Osteologia ex veterum et recentiorum praeceptis descripta. In qua continentur Isagogica de ossibus tractatio, cum osteologia infantium usque ad septennium, per Ioannem Riolanum. Claudij Galeni liber De Ossibus ad tyrones. Et in eundem librum Iacobi S

발행: 1614년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

9 Is AGOGICA ficiantur. Nonnunquam accidit ut veluti perfractum , atque ad latus adductum fiat dorsum; itaut altera scapularum non aucta,sed parua ac

valde compressa appareat, altera vero prominens tumidaque ac omnino maior.Videtis ex Galeno qui

bus miserijs & deformitatibus Infantes sint obnoxij,ex praua ostium conformatione: quae potest corrigi

in ea aetate, quae ossa habet cerea, flexilia, parata quam volueris formam suscipere. Infantis Ossa grandiora, sunt excavata medullamque cruentam, siue succum medulla rem continent: exactis sex mensiabus albescit medulla. Perlostio velata sunt, & in extremis cartilagine incrustata. Extrema ossium ferme sunt epiphyses : Paucae tunc emergunt apophyses: atque magnus es epiphyikωn numerus, ut accedat ad

102쪽

re Ingrassa. Sed illam supputationem inanem puto, nec adnuc multum anxius & sollicitus fui, in expendendis ac dinumerandis epi physibus. Obseruaui nullum os e tare grandiusculum, aliquatenus oblongum,quod epiphysi non te minetur. Epiphyses autem omnes Infantibus sunt cartilaginois, pau latim solidescunt,& in os durantur. Durities illa non incipit ab osse cui connectitur,sed a centro ubi primo

osseam & spongiosam acquirit substantiam : quae sensim increme

tum sumit,ab interiore parte,ad e teriorem , siue a centro ad circum ferentiam. Extrinsecus vero epi- physes siccescunt&durescunt, Calore per motum & articulorum attritum, pueris ambulantibus exci

tato.

103쪽

C A P v T ILSVturae Capitis sunt potius hariamoniae, quia simplici linea di

is finguntur ossa cranij, sine mutuo dentium instar serrae duplicis commis rum ingressu. Compages illa laxa est, ut crassam meningem sinat essivere ad formandum peri cranium, cuius propagatio in puerulis perquirenda. Sagittalis Sutura

semper excurrit Vsque ad interci lium narium is raro per medium Oc 'cipitis descendit ad spinalis medullae foramen. Coronalis in vertice hiatu quod amebraneo & Rhom-boide intercisa est, qua parte pulsatio cerebri vitu& tactu percipitur. Hic locus vulgo Fontanella dicitur. OS

104쪽

TRACTATIO 97ος temporale cum duabus partis bus contextum sit, Squammosa &Petrosa:partes illas linearis harmonia discriminat,quae tamen non est exarata sapra auris foramen;sed H tra praedictum foramen, inter ma stoidem.

De ossibus Cranis

Ossa Cranij tenuissima sunt,

nec duas tabulas siue laminas, interfusamque diploem ob seruare licet, nisi anno elapso. Inter ossa disparilitas est, quippe ossa occipitis sunt omnium tenuissima, contra quam in adultis. Caeteris crasitora cernuntur ossa frontis: Ad concursum Sagittalis & Coronalis Suturae hiatus Rhomboides inter-

105쪽

98 ΙsAGOGI A cedit, qui membrana crassa& dura occluditur, quae successu temporisosea fit. Os frontale sempergeminum existit,sine ulla cauitate unuosa. Occipitis os in pueris nuper natis ut plurimum ex quatuor partibus conflatur usque ad annum. Pruma est tota & superior ossis amplitudo quae cerebellum ambit &-- plectitur. Haec portio raro bipartita est, attamen in apice scissura quaedam notatur, ex sagittali ebv1que producta. Secunda & tertia portio, latera foraminis spinalis medullar

cipitis partem. Quarta in extremitate huius ossis posita secundae &tertiae parti interiecta, portionem magni foraminis constituit. Hanc

partem nondum Obseruaui. Una quaeque corone occipitis transitersa linea interfecta est, quasi duplex

106쪽

esset. Bregmatis ossa ad concursem sagittalis& coronalis suturae hiulca& imperfecta sunt, ratione Fonta nellae.Ossa Temporum in duas par res squammosam &Petrosam manifeste separantur.Os1s petrosi nodum apparet Epiphysis Styloidis, neque Apophylis Mastoidis, sola

Zygomatica cernitur. Sed pars illa petrosi ossis quae foramini auris subiecta, basim cranij constituit,splaarnoldi proxima dc finitima, Limoides nonnullis Vocatur, auri cularis dici potest: quia totam auris structuram comprehendit. In pueris epiphysis est, quae facile secernitur ; quod etiam in craniis brutorum animantium etiam adulto rum semper obseruaui: in quibus tamen aliter constructa est. In hac epiphysi auriculari multa veniunt obseruanda. Meatus auditorius to '

107쪽

tus est cartilaginosus, circa qui rum aut sextum mensem Os1eam naturam acquirit, quamuis adseditimum usque mensem separari

queat, sed in basi hiulcum ac veluti

fenestratum usque ad tertium a num & amplius perstat intus progrediendo in extremitate huius meatus, circulus adest osseus cui tympanu orbiculatim affigitur, hic etia facile secernitur. Sed ubimeatus auditorius obduruit, tam arcte osseus circulus agglutinatur, Ut pO stea sit in separabilis. Auris cauitates sunt admodum angustae, nec labyrinthi structura admirabilis, veluti

in adultis inspici potest: sed quod

magis mirandum est, auris ossiculatria Malleolus, Incus,Stapes, ab O tu usque ad extremum vitae senium

sunt eiusdem substantiae, magnitu cinis, ac formae. Sphaenoides os in

108쪽

quatuorpartes sectum est,authore Fallopio, quarum duas constituunt Pterigoidei processus; Tertiam,sella glandulam pituitariam excipies, quartam pars visorijs neruis destia nata, quae non bonge post natiuit tem coalescunt.Sed male Fallopius diuisiones illas Sphaenoidis descripsit. Nam tertia sellam equinam,&apophyses visorijs neruis destinatas comprehendit. Quarta vero infra sellam equinam protenditur ad Cortanas occipitis, eaque diuisio

conspicua manet usque ad duos Mires annosun hoc osse nullae sunt cauitates sinuosa Os Ethmoides to tum est carti ginosum,septum narium primo fit osseum, & longe post reliquas partes induratur.

109쪽

De Orbitari' ossibus. C A P vae IIII. IN O rbita adulionum sex ossa no

tantur,Zygomaticum,Sphenoi- deum, Frontale, Ethmoideum,Lam chrymale, & Maxillare; cuius portio quae ingreditur orbitam, illius. que pauimentum constituit, In pueris sutura quadam undique secernitur,quae Usque ad biennium triennium spectatur.

M Axillae superioris lineae siue

harmoniae, adultorum har-

110쪽

monijs similes sunt: Scissura quaedam apparet ab ora infernae orbitae Incipiens, quae mox cessat in fora. men subiectum. In principio palati transuersa linea cernitur, quae ab v no incisore dente ad alterum porrigitur, quatuor incisores comprehendit. Quod spectat ad ossa, re spondent adultorum ossibus, in figura, numero, & situ. Maxillare os non est sinuose excavatum,alucolidentium sunt membrana tecti ac veluti occaecati. De inferiore Maxilia. C A p v Τ VI.

INferior Maxilla in medio ubi

Mentum est, scissura seu harmo nia dirimitur, propterea duabus constat partibus, quae biennio exa-

G iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION