Osteologia ex veterum et recentiorum praeceptis descripta. In qua continentur Isagogica de ossibus tractatio, cum osteologia infantium usque ad septennium, per Ioannem Riolanum. Claudij Galeni liber De Ossibus ad tyrones. Et in eundem librum Iacobi S

발행: 1614년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

i is AGOGIc A tea, quae circundat os: estque meni-brana,& cartilago. Membrana in uestiens Perios ios dicitur firmissi me cohaerens, cuius beneficio obscure sentiti Extrema Ossis cartilatagine incrustantur, quae mouedi OL sis facilitatem adfert,& eiusdem attritionem impedit.

Efficiens causa ossis, est spiritus

genitor implantatus, Vel potius calor qui materiam Osiis torret &exsiccat. Galenus lib. r. de natural fata cult. facultatem ossis formatricem agnoscit,quam vocat ossificam,cui ministrant Calor,& Spiritus. Forma Ossis duplex est, Essentia- Iis,&Accidentalis. Essentialis dicitatur,quae dat esse Oss,nempe anima Vegetans. Facies, ait Aristoteleslib.

Σ.de Generat animal. non est facies si careat anima, sicu t caro & os. A

pud Medicos partium similarium

22쪽

forma, nihil est aliud quam Temperies. Ossis autem Temperies frigida est & sicca: itaque fiigiditas &11ccitas ossis formam constituunt.

Accidetalis forma est figura, quam Vnumquodque os sibi propriam

acpeculiarem adeptum est. Finis ossum usus est,quippe nullum seorsim vel cum alio actionem edit vel habet. Finis vero Generalis est,& Particularis. Generalis dicitur qui toti corpori inseruit.Hic autem triplex existit. Primus est ad stabialiendas& firmandas partes molles. Secudus ut speciem ac figuram pamtibus praebeant. Tertius ut motum M progressum corporis iuvent.Pa ticularis finis siue usus, unicuique

ossi proprius est. Exhis ossis definitio talis colligi& expromi potest.Pars similaris frigidissima siccissima, ex seminis

23쪽

De qualitatibus, siue assectiomus natur adibus Oseum. CApvT IIII.

OssivM doctrina duplex esse

debet. Vnaquq tractet de Osasibus infantium, quae ab ortu Vque ad septimum vitae annum in multis discrepant ab Ossibus adultorum hominum. Altera quae instituitur de Ostibus perfectoru hominum,

qualem nunc profitemur. Ciam autem omnis Ossum doctrina ad usum medicum referatur, scire oportet ossis bene ac naturali terassecti conditiones seu assectiones, quae sent Comunes omnibus,

24쪽

yel propriae singulis.

Communes sunt nouem Prima est durities ac soliditas, secunda humiditatis adiposae ac splendescentis perfusio , proinde mollities atque

ariditas ovis praeter naturam exim stunt. Tertia quando ruboris cuius . dam particeps, quae enim Ossa cana dicant ut dentes, non nutriuntur&sunt mortua, quae penitus rubra sunt,inflammatione vexantur: quae nigra apparet corrupta sunt. Quarta sensus priuatio , alioqui si sentiant, dolore assiciuntur. Quinta ut extrinsecds foraminulis os scateat potissimum versus extrema, Vt pa reat ingressus Venulis atque arteriolis ad nutritionem & vitam. Sexta extremorum cartilaginosa incrustatio. Septima, membranae perio sth velamen, quae totum OS ci cum dat , exceptis extxemitatibus

25쪽

18 Is AGOGICA

Ossium cartilaginosis. Octaua est Ostis continuitas dc aequabilitas in tota sua substantia: quare calli qui bus Ossa fracta cὁglutinatur praeter

naturam sunt.Nona est apta& conueniens ossis cu altero coniunctio.

Affectiones singulis Ostibus propriae duplices sunt, vel quatenus Osi ors1m spectatur,vel quatenus plura simul juncta sunt. Primi modi

affectiones quatuor numerantur, Cauitas, Prominentia, Asperitas,&Leuitas; quae quidem assectiones insuperficie ossis extrema considerantur, quatenuS ad mutuam coniunctionem Ossa referuntur, cum per se stare nequeant. Cauum est Omoplatae caput, prominet hume rus, cauum est Ischium, protuberatos femur, aspera est caluaria in octacipite ad insertionem musculorum,

alibi leuis & polita. Qis omnes af

26쪽

TRACTATIO 19fectiones si tales fiunt, quales natu'

a creauitsunt secundum naturam; sin secus praeter naturam existunt.

Secundi modi assectiones sunt Os.siu inter se articulationes,quae in dis uersis Ossibus differentes existur,de quibus paulo post generatim agemus.POrro cauitas profunda est, vel

superficiaria.Profunda Cotyle dicitur,superficiaria Glene. Prominentia dicitur Apophysis: Est: au tero rotunda , vel longa. Si rotunda caput nominatur: quod sicaput amplum& oblongum fuerit, absolute ca put nominatur; sin humile & depressum,condylus appellatur. Longa apophysis, Vel est acuminata, & corone dicitur, vel simpliciter longa , eaque pro ratione figurae diuersis nominibus insignita. Styloides, Coracoides, Odqntoides; vel capite terminatui, tum-

27쪽

Epiphyse an tractatio pertinet ad Osteologiaminiantis,idcirco te his

hoc loco non agetur. De coniunctione Osium C A P v Τ V. QVVM non esset tutum neque decorum , hominem diuinum animal vermiculorum sedipentiumve more repere natura fi mis ac solidis ossibus illi corpus erexit atque stabiliuit, quae non triuquatuorVe numero creauit,sed pluribus, varijs, disiunctisque corpus construxit, quo in omnem partem secti mouerique posset.Utque elegantiore artifiCio hoc opus consta ret, ossa sic inter se juneta & continuata sunt, ut cuiusque extremitas

28쪽

TRACTATIO. M

alterius sinum de capacitatem subeat.

Haec autem structura articulus dicitur ; cuius natura inter Anat micos valde controuersa est: dum alij contendunt duorum oss1um contactum constituere articulum, alij praeter contactum motum ad dunt, ut sit articulus duorum o sum contactus mobilis: quamuis

enim motus remoueatur a defini

tione articuli, non potest facile defendi Galeni doctrina. Ipse articuli duas species Diathrosim cum motu manifesto, & Synarthrosim cum motu obscuro constituit: atque SP narthrosi differentias assignat pror sus immobiles, Suturam, Harmo niam & Gomphosim ; quas qui tollunt motum in definitionearticuli, referunt ad tertiam articuli hae-ciem, a Galeno positam, quam di-

29쪽

11 Is AGOGICA cunt neutram esse, mediam inter

Diarthrosim &Synarthrosim. No- nulli ficto nomine Amphiarthro

sim nominant: quando 1clicet arti culi structura adeo obscura est, motusque tam occultus, ut nescias an

ad Diarthrosim pertineat. Sed locus Galeni male intellectus, multos decepit Anatomicos. Probabilior vi detur haec doctrina. Ossa nectuntur inter se per articulum, & Symphim sim. Articulus est duorum ossium

contiguitas mobilis,cuius differen fila sunt Diarthrosis, &Synarthro sis: illa motum habet euidentem, altera obscurum; ac proinde utrius

que pares & similes erunt differemtiae, sed altera dicetur Enarthrosis

Diarth rω dis cum motu manifesto; altera Eri arthrωsis Synarthrodis cumotu obscuro, & sic de caeteris. Recentiores his tribus articulis quar

30쪽

tum addunt Trochoidem, in quo

conuersionis motus apparet, qualis estprimae vertebrae cum secunda articuluS.

Quod spectat ad Gynglimum, itilius variae sunt disserentiae, quaS Om nes sic methodice distribuo. Gynglimos definitur Ossu articulatio

per mutua receptionem. Est autem

simplex, vel compositus': Simplex dicitur qui fit ex duob' Ossibus , pc runicam & simplicem articulatione in eadem parte iunctis, ut in Cubiti& Brachb articulatione. Compositus Gynglymos duplici constat articulo, qui perficitur in ijsdem extremis , vel in distantibus locis duorum vel trium ossium. Qui per duplicem articulationem in 1jsdem extremis factam absoluitur, appa

ret in ceruicis vertebris ; nam Apo-

physes decliues ac Glinoides supe-B iiii

SEARCH

MENU NAVIGATION