Vindiciae secundum libertatem ecclesiae Gallicanae, et regii status GalloFrancorum. Sub Henrico 4. Rege Francorum & Nauarrae. ... L.S. A.R. Ludovicus Servin advocatus regius

발행: 1591년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I7s inauguratos suisse. Sic David Satilem v ctum Domini vocavit. Sic Aaron vocatus est & eius succestares:sic Elisisus in lib.Reg. 3.c. i'. Et quoniam hic de Rege praecipuε

tractandum est, ideo ungebatur ut comm nefieret omnia splendide & cum honore Ggenda ab eo qui facis instar omnibus deberet praelucete:& Regio capiti ut lumini mleum instillabatur, ne lux unquam exstingui posset: atque alia etiam ratione, scilicet quoniam sacrae unctionis oleum mista habebat aromata, queis docerentur Reges ita sese componere,ut nihil aliud quam puram& suavem sanctitatem redolentes in stet re non iacerent, sed urbanitatis & bonarum legum odore ac sanctae vitae exemplo sub ditos suos recrearent, vel ut purius &sai ctius dicamus externa illa Regum unctio Domini nostri Iesu Christi cosecrationern denotabat, quem unxit Deus spiritu sancto uti in Act. Io. capite scriptum legimus. De quo sic Iohannes in Epistola sua canonica, unctio vos docebit Omnia. Vnde in eum credentes.Diuus Petrus sic vocat,Vos genus electum,regale saccrdotium,& gens sancta, populus acquisitionis i Virtutem annunti

182쪽

tis eius qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen sium. Is est de quo fide dignistriptores tradiderunt,eo die quo natus est Romae sentem olei e terra abunde emanas s quod serie signum fuit terreno haud amplius oleo opus fore clim adueniret filius Regis caelorum, sed huc illuc diffusam iri sancti spiritus gratiam. Nascente Vero Christo sepultae fuerunt leges ceremoniales Iudaeorum , cum Vetus testamentum hircorum sanguine dedicatum fuisset intercedente Christi morte per nouum abolitum fuit. S ic translato sacerdotio trans

lata quoque lex , & nouae. sanctiones sibregno Christi factae ut ait D. Paulus epist.ad Hebraeos. Et de hoc regno Christi cuiuS erat typus regnum Selomonis intelligenda sunt quae in Dauidis Psalmis leguntur tillud,Vnxit te Deus oleo laetitiae:quod 0mbolum habebat animi per Dei gratiam lactis ac mitis, vel fauoris diuini in quo mo Reges exultabant.Certe haud contemnenda sunt a Regibus Christianis unctionis, sedis, sceptri, &alia huiusmodi Symbola. Sed quoniam Regum tam Hebraeorum qu m aliorum & potissimum Francorum

183쪽

administratio diu & ex maiori parte reman lsit in symbolis, non in vera potestate, cum multi fuerint non ipsi sibi sapientes,quippe qui per alios Remp. gererent: hodie Princeps noster licet priscos mores haud asper netur,genio suo non indulgens, sed sceptri sui & Qiij rationem habens, ipsemet Regnusiium administrans , primum stabilienda eius sundamenta existiinat,& postea quae ad ceremonias pertinent facere poterit, si viriph & erga ipsum bono animo affecti id ciendum cum dignitate & ratione doceani Interim Gali franci nolite tangere Christuin Dei Regem nostrum Christianissimi qui sanctae genti & fidem Christianam pro fitenti ipse sinctus imperat. Scitote illuni

Regem natum esse non electum neque a ce remoniis extemis iura Regia pendere,omne antequam Christianus esset Chlod uetas Francorum Rex erat, & Rex iure se cessionis a tanto tempore cuius memoriano extat introductae, & ex ordine longa co- sietudine inter Francos seruatoὸ Quams brem cum non ex unctione & cor ae impositione Regalis potestas ad Francorum Regem pertineat sed hereditatio iureu vi

184쪽

Rex Romanorum statim post electionem potestatem in terris imperij consequitur, uti optime docuit Leopoldus .Babengergensis intractatu de iure Regni & imperij Romani dicens eum regnare antequam eius

capiti corona imponatur ab Archiepiscopo Coloniensi liqui grani & a Mediolanensi in Modicensi villa ex consuetudine quam Ioannes Andreas & alij diu obserua- tam testantur: ita cum de similibus idem iu- .dicium habendum sit, eadem de Rege no-cio dicere possumus statim atque ei regni siccessio delata est.Nam eius electionis qugst ab homine & naturalis per quam hereditas quasi iuncta descendit ad heredem eadeest vis,imo multo maior. Et si pater filium ut Carolus Magnus Ludovicum Pium com senem imperij sibi constituens imperat

rem feci non ab unctione vel coronatione imperium adeptus videri debet: multo minus qui patri vel agnato succedens eius persenam repraesentat, maxime in regno Francorum, quod ad naturae legem compostum est.Neque necessarium ut quis in Fr cia vel etiam in aliis regionibus imperet eu. ab aliquo Regni Antistite consecrari prius i

185쪽

I8o quam Regnum administret. Etenim ant quam in diadematis insigni susceptionei ramentum praestet, administrare potest, ae priuilegia & reseripta dare.Nam & id Papat licet antequam coronetur ut Ioannes &aIJ Doctores scripserunt in extrauag. Cl mentis V.quia nonnullusicut electus imp

rator ante coronationem regit per extram

Uag. imperialis tit.de pace Constantiς in lib. seudorum .Quod sub Carolo V. Rege Fran icorum multis rationibus docuit author eiusthbri qui inscribitur Somnium Viridarij. Et tametsi Rex ille eonstitutione sua sanciuerit

Regem Francorum anno aetatis I inaugurixari,non ideo minus qui infra eam aetatem

ad regni successionem vocaretur Regis titi , tum haberet.Et Gallici iuris petitissimus ii terpres in prooemium pragmaticae sincti nis negis Caroli VII. Quoad potestatem i inquit) administrandi Regni unctio &co- ,ronatio nihil addunt. Et certe Rex iste Carolus VII. melius & prosperius rem. Regni gessit antequam ungeretur quim post con isecrationem, eique tunc subditi & maximE, nobiles ardenti animo parebant i Remm Francorum sub eo restituerent. Quod ego

186쪽

non dido quasi unctio Regi illi nocuerit.

Id enim non puto. Sed quoniam antea erat vigilantior per laborem continusi & rerum aduersarum patientiam iter ad secundas iacit. Haec suffcerent ni docendi essent infirmi quibus Guisianorum concionatores persuaserunt Regi nostro non obediendum nisi consecratus fuerit.Sed ostendendum est nos non esse haereticos quod illi ante unctionem pareamus.Et si olim post consecrationem David iussit populum alta voce clamare. Vivat Rex Selomoli, nos qui sepius acclamauimus, & applaudentes pueros vidimus non ideo damnandi sumus. Etenim omnes scire debent etiamsi Reges non umcti sint,non idcirco minorem illis authoritatem &Maiestatem in rerum ad meri & summi imperij ius pertinentium administrati . ne competere. Quatuor sint tantum in Orbe terrarum Reges qui unguntur , Rex

Francorum, Rex Hierosolymorti, & Reges Anglorum ac Siculorum,ut ex Alberico Scostiensi discimus,& ex Gosredo in titulum decretalium de sacra unctione, & a Doctoribus in cap.nouit de iudiciis. & cap.non est de sponsalibus.Corona vero etiam illis ii

187쪽

ponitur tam ex Paganorum quam aliorum Regum moribus. Alij autem multi sunt RGges qui nec Vnguntur, nec coronantur, ut

Rex Castellae,cui si obiiceretur illum Rege non esse nonne diccret sibi iniuriam fieriΘIta

neque ungi neque coronari multos alios ut

Reges Aragonum Legionis & Lusitaniae multi scripsere. At obiiciunt aduersarij i ramentum a Regibus nostris Archiepiscopo Rhemensi & aliquando Senonensi, aliis etiapraestitum,idque in consuetudinem transisse. Sed ista propositio regi nostro obesse n5 potest. Siquidem consiletudo quam allegat vim legis non obtinet.Et si verba spectemus quibus iusiurandu illud conceptu fuit, nihil ex ipsis aduersarii colligere poterunt quod eis prosit.Quapropter illa examinanda censeo. Prima iuramenti forma quod a Rege Philippo adhuc septenni praestitum suit amno M CIX. vii in bibliotheca Bellovacemss capituli descriptum est haec ςontinet,

Ego Philippus Dei gratia proxime Fran I um Rex ordinandus promitto in hoc die consecr tionis mea coram Deo se sui anctis me conser uaturum legem canonicam ac iustitiam vim, que vegrum praelatorum debitam,or vos quam

188쪽

pum potero Deo iuuante defensurum , uti Rex iure debet unumquemque Episcopum intuo regno defendere Eιclesiam sbi commissam, sme concessurum populo mihi commisso defensionem legum optimo iure in no a amhoritate consistente.Sed alia noua profertur iurisiurandi sermula in qua multa sunt veteri Udita. Haecillim verba sunt, in nomine Iesu Christipopulo Christiano mihi subiecto haec promitto,me populo meo Christiano in Ecclesia Dei veram pacem mestro consili eruaturum, se a cunctis rapinis es iniquitatibus vos defensurum in omnibus gradibus es in omnibus iudiciis aequitatem oransericordiam imperaturum, ut Deus clemensor misericors mihi vobrique misericordiam

suam concedat bona fide me a Regno expulsurum omnes haereticos ab Ecclesia declaratos. Isa omnia iuramento confirmo. Haec sunt verba quae a quibusdam Regibus seruntur pronunciata,post quae dicunt nonnulli iusi urai dum Regium a Principe corporaliter id est tactis sacrosanctis Euangeliis firmari: rudia sata sed quae ob sanctitatem & recitamus,&laudamus. Nam quis vituperet hoc sacra mentum nisi sit ex eorum numero qui res sa cro-sanctas respuuntὸ Certe adeo extollem ti Z

189쪽

lum meum quantum potero male tractabo. Licet enim a Regibus permittendum non sit ut populus authoritate valeat, tamen leges tyrannicas non irrogandas, neque tur

menta impia a Principibus facienda existumo .Sed id quod a Regibus nostris factum

.profertur quantumuis pium sit, praeter iuratis mentem per subtiles interpretationes eratendi non debet. Simile enim est illi sacramento quod Rex Romanorum Ecclesiae Romanae praestare dicitur cuius exstat formula in distinctione 63. Decreti a Gratiano scripti in canone ribi Domino Ioanni Papae ego Rex Otho & cetet. in quo nulla

homini fides ut cum Helmodio & seudibstis loquamur )sed promissio tantum faeti est defensionis per ipsum Papae & Ecclesiari impendendae. Quod autem promiserunt Reges nostri se in Ecclesia pacem seruatim

ros, nonne multis declarationibus Rex noster pollicitus suit)Et quod ad calcem nouae illius sormulae de haereticis expellendis additum est de haereticis damnatis ab Ecclesiintelligitur,vii expressum est videlicet de lo

190쪽

gitime damnatis & conuictis siue in legi, rimo Conalio siue in Prouinciali Synodo per sententiam. a iudicibus congruis quos

competente4 Vulgo Vocamus & incorruptis latam, non autem Tridentinorum vel aliorum similiti iudicio qui ut von rite multa secerunt, uti postea docebimus ita haereticos declarare non potuerunt eos qui sese semper paratos protestati sunt ad eam doctrinam amplectendam qus purior & verior ostendetur,sicut hodie Rex noster & se re omnes protestantes qui eandem cum ipso fidem colunt id se cupere profitentur. At aduersarij ex Regum nostrorum iuramentis inserre nituntur Regem Francorum Ecclesia inseriorem,& Pontificiis legibus subie- istum. Verum prudeles & scientes falluntur. Et ut id doceam scire vos desidero nullam ex consuetudine tyrannidem induci posse ut cogatur Rex Francorum oleum ab Archiepiscopo Rhemensi accipere. Quod facilE

probabimus. Nam Reges nostri ab aliis A chiepiscopis consecrati fuere ut Carolus Caluus a VVenilone Senonensi,& alij ali-

hi quemadmodum Yuo Carnotensis suse docuit, & in eorum arbitrio fuit ibi um

SEARCH

MENU NAVIGATION