Osteologia ex veterum et recentiorum praeceptis descripta. In qua continentur Isagogica de ossibus tractatio, cum osteologia infantium usque ad septennium, per Ioannem Riolanum. Claudij Galeni liber De Ossibus ad tyrones. Et in eundem librum Iacobi S

발행: 1614년

분량: 579페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

284 GALEN Vs De cavitatibus seculis Auris

internae. NEfas est ossis temporum c uitates, & quae

in ipsis continentur ossicula silentio inuoluere , ingrediamur & lustremus antrum illud auris intei nae, veteribus inaccessim, in quo magnum naturae artificium elucer 'liuius admirabilis structura Galeno & veteribiis Anatomicis indicta & ignota fuit, forsan quod aures simiarum

inspexerint, aliter extructas id conformatas, in quibus etiam destini haec ossicula testante Casti-rio quod est falsissimum. Nam in auribus Cerco- pytheci,tria ossicula,malleum,incudem,&stapedem humanis figura non mole simillima deprehendi, cur enim simia careret his auditus instruis metis,quae etiam piscibus data fuθre authore Ro- deletio. Lapidosum os temporum quatuor Cameris discernitur:q uarum prima foris obuia semperque patens, ἀηνσμὸν dicta tympano terminatur. Huius cauitatis osseus ambitus in puerulis usque ad septimum mensem coetione facile

secedit,& in recens natis media parte de exterio re cartilaginosius, interiore osseus , annulum refert non omnino absolutum, cui tympanum assi-gitur. Altera cauitas propter amplitudinem ve-

salio Peluis dicitur, Fallopio Concha, a conchyliorum similitudine,continet aerem insitum, Ve naculum, ambienti consocialem, bc tria ossicula,

292쪽

de quibus paulo post agemus. Intus autem iuxta

tympanum versus occiput, foramen angustum apparet quod sensim dilatatur in cauitatem asperam&spongiosam, quae communicare videtur cum mammiliaris processus interno specu. ve-

salius in examine obseruat Fallopi j , hoc antrum assimiliabat fidinae amplae , a qua plures cuniculi & viae principium nabent,& in eamdem circulatim huc illuc incedentes regrediuntur .In cauitatis extremo quod directe opponitur tympano,duo solamina seu fenestellae occurrunt,qua tum maior & Oualis basi stapedis occlusa, aditus est ad tertiam cameram. Altera minor & rotunda angustior in homine quam in brutis) quartae camerae principium existit. Ambitus huius foraminis nonnihil extuberans, in clivulum quenda editum assurgit, propter dictum qui in labyrinthum sub clivo furtim agitur. Fenestellarum sus existimatur species audibiles ad sequentes c uitates traij cere, & excrementis cerebri viam praebere. Tertia cauitas labyrinthus vocatur,propter Varios anfractus in eandem cauitatem, idemque

compitum redeuntes, ab alijs fodina, quia pluribus cuniculis scatet eo fine constructis, ut aer internus per angusta loca transiens acutior magicque sonorus euadat. Velut placet alijs, sonus in concha,velut ingeminatus, sensim in istis Maeandris & circulationibus elanguescat & commoriatur. Tres autem ductus siue semicirculi in laby-Lyntho reperiuntur, qui ita feruntur, ut duo ad

293쪽

angulos quasi rectos se intersecent ex opinione

Ruatomicorum: ego vero sex inuenio , intra labyrinthum. Iuxta fenestram oualem foramen est. in quartam cauitatem peruium, etiamsi haec ca-ilitas alium habeat ingressum , quae fenestra minor dicitur. Quarta cauitas Cochlea nominatur, a flexuosa meatus obliquitate. Est enim anfractuosa &quibusdam foveis excavata. Eam cauitatem quidam caecam esse putant, nullumque exitum habere. Alij in medio ea nimirum parte cui spirae innittuntur, perviam et Te dicunt. Casserius cochleam asseuerat interposita ossea lamina praetenui in meatu nerui auditorij desinere, nullum autem alium egrestiam reperiri. Galenus lib. 8. de usu partium reprehendit caeteros Anatomicos . qui auris foramen cae uesse dixerant . quasi nullum egre Ium haberet. Sed Rumus Ephesius respondet veteres coeca dixit te foramina, quae non erant in rectilin excavata. Idcirco quia flexuosus est auris meatus, propterea coecus dictus fuit. Inuenio intra cochleae spiras, rimulam perquam sonus ad cerebrum traiicitur, & biliolum cerebri excrementum in aurem defluit. Porro in concha tria ossicula continentur quae ex figuris rerum artificialium elegantissima nomina sortiuntur. Primum ossiculum longiusculum Malleus nuncupatur, in quo plures particulae notari debent, Cauda, Capitulum , & duo Procelluli: cauda seu pedunculo myringat attenditur, suo tuberculo leuiter excavato per ginglymon incudi mediante cartilagine inarticulatu ex apophy-

294쪽

fibus longior tympano incumbit, Altera exilior

musculum & chordam excipit. Cauda vero nomnihil reflexa & incurua tendinem musculi admittit. Alterum ossiculum Incus siue dens molaris dicitur, non tantum 1 figura, verum etiam ab usu, quod incudis, modo malleoli permoti ac percussi ictus excipiat. Parte superiore lata&sinuata malleoli capitulo committitur, inferiore desinit in duos processus, crassitie longitudine inaequales ; Processus crassior & breuior tympatio assirmatur, alter longior & tenuior ad extremum leuiter inflexus stapedis apici obligatur. Est autem Stapes tertium ossiculum triangulare, in medio pertusum ne aeri & sono aditum ad labyrinthii praecluderet, intus in ambitu striatum, sua basi latiuscula oualem fenestram occludit. Cur huic operi selidum os praeficitur 'An quia χ-nus in molli substantia exceptus oblitescit, per solidam& osseam substantiam delatus robur&puritatem acquirit Z Varolius hoc ossiculum auditus pupillam appellat, ut enim per pupillam vi- siles species admittuntur, ita per foramen stapedis sonorae species traducuntur. Paraeus dubitat num stapes membranae caeci foraminis appositus fuerit,ut illam sustineat ad perfectiorem audiedincultate.Αdmiratione dignum est istaosieula in reces natis de adultis aequali magnitudine praedi. ta esse: sed in illis molliora & in medio cartilaginosa esse dixerui, quod non est verum quo fit ut intantes obtusiusaudiant:solidiora vero per qtatem facta,non omnino medulla de cauitate desti.

295쪽

tuutur ut notauitColumbus,quod est falsissimu. Cum autem horum ossiculorum substati adura sit ac densa, a caeteris ossibus plane distincta , tres proferutur rationes.Prima est quod periostio nocingatur, ne ad soni receptionem solent inepta. Deinde quod inrecens natis iani sint perfecta, de eandem qua inaduliis magnitudinem retineat. Tertia est quod suspensa&librata tenentur a ligamento,ut percussa ab aere interno externivio lentia commoto sonum acutiorem edant.

Caeterum haec osticula in concha collocauit Natura ad stabiliendum & firmandum tympanum quod alioquin aer externus vel internus lacerare dc disrumpere potuisset. Propterea malleolus cum altero incudis crure tym p no innittitur: & quoniam huic officio selus malleolus non sumcisi et, alia duo ossa in auxilium adiuncta sunt ob cauitatis inaequalitatem, quibus enim anima. libus auris cauitas recta est,ut anseri,unicum ossiculum Natura cor cessit. Volcherus alios duos viasus assignat, ut sonum per tympant agitationem illis communicatum, ad neruum auditorium d ferrent : atque ut ex illorum commotione nerinuus siue chorda pulsata aerem implantatum cieret atque excitaret ad sonum percipiendum. Siquidem a membrana non ita vehementer agitari poterat neruus atque ab ossibus.Columbus facta esse asserit ut ex mutua collisione strepitum edant,& sonorum modulationi inserviant,quod si ita esset,ut docte animaduertit Varolius sonus ille internus externum impediret & confunderet,

296쪽

ut in tinnitu aurium obseruare licet. Aliis placet haec osiicula cum chorda externi aeris appulsu vis brata,& ad membranam allisa, perinde ad distimctionem norum conserre, atque dentes ad vocis explanationem. Praeterea in auris structura obseruari debet Fallopi j Aqua ductus, Canalis stilicet osseus neruo quinti paris deducendo paratus,cuius principium est intra concham extremitas ad radices apophyseon , pleri goeidMn. Est alius ductus per quem etiam neruulus plane distinctus abauditorio traducitur,oritur ab interna& anteriori caluariae parte satis augusto foramine, tenuissimaque osseasquamina asiubditis antris seiungitur,& secundum anteriora labyrinthi procedens statim eius cauitatis initio in eam adaperitur, sed ubi ad cocham peruenit deorsum refectitur peros petrosum delatus, egrediturque caluaria iuxta auriculae radicem inter styloidem& mastoidem

minibus, Sinubuae C Auitates Crans diuid untur a Sylvio in Fonsas, Foramina, & Silius. Fossa est cauitas veluti vallis quaedam ossibus ceu collibus undique conclusa, excipsendo fit mandbque cerebro praeparata. Folle autem fiunt Internae& Externae. Internae sex, Duae ad nares oculos, in parte ossis frontalis inferna, etiῖ-

297쪽

moidis crista eminente discretae, sunt omnium minimae. Totidem in occipite omnium maximet, Duae ad aures situ & magnitudine mediae. Externar sexdecim numeratur, Duq iuxta aures,maxill inferioris capita excipientes: Duae in apophysipterygoide,DHae ad sextae coniugationis forame, Duaesii pra, totidem infra palatum: Duae sub EDgomate in temporum cauitate, Duae postremo in oculorum orbita, Duae intra nares. Altera cauitatis digerentia Foramen dicitur, ductus utraque parte pervius. Foramiua ut fossae diuidutur in interna, quae crani, capacitatem subeunt, & Externa quae caluariam non penetrant, sed in .eius ambitu, & maxilla superiore consistunt. Interna sunt tredecim coniugata, & unum

azygon: C ucta ferme in osse sphenoide aut illius

circuitu continentur, paucis exceptis, nepe Eth-

moideo Carotico & Acoustico, quae in apophysi interna ossis teporalis consistunt, & duobus alijs ossis occipitalis: Primuin osse cribrose cernitur, quod licet sit multiplex pro unico tame habetur. Secundum in sella sphaenoidis consistit,quae opinione Sγlvij foraminulis quibusdam pertusa est,& pro duobus numerantur, utrimque uno,sed incraniis adultorum nulla sunt foraminuta , aut rara reperiuntur : Tertium optico neruo exi tum

praebet. Qiuartum scissura est oblonga initio an .

gusta, in basi latior & rotunda, neruos oculum morientes, alterias&venulas transmittit, quae per vicinam rimam in basi orbita exsculptam cra Dio excidunt sub zygomate. Quintum exiguum

298쪽

& tot dum priori subditum portionem quinti

paris in temporalem musculum emittit. Sextum amplius & latius tertio pari praeparatum est, sep timum unicum, interdum duplex contiguum, quarto pari dicatum est. Octauum praegrande dc

lacerum venam iugularem admittit. Nonum ac veluti fornicatum, aut canalis modo excavatum, arteriam carotidem excipit. Decimum quintam neruorum coniugationem ad aures traducit.

Undecimum inaequale & Veluti geminum sextam neruorum coniugatione educit, & iugularis ac carotidis p ortionem excipit. D uodecimum se -ptimo neruo traijciendo destinatur, obliquum est ac decliue quo citius septimi paris neruus sex to pari committeretur,ut ambo simul cohaerentes deorsum tuto descenderent ex Vesalio. Deci mum tertium exile saepius unicum, pari & opposito deficiente posterius in radice processus occipitis latet ceruicalis venae tu arteriae reliquias ad mittit:interdum utrumque deficit, tum ab vo decimo foramine solito latiore suscipiuntur. Obseruaui illis deficientibus, foraminula duo, v-trimque unum in parte media & laterali ossistoccipitalis, quae perforato cranio foris desinebat pone mastoidem apophysim. Postremum foratamen amplissimum sine coniuge. spinali medullae exitum pri bet. Pr terea notanda Veniunt ponemastoidem in suturς lambdoidis additamentis

duo foramina utrimque unum, interduex utra. que parte duo sunt, quq foras separata intus eandem cauitatem efformant: venulas iugulares exis

299쪽

GALENVS

iecnas ad sinus durae naeningis transmittunt,nonnunquam in vertice secundum lambdoidem duo etiam foramina reperiuntur, quae falso Paraeus putat si iturarum desectum supplere, quia R-pissime si ituras comitantur. Externa foramina sunt decem .Ptimum in oculorum supercilio. Secundum infernae oculi orbitat subiectum est. Tertium in magno cantho, glandula obduratum,in nares atque palatum peruium: Hoc ut probaret Galenus profert plurimos ocularia medicam eta non multo post intinctionem expuisse, alios ei nunxisse, quod falsum asseuerat Columbus. Sed Galeni testimonium confirmabit Plinius libr. 7. cap. 6. cilin scribit ex Aristotele, foecunditatis in sceminis praerogatiua accepimus, inunctis medicamine oculis saliuam infici. Authoritas vero Hippocratis hanc litem terminabit, Galeni sile de assertione corrobor ta. Consulit lib. 6. epid. pari. 32.seel . 2. in epiphora humores in fauces euocare. Notat Galen. in comment. Lycum longa oratione demonstrasse, ab oculis in palatum usque meatum quendam pertinere, illorum excrementa per hanc regionem euacuantem , Hunc meatum prope maiorem angulum si tum esse. Praeterea ex parte Galeni stat grauissimorum Medicorum experientia, Thadeus Dunus ut ipserefert libro . de venes e- stione,cum suis culis laborantibus collyrium album Rasis adhibuisset, post horae quadrantem non si e fastidio sarcocollar amaritudinem ita palato sensit. Sed omnem admirationem superat

300쪽

quod narrat Ringius in suis disputationibus, de

visiis symptot natis,& Smetius in Miscellan. Hir ius solaminis beneficio quemdam erosis glandulis ex male curato oculorumVlcere per patentes natium meatus vidisse ta ut proxima quς-que obiecta dignosceret. Supra istud foramen in initima oculi orbita quartum occurrit, in os eth- moides & frontis cauitates peruium. Quintum in palati initio cernitur inferne simplex, superne

duplex. Sextum ad finem pauli prope apophyses plerygodeis inscriptum est. Septimum paruum& coecum inter apoplarsim mastoidem de strioidem latitat. O clauum est scissura longa sub gygώ .ntate. In rima hiatus ahtico latere sub etygomate duo foramina continentur a Sylvio descripta, quorum unum superius, alterum inferius, quae diligenter scissuram intuentibus apparent a tergo apophIseon pterygoidon, per inferius fora. men pituita ab oculis in palatum defluit. Haec duo pro Nono numerantur a Sylvio. Cum autem foramen auris internum, & illud externum auris non sint dimicte opposita, sed cauitatum interiectarum interuallo quodam ambagioso disii iusta. Meo iudicio foraminibus externis foramen externum aut is addi posset. Tertia cauitatis species Sinus appellatur,quando cauitas ab ore angusto in amplitudinem latescit.Octo sunt sinus ictuo in osse frontis ad supercilia, Duo in os tu Sphq oide, Duo in apophys emastoide, Duo postremo insuperiore maxilla.

SEARCH

MENU NAVIGATION