedat ijs solis hoc aevi transigere, qui a turbato, impedito, ac nimium difficili degendi modo, leniter ad eas res curasque, quae se nectuti obrepenti magis conveniant, se mature conserant. Neque, sane, jurgijs, rixis, 'strepituque juniorum se immiscere eosdem docet natura, qui ad senectutis principia

pervenerunt.

Quin

196쪽

188 De AEtate Adulta.

Quin potius mellea Nestoris Homerici dicta ab illius jam senioris ore fluant, qui

Pares eidem annos, aut similem ejusdem senectam, cum sapientia placida conjunctam, exoptat. Ut summatim dicam ; A vitae tumultu, non ipsius negotijs congruis, recedere aequum erit ei, qui semetipsum ad irrepentem seniorum aetatem adaptabit. Propterea, eo plane modo, ad affectiones, quae aetati vergenti accidere solent,

prospiciens perget ijs, quae utilia sunt, instruisus ; naturaeque, dein, suae opus permittet : Unde vivendi taedio ipse sibi gratus non affigetur ; ac prudenti sui ipsius regimine fretus, consilijs nobilis, ac tranquille se habens, alijs, quasi fluctibus jactatis, manum cum largae experientiae auxilijs praebebit ; suamque apud optimos dignitatem conservabit, ac novam indies sibi conciliabit, quae recte institutis suis radamussim respondeat. Hinc

197쪽

De AEtate Adulta. I 89

Hinc illud apprime utile deprehensuri

sunt, qui huc usque devenerunt, ut nequid nimis affectent. Nempe, animi aeque ac corporis perturbationes eatenus fugiendae, quatenus cum securitate liceat ; aut saltem temperandae, modo iniqui aliorum mores requie frui non sinant. Quando, autem, molesta incidant, aut ipsi consilijs eorum, qui beatos esse concives nolunt, adeo objiciuntur, ut in itinere non ultra progredi nisi amotis hisce tanquam obiciabus, possint; adversus eadem ira immanis ne excandescat ; utpote qui meminerint,

patientia leviora fieri mala, & occasionem prudenti vitam consilio regentibus raro defuisse, injurias illatas corrigendi, ac lapius in propria commoda easdem convertendi. Profecto, id verisimile est, quod natura adultos nolit seliciter transire in sequentem aetatem, nisi fructibus, collectis per totum hoc aevi spatium, jamjam uti conentur ;einue omnia, quae rerum usu addidicerunt, non modo verbis, sed & factis exequi. Etenim, quicquid pulchritudo ac robur lam

198쪽

giri adultis solent, id omne, annis sequentibus, ex rerum utilium scientia, quae ab experientia provenit , eademque certior evadit, expectare haud a ratione alienum videtur. Qui, denique, fit, ut inscitia, contem- tum, aut saltem neglectum, senioribus devocans, graviuS interdum morbo eos deprimat ; sicut, e contrario, probe cognita& spectata in adversis sapientia animos addit erigitque eo usque, ut, tanquam victoribus, de malis, etiamnum licet obsidentibus, triumphari contingah.

FINIS

199쪽

Roberti Neisted De AEtate Uergente Liber

ad Reverendum admodum Hugonem Episcopum Bristolliensem. 8vo. I a . Ρharmacopoeia Collegii Regalis Medicorum Londinensis. Londini, IT 2I. Ρharmacopoeia Extemporanea, sive Prescriptorum Cliilias; in qua Remediorum Elegantium& emcacium Paradigmata, ad omnes fere medendi intentiones accommodata, candide propo- mintur : Una cum Uiribus, operandi Ratione. Dotibus & Indicibus annexis. Editio Quinta longe auctior & emendatior per Tho. Fulter' M. D. Cantab. Iamo. III . 'Pharmacopoeia Extemporenea : Or a Body of Medicines, containing a Thousand select PrescriptS, ans Nering most Intentions of Cure Towhicli are ad ded usesul Scholia, a Catalogue os Remedies, and a copious Index for the Assistance

Ρharmacopoeia Bateana, in Libros duos digesta : Primo Compositiones Galenicae, altero Processus Chymici, Ordine Alphabetico exaraniatur. Viribus Dolibusque illustrantur, atque Catalogis & Indicibus accommodantur Cura N Opera Thomae Fulier, M. D. Cantab. IzmO

Pharmacopoeia Bateana ; or Bates 's Dispensatory. Translated stem the last Edition of thes Latin

200쪽

Containing his choice and select Recipe , their Names, Compositions, Preparations, Viriues, Uses and Doses, as they are applicabie to the whole Practice of Physich and Chyrurgery. The Arcana Goddardiana, and their Recipe's intersperfla in their proper Places, whicli are alminali Wanting in the Latin Copy. Compleated th above six hundred Chymical Processes ;and their Explications at large, various Observations thereon, and a Rationale umn each Process. To whicli are.added the iamla Dr.

Goddard's Drops, Ruffers Poruder, Ra illi Styptich Powder, Tinctura de Sulphura Metallorum, and the Emplastrum Febri fugium. The fifth Edition. By Cilliam Salmon, M. D. I72o. Medicinal Experiments ; or a Collection eschoice and sase Remedies, sor the most pare simple and easily prepared et Very usesul in Families, and fitted for the Service of GuntryΡeople. By the Honourable Robert Boyle Esq; late Fellow of the Royal Society, in three diris, containing above five hundred choice Receipis.

The sixth Edition corrected, Iamo. ITI 8. Processus integri in morbis sere omnibus curandis : Nec non de Phthisi tractatulus, Editio quarta a Thoma Sydentiam, M. D. 12mO. ITI 2.

Leonardi Ρluhenetii, M. D. Opera omnia B tanica, in sex Tomos Divisa, viz. I, II, IIL Phytographia. IV. Almagestum Boianicum. U. Al- magesti Bolanici Mantissa. VI. Amaltheum B tanicum, in quibus, Stirpes illustriores, minus cognitar ; Exoticae, rarioresque noviissime detectae ad plures Chiliadas describuntur, tum Iconibus

Tabulis aeneis CCCCLIV. Summa cura depictis

figurantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION