Monasterii Sanctae Mariae et Sanctorum Johannis et Pauli de Casaemario brevis historia

발행: 1707년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

CASAE MARII CAP. XIII. ros

huingentesimum undevicesimum , quo fatis cesiit, potitus est . Itaque Ludovico rebus humanis exempto, Nicolaus Schomberg Capuanus archiepiscopus a Leone X. Cassiemarii monasterio abbas praeficitur, cujus tamen nulla est mentio apud Engenium Carac-ciolum, qui post Ludovicum tradit Franciscum Ara gonium ejusdem monasterii commendatarium : hujus autem aucsoritas sit mereatur sustragium , tunc facile dixerim ab Hadriano VI. monasterium Nicolao commendatum fuisse Verum utcunque sit, satis perspectum est circa haec tempora S post Ludovi- cum Aragonium Nicolaum Capuanum archiepiscopum monasterium in commendam obtinuitie. Id enim testatum facit Clementis VI l. diploma quo

Ennium Philonardum Verulanum antistitem, ob N: cola cessionem, commendatarium renunciat.

Autographum apud se adhuc servatum Clementis

diploma Ennio nuncupatum mecum perhumaniter

exhibuit vir illustris imus idemque facrae doctrinae peritia singularis Vincentius Petra congregationis super interpretatione ridentini concilii a secretis, o Pontificum bullas doctissimis commentariis illustratas de re literaria benemeritus, unde haec exscripsi aeuum itaque monasterium fanctorum fo-hannis in Pauli de C demari Ciperciensis ordinis

Verulanae dioecesis, quod euerabilis frater noster Nicolaus archiepiscopus Capuanus ex concessione apostolica in commendam nuper obtinebat , com- O menda

142쪽

1os DE MONASTERIO

menda bujusmodi , ex eo quod dictus Nicolaus

arebi Vcopus illi Odie in manibus nostris sponte in libere cessit , nosque cessionem ipsam duximus

admittendam , cessante actu eo quo dum idem Nicola archiepiscopo commendatum fuit , vacabat, modo vacare noscatur ad praefensis c. Datum Romae apud sanctum Petrum anno Incarnationis

Dominicae v I L. nonis Apritis . Haec in

Clementis diplomate, cujus auctoritate Nicolaum Schomber Capuanum archiepiscopum Catamarii commendatarium fuisse quod nemo hactenus exploravit compertum habemus. Is Theodorici nobilis Misiensis filius, ab ineunte adolescentia Romam pietatis caussa profectus est, unde quum patriam repeteret anno ultra millesimum quadringentesimo nonagesimo, Florentiae in coenobio sancti Marci divino afflatus spiritu Praedicatorum ordini nomen dedit Literis optime eruditus , priora ordinis obivit munera, deinde in gravissimis Romanae ecclesiae rebus cum laude adhibitus, de illa admodum meritus a Leone X. Pontifice Capuana insula decoratus est . Clementi II fidus comes, cintimus consiliarius tum in prosperis tum in adversis fuit a quo ad Franciscum I. Galbae regem pro pace cum Carolo V. Imperatore ineunda legatus, admirabili dexteritate indignatos principe compo suit. Ad Urbem reversus tantae sui existimationis de famae, ut Clemente ab humanis sublato, nondum

143쪽

CASAE MARII CAP. XIII. rorcardinalis parum abfuerit, quin ad Pontificatum sitimeretur. Sussectus tamen Alexander Farnesius cardinalis Pauli I1Ι nomine Nicolaum purpura dona-Vit, qua comparata, duos tantum annos supervixit. Romae in coenobio fractae Maria supra Minervamniortalitatem explevit, ejusque corpori ante fores ecclesiae urnili loco terrae dato haec in marmor ,

supposita legitur inscriptio; Nicolaus a SchombergTheodorici lius Ex Sυemis Misenensibus

Oriundus Sanctae Romanae ecclesiae Tituli Sancti Sixti Presbter cardinalis,

Cognomento Capuanus, Sacri ordinis Praedicatυrum. Vixit anno LX V . Dies x XIX.

Obiit anno Christi

va D XXXVII.

v idus Septembris.

144쪽

1o DE MONASTERIO

Ob cessionem itaque cardinalis Schomberg, antequam purpuratorum ordini adscriberetur, praefati diplomatis testimonio Clemens VII. Ennium Philonardum episcopum Verulanum monasterii commendatarium renunciavit. Praenobilis eius famillia anno millesimo tricesimo quadragesimoseptimo Caroloes V. Imperatore Germania in Italiam traduci a fuit a Bartholomaeo Philonardo, qui Caesareo in exercitu militari ossicio decoratus, d Imperatori acceptissimus, summa illud cum laude adrninistravit. Illustrem mulierem de Nobilibus, quae Babuco veteri in Hernicis oppido dominabatur uxorem duxit, ex qua natus est ellius Philonardus

Ennii Verulani epis)opi parens . Exinde oppidi hujus dominio in Philonardorum familiam deducto, eo insuper potiti sunt Saturnus de Antonius Ennii nepotes, aliique, donec, ut supra memini a Gregorio XIII. Pontifice omnia ejus jura ad apostolicam cameram restituta fuerunt. Ennius autem optimis moribus informatus, in primo aetatis flore Romam venit, ubi liberalibus disciplinis eruditus ingenii sui prope admirabilis felicitate immortalem tibi nominis gloriam comparavit, dc ad honores sibi viam aperuit. Hinc ab Innocentio ΙΙΙ. inter familiares adscitus, ab Alexandro VI. Campaniae, Maritimae thesaurarius renunciatus, mox ad erulanam sedem assumptus , matrimonio ineundo inter Lucretiam orgiam de Ferrariae ducem operam dedit

145쪽

CASAE MARII CAP. XIII. Io9dit, e foederi cum Florentinis inito Caesaris Borgiar Valentini ducis nomine interfuit Julio ΙΙ. Pontifice Marchiae Anconitanae, Sc Firmanae urbi gubernator praefuit, e qua Astulpitum Asculanorum tyrannum expulsit, urbemque Pontificis obedientiae redegit. Mox Fori Cornelii administratione auctus, Gallorum obsidionem valide tulit, postquam commota Bononia, Urbini ducis Pontificii exercitus generalis copiae defectionem passae fuerunt Belli a sede apostolica suscepti ad Bononiam Romana ecclesiae restituendam munitionum, ut vocant, generalis proviser, ejusdem civitatis deditionem prudenter egit, utque in illam cardinalis Gongaga Pontificis legatus, necnon Urbini dux generalis admitterentur, pacta lege obtinuit. Hinc adeptae Urbis gubernator merito adlectus, eam mirifice Lingenti omnium plausu moderatus est in cujus apostolici palatii aula majori, ubi gubernatorum , legatorumque insignia spectantur, illa eminent Ennii Philonardi cunia

notis: Ennius Philonardus

Romanus

Episcopus Verulanus

Gubernator,

Deinde cardinalis

146쪽

11o DE MONASTERIO

Sub Leone X. pluries Pontificis nomine ad Helvetios nuncius , ex quibus duodecim millia sedis apostolicae stipendio conduxit, quorum praesidio Pompeio Columna Hispanici exercitus duce, Mediolanum ejusque ducatum , depulsis Gallis, insigni virtute acquisivit. Quum adhuc apud Helvetios nuncium ageret, Maximilianus Caesar amplissimum ei privilegium dono misit Augustae indelicorunia datum vicesima Decembris anni millesimi quingentesimi decimitertii, quo Ennii familiam, ingenium, doctrinam,i mores summopere commendat, eique facultatem facit spurios Sc nothos in ingenuos adoptandi, laurea doctorali ornandi, equites auratos, notarios creandi, aquilam Caesaream in familiae stemmate erigendi, aliaque id genus plurima concedit, unde satis suum in Ennium amoremi existimationem Imperiali diplomate ostendit id quoque mecum communicavit cum aliis scriptis praesul humanissimus nuper laudatus incentrus Petra Ennii abnepos Sc assinis, exindeque singularia, quae ab auctoribus silentio praeterita sunt, erui monumenta.

Ab Hadriano VI. abbatia sancti Donati Papiensis cumulatus, sub Clemente VII ad ducem Medi lani nuncius, mox in Germania inferiori superiori de suprema adversus haereses inquisitione commillarius, Paulo ΙΙΙ. Pontifice anno millesimo quingentesimo

tricesimo quarto Romam accitus, Hadrianae molis

custodiae praefectus est. Hinc ab eodem Paulo in

147쪽

CASAE MARII CAP. XIII. III cardinali una collegium adscriptus , adepta purpura

Romanam aulam ingenti exsultatione replevit. Feretranam, quam Sc sancti Leonis vocant in ditione Urbinate ecclesiam, Paulo permittente, administrandam suscepit quam deinde in nepotem transmisit. Paulus ecclesiastici exercitus legatum bello contra Urbini ducem si iscepto praeposuit, mox etiam legati nomine Parmam4 Placentiam , totamque Cispadanam Galliam ei gubernandam commisit. Demum episcopatu Albanensi decoratus, in arce Hadriani dum comitia pro novo Pontifice haberentur, anno

millesimo quingentesimo undequinquagesimo e Vivis ereptus est, ejusque corpuS Babucum tranStatum, in ecclesia sinet Sebastiani honorifico elogio apud Ciaconium edito terrae mandatum fuit. Viget adhuc Romae illustris haec familia inter alias patricii ordinis clarissima tum ob viros, quoSomni genere praestantes tulit, quibus eminet Plathppus Philonardus a Paulo . ad purpuram assumptus, tum ob sanguinis necesssitudinem inter alias plimae nobilitatis, uti Saturni linea, quae Cinciae, Alteriae

Columnae gaudet assinitate, ne non extra Urbem

cum aliis arctiss1ma consanguinate juncta est, scilicet Sanctoria, Anguillaria, & Petrae, quum nimirum Septimi lectissima femina Saturni pronepti& nupserit eximio viro Vincentio Petrae ex ducibus , asti-girardi, cujus familia Neapoli antiqua generis claritate gloriatur ID

148쪽

111 DE MONASTERIO

In monumentis ccclesiae eiulanae apud Cia- conium in vita cardinalis Ennii vulgatis haec de illo tradita sunt, quae Verulanam spectant ecclesiam: . Hic plura beneficia contulit suae ecclesiae cathedrali, novam capellam in majori altari pulcherrimis columnis exstruendam curavit, stipe

que illius fornicem locum ad ostendendum po se puto Sanctorum reliquias in quibusdam anni Lllemnitatibus erigens, sedemque episcopalem ex- Ornans, quum Sc episcopalis palatii domicilia si humilia, indecora, omnique penitus venus ate, destituta magnis sumptibus a fundamentis ex- , structa auctaque ad nobiliorem majestatem redegit. Haec apud Ciaconium.

Antiquissimae hujus ecclesiae regimini hodie

praesidet vir illustrisi1mus non tam doctrina quam probitate praestans Dominicus de Zaulis Faventiae nostrae patricius, in Urbe CLEMENT 1 XI. beneficio Uicesgerens emeritus, qui sui praedecestaris Ennii cardinalis memor e strenuus aemulator cathedralem aedem ingenti sumptu qua labente farcivit, qua labefactatain ornavit, ejusque faciem marmoribus perpolitam exstruxit necnon proximam sanctae Mariae Jacobi ecclesiam recenti forma instaurandam suscepit, ibique elegantissimum sacellum aedificavit. Quod autem pertinet ad Castemari monasterium, statim ac Ennius cardinalis renunciatus suit,

illud

149쪽

CASAE MARII CAP. XIII. Ii 3

illud in manu Pontificis dimisit, quo Antonium Philonardum Verulanum episcopum nepotem cui pridem episcopatum cesserat Pontificia liberalitate

donavit verum deinde ne cardinalis ejusmodi ces.sione grave incommodum pateretur, ei Pontifex libentissime indulsit, ut sibi quoad viveret bonorum proventus reservaret, ita quod nonnisi cardinale emedio sublato, Antonius monasterio potiretur. Concessionis hujus locuples testimonium est ipsius- me Pontificis diploma datum Romae apud sanctum Marcum anno P. septimo kalendas Septembris, Pontificatus septimo. Itaque Antonius Philonardus Verulana ecclesia, Scias emarii abbatia ad annum usque millesimum quingentesimum sexagesimum potitus est, quo huic saeculo valedixit, quum tamen prius abbatiam Fulvio nepoti, annuente Pontifice, resigna

verit.

Fulvius Philonardus parum post obitum Antonii patrui supervixit, nanque Pio; sedente Ortem oppetiit. Hinc monasterium a Pio Pontifice Michaeli Bonello cardinali Alexandrino sororis filio commendatum est, idemque summopere dilexit, ingentibus beneficiis cumulavit. Antonii nomen in sacro fonte sortitus, Romam puer deductus, teris humanioribus in collegio Germanico vacavit quibus egregie insormatus, ordinem Praedicatorum ingressus in conventu sanctae Mariae super Minervam P sacrum

150쪽

sacrum habitum induit, de Antonii nomen in illud Michaelis mutavit. Avunculo ad Pontificatum assumpto, Michael, toto cardinalium adhortante senatu Romam Perusio venire jussus, ubi theologicae facultati incumbebat, alio Pontifice inter cardinales cooptatus est, dc Alexandrini cognomine decoratuS. Ox camerarii munere insignitus, illud deinde pro cogenda contra Turca pecunia Pio petente dimisit,quod propterea septuaginta millibus aureis Aloysio Cornelio cardinali vendidit: Sc Michae leni nepotem Urbis Prioratu ordinis Hierosolymitani donavit, .sancti Michaelis Clusini, necnon

Catamari monasteriis commendatarium grati animi significatione praefecit. Praeterea celebri legatione Gallica, Hispanica, S: Lusitanica pro sacro foedere ineundo ornatus est, & nobilissimo auctus honesto que virorum comitatu, quorum sex cardinalium ordini adscripti fuerunt, ex iisque unus Romanus Pontifex renunciatus, Clemens VIII Clarissimi hujus itineris volumen manu exaratum me vidisse in mentem venit in antiqua, pernobili cardinalis Alexandrini bibliotheca, quum illam Antonius Bo-nellus utriusque signaturae referendarius superiori anno e vivis sublatus obtineret, qua hodie conventus sancta Mariae super Minervam ex voluntate amplissimi testatoris potitur. Hinc cardinalis Alexandrinus anno millesimo quingentesimo nonagesimo octavo morbo correptus, episcopus Albanensis

SEARCH

MENU NAVIGATION