Politicorum, siue De principe, et principatus administratione. libri tres. Theologicè, iuridicè, & historicè tractati. Authore Laelio Zechio ..

발행: 1600년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

2 SIVE DE

PRINCIPE

6쪽

CH RISTIANIS S

ET POTENTISSIMO

PRINCIPI,

HENRICO QUARTO.

Laelius Zechius Foelicita tenta .

V 1 Rerum cunctarum vim & ordinem intime

conspicit Christianis

me Rex) eas comperit Dei numcn ita disposuisse, ut superiora inferiora)regerent, di tuerentur; sic enim cernere licet, coelos & luminaria, haec ima vi sua protegere atq; fouere; quod

7쪽

et in paruo mundo, homine nem , ta

ctum conspicimus, ut a superiori potestate, vices Dei in terris gerente, Pria-

ipibus scilicet,qui velut Sol in subditos

motum, atque influxum, regiminis via immittunt, regatur, &conseruetur. Vn. de, licet alta, & diuina res sit imperandi potestas,& innumeris reserta splendoribus, diuinoq; auxilio adiuta , cum recto imperantium regimini salus cunctorum nitatur, attamen, uti Diuina Maiestas ct si incomprehensa, omnium attrahit mentes, ex quo etiam balbutientes, eius naturam scrutantur, di pro illius gloria decertant, ita terrena potestas, Ut superni luminis radius refulgens, & si in se summa, Omnes tamen allicit, ut admirantes de illa cogitent, & verba facere pro viribus annitantur, ut ijs, qui pro omnibus laborant, suppetias aliquas Praestent. Quae ego quoque perpendens, licet inter sapientiae amatores minimus, Rex Potentissime, cum iam nonnulla ediderim, ad communem hominum usum

spectatia, haec pauca etiam ad Principu,

8쪽

quos summh veneror,& obseruo,dignitatem & potestatem patefaciendam ,& recti eorum regiminis rationem tradendam , qualiacunque sint, collegit Quadi Maiestati Vestrae, Christianissime Rex, qui si potentiam spectemus, amplissimus es, si virtutes animi, & corporis consideremus, dignissimus, cui tanta dignitas sit collata, quod res etiam bello paceq; egregie gestae, nulla sane obliuione delendae, ex sese patefaciunt, dicata volui; Denique, ut cui nuper non Obscurum meae erga Maiestatem Vestram exhibitum testimonium, gratum

fuisse confido, sic hoc quoque meae erga ipsum venerationis inditium, ut hilari non te suscipere dignetur, supplex e*poscoin

9쪽

AD LECTOREM.

ECREU RAM, humanissime Obenignissime Lector , poss edita a me

quam plurimata Volumi G de rebus Theologicis per agentia, more priscorum, de iis quae ad singulos Personarum Status spectat, tractare quae, eo ita disponcnte, in Politicam Christian/ conscripta, praeter meam opinionem,conuersa vidi; quorum priorem partem in Libro, quem de Civili, Christiana Institutione eonscripsi, editam habet; Nunc vero opus proposi tum proseq'eus, potiorem eiusdem partem, nempti in qua de Principe, est Principatus administratione agitur, in lucem edo. In cuius rei pertractatione id Oheruaui, ut Theologiam, o Iura, cum Hi floria, ct ciuili Institutione coniungerem, ut ita tutior aρ- pareret ratio res tanti ponderis agendi,aliqua,ὰ priscis apposita ad Plinc0atus ampliatione spectatia,euae ὰ Christiana pietate nonihil dissidere mihi 'ne

vis,confulto,ijs tacitis,omittens; necessaria tameuad eiusdem consi ruationem nequaquam prateriensio Christianae charitati consona abferens, ac ab aliis re fi P allata adiungens; ut opus, quatenus per me liacuit, omnibus numeris co flans adesset: quod si a mei ordinis munere in aliquibus fortὰ distare tibi videatur,me excusath habe,qui id efecerim ne rem aliqua intactam relietquerem: Boni igitur, condide Lector,

basie mras lucubrationes consule, foelia Valeta.

10쪽

Ego Frater Alexander Manerba de Brixia, Lector sacrae Theologiae, sanctae Anastasiae Veronae, vidi hunc Librum, & nihil in eo inueni Fidei Catholicae, bonis moribus, vel Principibus Christianis contrarium . Ego Petrus Apollonius sacrae Theologiae Do ctor, Rector sanctae Mariae Rochar Maioris Veronae. vidi haec scripta Ill. ac Reuer. D. Laelij Zech ij, & nihil in eis inueni Catholicae Fidei bonis moribus, vel Christianis Principibus contrarium.

Petrus Stridonius Vicarius generalis Epia

scopatus Veronae.

Fn Hieronymus Placentinus Vicarius 1 quisitionis Veronae.

SEARCH

MENU NAVIGATION