Monasterii Sanctae Mariae et Sanctorum Johannis et Pauli de Casaemario brevis historia

발행: 1707년

분량: 207페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

CASAE MARII CAP. I.

longior Appenninorum apparatus , quorum juga perenni fere nive conspersa unt, illinc mitior atque jucundior adjacentium collium tractus, quorum dorso quamplurima castra impolita circumspiciuntur, peramoenum intuentibus speci aculum exhibent. Ad meridiem arcem Montis sanci i Johannis divi Thomte Aquinatis custodia nobilitatam respicit Ad occidentem brevior desinjucundus aspectus proximorum collium obice intercluditur. Planities ipsa, cujus non

exiguam partem monasterium amplo murorum ambitu occupata exornat, Verulanae civitatis, Babuci,

Montis sancti Johannis. Insulae Sorae territoriorum finibus circumscribitur J. Hucusque sapientissimus

Verum coenobium hocce ideo Caiamari nomine dictum fertur, quia, ut tradit Bernardus Ct vellus in libro primo de veteri Arpino, in loco exstructum est ibi olim Cati Marii Arpinatis Romani consulis domum in deliciis stetisse nonnulli prodiderunt, cujus adhuc apud Arpinum quaedam supersunt vestigia . Locum ipsum inter gentilitatis errores Marti sacrum ejusque simulacro,i praenobili templo religiosum fuisse, satis apud auctores compertum est , qui de hoc monasterio scripserunt.

32쪽

qDE MONASTERIO

Initia, in profectus monasterii. MON, set v κ ii vj is initia ex antiquo codice manu exarato Cardinalis Baronius ad annum Christi millesimum tricesimum his verbis palam educit Anno ab incarnatione Domini no- , stri Jesu Christi millesimo tricesimosexto, indictio, ne quarta erant in civitate Verulana quidam boni, meriti clerici, qui servantes praecepta Dominica , , divinaque judicia meditantes, ac dicentes: Vae no- se bis, qui nomine clericatus habentes ossicium ii- , tam neque canonicam , neque monasticam duci, mus t Quid de nobis erit, quid in extremo dicturiri sumus examine Lad cujus auxilium confugiemus lis faciamus nobis amicos de mammona iniquitatis, , ut quum ab hac vita migraverimus, recipiant nos, in aeterna tabernacula. Talia animo volventes, atque dicentes adjunctis quibusdam laicis fideliri bus ejusdem civitatis, venerunt ad fundum, qui, dicitur Casuemari in territorio erulano, viden- tesque ibi antiqua aedificia, ubi dicitur templum se fuisse Martis distans a civitate milliaribus tribus, cum dimidio, ibidem commorari coeperunt in eo-ri dem loco, adjuvante misericordia Dei, eccle- siam in honorem sanctorum Johannis de Pauli

33쪽

CASAE MARII CAP. II.

, condiderunt: c non multum post quatuor ex, ipsis , scilicet Benedictus presbyter , Johannes, presbyter , Ursus presbyter, MAZZo presbyteres euntes ad venerabilem virum Johannem abbatem sancti Dominici, susceperunt ab eo habitum si 'sanctae religionis, indeque in locum jam dictum, redeuntes, abbatem unum de suis sibi elegeruntis Benedictum virum religiosum , qui fuit natus in , dicta civitate Verulana, sub eo in dicto loco

si Christo Domino servierunt. Hactenu Verba codicis apud Baronium.

Itaque Cas armari coenobium faeculo ab ejus exordio circiter elapso, Eugenii ΙΙΙ. Pontificis opera, ut opinio est, Cisterciens institutum arripuit atque uti observat Angelus Manrique r. in annalibus ordinis Cisterciensis ad annum centesimum quadragesimum supra millessimum capite decim, jura krnagistros ex Clarae-vallensi in Gallia insigni monasterio suscepit . Et revera quum adhuc sancitus abbas Bernardus in vivis ageret, quem illuc adiisse constat, ejus institutionis regulam amplexum suisse satis palam facit Iohannis monachi viri sanctissimi Cascemariensis alumni, abbatis epistola eide inscripta inter illas sancti abbatis juxta nuperrimam doctissim Johannis abillonii editionem trecentesima octogesimas exta, S juxta veterem Parisiensem trecentesima tricesimatertia , ubi Bernardum solatur

de infelici Ierosolymitanae expeditionis eventu

34쪽

DE MONASTERIO

cujus adornandae ipse auctor in primis fuerat, eamque hic publici juris iterum sacere haud distonum argumento putavi: Dilecto patri ac tenerabili domino suo Ternardo Dei voluntate ac gratia Clarae- ballis abbati reverendissimo. Frater Iohannes minister suus qualiscunque Cas marii abbas feliciter currere, ac felicius Christi

pietatem consummare,

inibi indigno pietas Gestra quondam exhibuit, aperire cogitationes mei cordis paternitati vestrae quasi coram positus pruesumo, testra magis de mansuetudine con us quam de ossessa suspectus Spero nanque assectionem ac dilectionem, quam erga vos habeo, pietatem fram non latere, in se aliquid etiamsultum dicerem, confido os benigne ac man-fuet quasipatrem fluo ignoscere. Dictum est mibi, pater barissime , quod de ac re , quae: non ita pro sere, ut forstan tolebatis , contigit cie tia eroserinoly ma loquor multum tristamini: eo quod ecclesia Dei telglaria nonsicut desederabatis , accremit. uapropter quod ibi pro hoc diu cogitanti Decisi ut credo in corde misit, obis bumiliter fug- gero , nimirum perpendens quod saepe parvo cuilibet

35쪽

CASAE MARII CAP. II. Dominus aliquid ostendit, quod alicui magno in multis donis repleto idere nequaquam concedit, sicut o si sancto facie ad faciem eum Deo loquenti, Iethro alienigena consilium dedit. Videtur itaque ibi, quod omnipotens Deus de hac tia mustum 'fructum fecit, non tamen eo ordine, quo ipsi latores arbitrantur Ῥquidem si boc quod coeperant, sicut decet bristianos, juste ac religiose prosequi vellent, Dominus cum eis esset, ac magnum fructum per eos perfecisset. Sed quoniam ipse ad mala sunt deviolati. . bo nequaquam Dominum , qui auctor tiae fuerat, a principio latere potuit, ut sua protidentia in fui di positione non falleretur, malitiam eorum iustiam conteriit clementiam, in immisit eis persequutiones in afflicitiones, quibus purgati ad regnum pervenire pollent. Denique confessi sunt nobis qui redibant, quod vidissent multos ibi morientes, qui libenter se mori dicebant, neque telis reterii , ne amplius in peccatis reciderent. Sed ne in dubitimetentat quod dico, quasi in confessone patri meo spirituati aperio quodpatroni loci nostri beatiIohannes& Paulus faepius nos tisitare dignati sunt, quos ego super hac re interrogari feci, in hujusmodi sententiam responderunt dicebantque multitudinem angelorum, qui ceciderant, de illis, qui ibi mortuisunt, ese restauratam . Hoc autem scitote, quod magnam etestri memoriam babuerunt, sinemque testrum cito et enturum praedixerunt. A uia igitur bene rex, etsi

36쪽

R DE MONASTERIO

non fecundum hominum desiderium , tamen fecundum Dei propositum etenit, vestrue erit prudentiae

in ipso de bac re consolari, cujus folius gloriam quaeritis in desideratis. Idcirco nanque obis in exhortandi insperandi gratiam in hoc negotio dedit, quia bonum, quod inde facturus erat , pr.etidit ipse igitur cursum Osrum feliciter compleat, nosque vobiscum in sua gloria constituat Praeter alia nota dignum es in hac epistola,

ubi Johannes admonet sanctos martyres Johannem dc Paulum sanctissimi abbatis proximam mortem praenunciasse, quam revera paullo post venisse animadvertit Baronius ad annum millesimum centesimum undequinquagessimum . Ceterum Johannes Caismarii abbas in menologio Cisterciensi a Chrysostomomenrique notationibus illustrato quarto- decimo kalendarum Martii beati inscribitur titulo summopere vitae sanctimonia commendatur: In se Italia henologii sunt verba' beatus Johannes, abbas Castemari suacti Bernardi discipulus divi- nis revelationibus, coelestibus visionibus, S spiritu prophetico clarus, qui ejusdem melliflui pa- , tris obitum praedixit, eumque moerentem, quod, expeditio Jerosolymitana male cessisset, ac ideo si linguis detrahentibus vexatum consolatus est, clandem ipse cum magna pietatis opinione, c, praeclara virtutum corona redimitus ex hac vita feli-

37쪽

CASAE MARII CAP. II.

se feliciter nigravit . Hactenus menologium, cui adhaerent Barnabas de Monte- albo in chronicis apud HenriqueZ loco superius citato, necnon Cardinalis Baronius ad praefatum annum qui undeviginti ante annos scripserat S codicis archivi monasterii testimonio fretus, majores suos plures eidem donationes fecisses primo scilicet Gregorium de Barono anno millesimo centesimo nonagesit nos ecundo indictione secunda, Celestino ΙΙΙ. Pontifice, die nona mensis Novembris, quum monasterio Girardus abbas praeesset deinde Leonardum item de Barono,

Bonifacio ΙΙΙ. apos olicam sedem administrante, die secunda Maii indictione nona, anno supra millesimum ducentesimo nonagesimosexto: Vidimur ait)-gatissumus antecessores nostros his pietatis insignibus reperisse nobilitatos. Porro eandem Nam nostram familiam sequitur ita usque ad nostram

aetatem de aron dictam nos primi mutatimus illud de Baron cognomentum derivantes in Baronium more Romanes sed absit, ut praeterquam in Domino gloriemur, in ipsa tera nobilitate, quam per adoptionem in filiorum Dei familiam cooptati, fumus feliciter consequuti. Quantum hinc fuerit monasterii hujus celebre

nomen d ornamentum, ex eo satis perspectum habui, quod ad ejus monachos, velut ad divina oracula principes, Imperatores, quinis ipses Pontifices convenisse auctorum plures literis tradiderunt. Saepius

38쪽

1 DE MONASTERIO

S. epius nanque, ut nota Ferdinandus Ughellus intomo primo taliae facrae de episcopis Verulanis, Paschalis ΙΙ. illuc advenit, Eugenius III. Lucius III. Innocentius III. , Honorius ΙΙΙ. 5 Gregorius IX. itidem advenerunt. Porro Cisterciensis discipllina, quae feracissisnos uictitatis provent ubique florebat, incas armarii

agro plantata uberrimas Virtutum omnium de euangelica persectionis fruges mirifice germinavit. Hinc coenobium ad purioris regulae observantiam tempe ratum innumerabiles edidit, atque insignes sapientia, morumque integritate atur nos. Ex horum enim fa-cro coetu, antequam rigidiosa Cisterciensis instituti amplexum fuisset praecepta, Paschalis II Pontilaganno ultra millesimum centesimosexto Augustinum abbatem, quem Verulanus clerus elegerat episcopum, Verulis consecravit, eique privilegia, quibus Verulana ecclesia potitur, amplissime confirmavit: Pontificis diploma datum legitur Ceperant per ma-ntim Leonis sanctae Romanae ecclesiae diaconi,secundo nonas Septembris, Pontificatus anno decimo. Is deinde quum annos quinque Verulana ecclesiae episcopus praesuisset, fato es 1t, de in Ca marii basilica sepulturam accepit. Postquam vero, elapse plurium

annorum curriculo, Cisterciens institutum arripuit, Alexander III. Pontifex Fromundum seu Fra-jamund una singularis doctrinae, incorruptae fidei, i icitae constantia virum, quem postmodunt impius

39쪽

CASAE MARII CAP. II. IIImperator Fridericus AEnobarbus varia compulit in exsilia, Verulana item infitia decoravit , eundemque Verulis cum Rodulpho monacho 5e monasterii procuratore ad Ferentinatem ecclesiam assumpto suis manibus sacro chrismate inunxit. Huic Alexander decretalem epistolam ad rubricam de renunciatione

Cap. Ex transmis in libro primo decretalium, direxit. Interfuit Fr a mundus concilio Lateranensi, quod Alexander indixit, quo celebrato, paullo post vita exemptus est in Catamari basilica tumulo traditus. Tres quoque Ferentinatis urbis antistites Cas emarii coenobium produxit, Augustinum, Placidum,S Rodulphum, quem alii Adu bum vocant, necnon Lucam natione Campanum archiepiscopum Consentinum. Is primum Cas emarii alumnus, ubi prioris munere functus est , deinde abbas monasterii Sambucinae Clarae-vallis in Calabria, quod anno millesimo centesimo sexagesimo conditum fuit, kCask-mario velut patri additum, unde monachos, abbatem suscepit . Ioachimum Curati abbatem facro vaticinio clarisI1mum maxime coluit, quos inter ob morum similitudinem arctissima intercessit necess1-tud, ejus studiis adjutor suit, , in laboribus assiduus comes, sub eaque disciplina admodum profecit. Commendato enim Curatii monasterio Ioachimus sacrxscripturae mysteriis vacaturus, Cas emarium divertit, ubi super apocalypsim & psalterium commentarios luculentissime scripsit , ibique quinque i libros

40쪽

1 DE MONASTERIO

libros egregii operis de concordia utriusque testamenti, hortante Lucio ΙΙΙ. Pontifice, qui Verulis degebat, absolvit, eique in omnibus Lucas suam operam sedulo dedit . um Henricus V . Imperator, de Constantia Augusta ejus uxor , aliique principes tanquam virum prudentia de doctrina celeberrimum singulari benevolentia prosequuti sunt: capud Pontisces, praecipue Innocentium ΙV., summo in honore suit, a quo in gravisJ1mis ecclesiae negotiis impli citus, Sc potissimum in celebri illa legatione, quam habuit anno undeducentesimo supra millesimum cum Laurentio Syracusano episcopo in Sicilia, de Calabria, ut sua praedicatione populos excitarent,3 in hostes Christianae religionis cruciatam indicerent, summo studio de labore sibi commissam provinciam implevit. Hinc quum annos ultra viginti Consentinam ecclesiam optime rexisset, cum maxima sanctitatis fama huic saeculo valedixit, desin Sambucina templo sui sepulcro donatusci eumque auctorum nonnulli inter beatos ordinis Cisterciensis enumerant. Joachim de Lucae aequalis fuit Adam Perseniae abbas ejusdem ordinis monachus, vir in divinis scripturis, teste Johanne Trithemio in libro descriptoribus ecclesiasticis, jugi exercitatione doctus, d veterum lectione dives, atque in saecularium literarum scientia sussicienter eruditus, in declamandis homiliis celeberrimae opinionis cujus sermones in

laudem Deipuae Virginis diligenter scriptos Hippo

lytus

SEARCH

MENU NAVIGATION